Contra Felicem

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

FEL. dixit: Dixisti hominