De agone christiano

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Nec eos audiamus, qui sanctam ecclesiam, quae una catholica est, negant per orbem esse diffusam, sed in sola Africa, hoc est in parte Donati pollere arbitrantur. ita surdi sunt aduersus prophetam dicentem: filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, et alia multa, siue in ueteris siue in noui testamenti libris quae scripta sunt, ut apertissime declarent ecclesiam Christi per orbem terrae esse diffusam. quod cum eis obicimus, dicunt iam ista omnia fuisse conpleta, antequam esset pars Donati, sed postea totam ecclesiam perisse et in sola Donati parte reliquias eius remansisse [*]( 15 Ps. 2, 7. 8 ) [*]( 1 dominus om. i abscessit a discipulorum oculis HFbd a om. i ab G 2 pentecoaten VLB 4 monuit (it in ras.) S 7 neglegentes sont NB in catholicam P M catholicam U in catholica BMGSyVL WBHN fide RMGSfVLWBHN et in ipsam S et ipsa N 8 manirestata MGWBHU 10 catholicam U neglegentea B aurem] autem LW 11 acommodant V adcommodant G 12 eclesiam C 13 difusam S 15 aduersum L dicentem om. BN 17 ereditatem t:J tuam om. R W 18 terre 01 talia CV ueteri Zf 19 libris ons. L quae om. L ut om. C 20 declaretur TF declarant S eclesiam C terre Cx otn. B esae om. G 21 ubicimus Cl obiicimus W iam] etiam BN om. VL omnia ista G 22 pars esset N 23 sola] tota G parte donati G ) [*]( 9* )

132
contendunt. o linguam superbam et nefariam ! nec si uere sic uiuerent, ut uel inter se pacem postea custodirent. nunc autem non adtendunt iam in ipso Donato completum fuisse, quod dictum est: in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis. sicut enim Christum diuidere conatus est, sic ipse a suis cotidiana concisione diuiditur. ad hoc etiam pertinet illud, quod dominus dicit: qui enim gladio percusserit, gladio morietur. gladius enim illo loco, siquidem in malo positus est, discordiosam linguam significat, qua tunc ille infelix ecclesiam percussit, sed non occidit. non enim dixit dominus: qui occiderit gladio, gladio morietur, sed qui gladio usus fuerit, inquit, gladio morietur. ergo ille percussit ecclesiam lingua litigiosa, qua nunc ipse conciditur, ut omnino dispereat atque moriatur. et tamen illud tunc apostolus Petrus non superbia sua, sed quamuis carnali, tamen amore domini fecerat. itaque admonitus recondit gladium; iste autem nec uictus hoc fecit, siquidem cum episcopo Caeciliano causam cum diceret audientibus episcopis Romae, quos ipse petiuerat, nihil eorum quae intenderat potuit probare; et sic remansit in schismate, ut suo gladio moreretur. populus autem ipsius, quando non audit prophetas et euangelium, in quibus apertissime scriptum est ecclesiam Christi per omnes gentes diffusam esse, et audit schismaticos non dei gloriam quaerentes, sed suam, satis significat seruum se esse, non [*]( 4 Matth. 7, 2 7 Matth. 26, 52 ) [*]( 1 sic] ei B 3 fuisse] esse MB 4 in pr. om. VL 5 remitietur M reme»tietur N remicietur S 6 est om. B cottidiana N con- Bcisaione G 7 pertinet etiam PRMGS\'(VLWBUN dixit PSjVL 9 siquidem om. 7 est ros. V om. L 10 illa W 11 enim] autem PBMGSyVLWBUN gladio aemel om. VL 12 inquit om. 2V 13 litigi... W quia G 14 despereat W mortatur C 16 ammonitus SMfGVLWBUN 17 hoc om. B cum] dum cum G 18 ceciliano WNL cum om. GN 20 scismate CSPVLWN moliretur MGjN 21 audiuit PMSfVLB et] nec SjVL 23 esse diffusam PBMGSjVLWBFHUNbd et om. N audiuit ML auddit H scismaticos CSPWNL gloriam] grSm W 24 se seruum L )
133
liberum et aurem dexteram se habere praecisam. Petrus enim errans in amore domini seruo, non libero aurem dexteram praecidit. ex quo significat eos, qui gladio schismatis feriuntur, et seruos esse carnalium desideriorum, nondum eductos in libertatem spiritus sancti, ut iam non confidant in homine, et non audire quod dextrum est, id est domini gloriam per catholicam ecclesiam latissime peruagatam, sed audire sinistrum humanae inflationis errorem. sed tamen, cum dominus in euangelio dicat, cum per omnes gentes euangelium fuerit praedicatum, tunc finem esse futurum, quomodo isti dicunt, quod iam ceterae omnes gentes ceciderunt a fide et in sola Donati parte remansit ecclesia, cum manifestum sit, ex quo ista pars ab unitate praecisa est, nonnullas gentes postea credidisse et adhuc esse aliquas, quae nondum crediderunt, quibus cotidie non cessatur euangelium praedicari? quis non miretur esse aliquem, qui se christianum dici uelit et aduersus Christi gloriam tanta inpietate rapiatur, ut audeat dicere omnes populos gentium, qui modo adhuc accedunt ecclesiae dei et in dei filium festinanter credunt, inaniter facere, quia non eos aliquis donatista baptizat? sine dubio ista exsecrarentur homines et eos sine dilatione relinquerent, si Christum quaererent, si ecclesiam diligerent, si liberi essent, si aurem dexteram -integram retinerent. [*]( 8 cf. Matth. 24, 14 ) [*]( 1 aurum Ls dextram PMS-( VL WB UN se om. G enim] autem VL 2 errans] herens in ras. M aurem ex autem L dextram RMSyVLWUN 3 scismatis CS2WN 4 nondum] non S edncQtos (os 8. I.) C edoctos G ductos MHS 5 libertate MHB ut iam] etiam MBH confundant W no fidant Pl homineiii C 6 dexterum R 7 sed] et PRGSfVLWBUN sinistram GH 8 dominus fir R dhs fi N dicat in euangelio FHbd 10 futurum esse L 11 cetere (8. fin. e add. a) C, er. in V 12 parte donati WBFHbd parte om. G eclesia (sic semper) C 14 crediderunt (supra u add. i) C crediderint MBN 15 cotidiae M cottidie Ff meretur S 16 aduersuin PSyV 18 ecclesiam S 19 non eos] nos W 20 execrarentur MSW exsacrarentur G execrantur B execrentur i homines] omnes L 22 dextram RVLWΒΝγ )

134

Nec eos audiamus, qui quamuis neminem rebaptizent, praeciderunt se tamen ab unitate et Luciferiani magis dici quam catholici maluerunt. in eo enim, quod intellegunt baptisma Christi non esse repetendum, recte faciunt. sentiunt enim sacramentum sancti lauacri nusquam esse nisi ex catholica ecclesia, sed eam formam secum habere sarmenta praecisa, quam in ipsa uite, antequam praeciderentur, acceperant. hi sunt enim, de quibus apostolus dicit: habentes speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes; est enim magna uirtus pietatis pax et unitas, quia unus est deus. hanc illi non habent, quia praecisi ab unitate sunt. itaque, si qui ex ipsis ad catholicam ueniunt, non iterant speciem pietatis, quam habent, sed accipiunt uirtutem pietatis, quam non habent. nam et amputatos ramos denuo posse inseri, si non permanserint in incredulitate, apertissime apostolus docet. quod cum Luciferiani intellegunt et non rebaptizant, non inprobamus; sed quod autem etiam ipsi praecidi a radice uoluerunt, quis non detestandum esse cognoscat? et ideo maxime, quia hoc eis displicuit in ecclesia catholica, quod uere catholicae sanctitatis est. nusquam enim tam uigere debent uiscera misericordiae quam in catholica ecclesia, ut tamquam uera mater nec peccantibus filiis superbe insultet nec correctis difficile ignoscat. non enim sine causa inter omnes apostolos huius ecclesiae catholicae personam sustinet Petrus; huic enim ecclesiae claues regni caelorum [*]( .8 II Tim. 3, 5 15 cf. Rom. 11, 23 ) [*]( 3 maluerunt] meruerunt G 5 sanctum B 6 praecisa sa*r«menta G sacramenta Mf 7 uite N uita 81 acceperunt PSf 8 hi. V hii B 9 autem om. V 10 enim] autem L 11 deus om. VL praecisi ŞŲl"lţ C 12 ad ipsos RN de catholica RN iterent Gl 13 specie N sed-habent om. RN 14 et amputatos] etiam putatos L 15 permanBerit M 17 autem om. PRMGS( VL WBFHUNbd 18 a radice om. G 20 uere V sanctitatis] ueritatis 7 numquam C 22 superbiae L 23 correptis WK dificile S 24 apostolos-136, 20 caeleste- desunt omnia in cod. S catholicae ecclesiae 1 )

135
datae sunt, cum Petro datae sunt. et cum ei dicitur, ad omnes dicitur: amas me? pasce oues meas. debet ergo ecclesia catholica correctis et pietate firmatis filiis libenter ignoscere, cum ipsi Petro personam eius gestanti, et cum in mari titubasset et cum dominum carnaliter a passione reuocasset et cum aurem serui gladio praecidisset et cum ipsum dominum ter negasset et cum in simulationem postea superstitiosam lapsus esset, uideamus ueniam esse concessam eumque correctum atque firmatum usque ad dominicae passionis gloriam peruenisse. itaque post persecutionem, quae per Arrianos haereticos facta erat, posteaquam pax, quam quidem catholica in domino tenet, etiam a principibus saeculi reddita est, episcopi, qui perfidiae Arrianorum in illa persecutione consenserant, multi correcti redire in catholicam delegerunt, damnantes siue quod crediderant siue quod se credisse simulauerant. hos ecclesia catholica materno recepit sinu, tamquam Petrum post fletum negationis per galli cantum admonitum aut tamquam eundem post prauam simulationem Pauli uoce correctum. hanc illi matris caritatem superbe accipientes et inpie reprehendentes, quia Petro post galli cantum surgenti non gratulati sunt, cum lucifero, qui mane oriebatur, cadere meruerunt.

Nec eos audiamus, qui negant ecclesiam dei [*]( 1 cf. Matth. 16, 19 2 Ioh. 21, 15 4 cf. Matth. 14, 30 5 cf. Matth. 16, 22 6 cf. Matth. 26, 51. 70-74 8 cf. Gal. 2, 7 20 cf. Matth. 26, 75 21 cf. Es. 14, 12 ) [*]( 1 com Petro datae sunt in mg. app. C, om. WK; cum Petro datae sunt et om. G . 3 correptis G pietatis G 4 ipso G 5 et om. B dom (o a. l.) C 7 simulatione L similitudinem G superstitiosa GL labsus C 8 est W uenia. N cumque W correptum GW 10 qua Lx qus W arianos PRSFHUbd 11 catholicam W 13 perfidg («up.$add. ia) C perfidia GLlK perfidei V arianorum PRSHUbd persequutione Pr perturbatione MB consenserunt W 14 in] ad RG N «elegerunt R 15 se om. LBN credidisse se G simulanerunt VL 16 recipit VWUr 17 ammonitum CYWGNT, (in mg. L; in tutu cõmonitom) L 18 eandem (su-p. a add. u) C 19 illa L claritatem VL superbise L superbae B impiae B 22 #e$negant C )

136
omnia peccata posse dimittere. itaque miseri, dum in Petro petram non intellegunt et nolunt credere datas ecclesiae claues regni caelorum, ipsi eas de manibus amiserunt. isti sunt, qui uiduas, si nupserint, tamquam adulteras damnant et super doctrinam apostolicam se praedicant esse mundiores: qui nomen suum si uellent agnoscere, mundanos se potius quam mundos uocarent. nolentes enim, si peccauerint, corrigi, nihil aliud elegerunt nisi cum hoc mundo damnari. nam quibus ueniam peccatorum negant, non eos aliqua sanitate custodiunt, sed aegris subtrahunt medicinam; et uiduas suas uri cogunt, quas nubere non permittunt. non enim prudentiores habendi sunt quam Paulus apostolus, qui ait: malo eas nubere quam uri.

Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem futuram negant et commemorant, quod ait apostolus Paulus: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, non intellegentes, quod ipse dicit apostolus: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. cum enim hoc factum fuerit, iam non erit caro et sanguis, sed caeleste corpus. quod et dominus promittit, cum dicit: neque n ubent neque uxores ducent, sed erunt aequales angelis dei. non enim iam hominibus, sed deo uiuent, cum aequales angelis facti fuerint. inmutabitur ergo caro et sanguis et fiet corpus caeleste et angelicum; et mortui enim resurgent incorrupti, [*]( 3 cf. I Tim. 5, 14 12 I Cor. 7, 9 . 16 I Cor. 15, 50. 53 20 cf. Retract. II c. 3 21 Matth. 22, 30 25 I Cor. 15, b2 ) [*]( 1 miseri post Petro legitur in L 3 eas de] easdem G aijimiserunt G 4 uiduis y si om. L, in mg. app. que nubserint CN 5 se om. M 6 se om. VL 7 mundo suo carent W 8 delegerunt TfrA" 9 sanctitate MHB 10 egris ClN eis VL-f 12 apostolus om. M ait: malo] maluit bd ait mala B1 13 *uri N 15 futuram om. ItN apostolas paulus ait L Paulus om. W 17 idem ipse L apoetolus dicit N dicit] idem ait V ait L 20 corpus om. W quod (o ex i) C 21 cum dicitj dicens H 22 equales C1 dei om. NB enim iam] quam corr. in quia G 23 iam om. B 25 resurgunt G )

137
et nos inmutabimur, ut et illud uerum sit, quod resurget caro, et illud uerum sit, quod caro et sanguis regnum dei non possidebit.

XXXITI. 35. Ista fidei simplicitate et sinceritate lactati nutriamur in Christo et, cum paruuli sumus, maiorum cibos non adpetamus, sed nutrimentis saluberrimis crescamus in Christo accedentibus bonis moribus et christiana iustitia, in qua est caritas dei et proximi perfecta et firmata, ut unusquisque nostrum de diabolo inimico et angelis eius triumphet in semet ipso in Christo, quem induit, quia perfecta caritas nec cupiditatem habet saeculi nec timorem saeculi, id est nec cupiditatem, ut adquirat res temporales, nec timorem, ne amittat res temporales. per quas duas ianuas intrat et regnat inimicus, qui primo dei timore, deinde caritate pellendus est. debemus itaque tanto auidius adpetere apertissimam et euidentissimam cognitionem ueritatis, quanto nos uidemus in caritate proficere et eius simplicitate cor habere mundatum, quia ipso interiore oculo uidetur ueritas — beati enim mundo corde, inquit, quia ipsi deum uidebunt — ut in caritate radicati et fundati praeualeamus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, scire etiam [*]( 2 I Cor. 15, 50 9 cf. Col. 2, 15 18 Matth. 5, 8 19 cf. Ephes. 3, 17—19 ) [*]( 1 et alt. om. i illum VLl resurget-quod om. GBF 2 caro pr. om. MH 3 poasidebunt WMBHLbd 4 fidei] fieri W lactanti B . 5 et—Christo om. i cum om. VL simus VL2B2 6 appetimus W 7 moribus bonis G cristiana Cl 8 ut om. W 9 et inimico MRB 10 karitas MH 13 amittat res temporales] perdat ea quae peritura cum mundo sunt RN 14 deinde] et G 15 auidi H appetissimam M 16 cogitationem PL »ercitationS (supra. appos. x, r 8. I.) 8 ueritatem L karitate MH 17 proficere s. I. C mundatum habere H in ipso PSfVMF 18 beate C enim] ergo CMHB om. WL mundicordes PSyVLBHU mundocordes C mundi corde M 19 inquit om. B ipso Gl karitate MH 20 et fundati om. G compraehendere CM cflprehendere F 21 et longitudo 8. I. N 22 et altitndo] sublimitas B om. G superimminentera Cl )

138
supereminentem scientiam caritatis Christi, ut inpleamur in omnem plenitudinem dei et post ista cum inuisibili hoste certamina, quoniam uolentibus et amantibus iugum Christi lene est et sarcina eius leuis, coronam uictoriae mereamur. [*]( 4 cf. Matth. 11, 30-) [*]( 3 oate Cx 4 xpi quod G lene] lene MHLBFI om. W est om. W corona R 5 mereamur atb PGSy Explicit de agone xpiano. incipit de doctrina xpiana episcopi augustini ecclesiae catholicae liber 1 amen fol. 106* C Explicit de agone christiano Incipit sermo I de uita et moribus clericorum suorum ad ipsos P Eiplicit liber Aureli Augustini de agone christiano S Explicit de agone christiano Augustini epi liber unus fol. 141b M, fol. 18* B Explicit de agone. Inc exptio simboli sci rufini G Eiplicit de agone cbristiano fol. 157* S, fol. 125* y, fol. 94 V, fol. 33* W Explicit liber Aurelii Augustini de agone christiano fol. llP F, fol. 16- H Eiplicit fol. 69 N Explicit liber sci Aagnstini de agone christiano fol. 94b U Finit feliciter d5 gratias amen fol. 12* L )
139

LOCI LIBR. RETRACTATIONVM.

De agone christiano pag. 136, 14 sqq.

Retract. II 3. In quo quod positum est: nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem futuram negant et commemorant quod ait Paulus apostolus: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, non intellegentes quod ipse dicit apostolus: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. cum enim hoc factum fuerit, iam non erit caro et sanguis, sed caeleste corpus, non sic accipiendum est, quasi carnis non sit futura substantia, sed carnis et sanguinis nomine ipsam corruptionem carnis et sanguinis intellegendus est apostolus nuncupasse, quae utique in regno illo non erit, ubi caro incorruptibilis erit. quamuis et aliter possit intellegi, ut carnem et sanguinem opera carnis et sanguinis dixisse accipiamus apostolum et eos regnum dei non possessuros, qui perseueranter ista dilexerint.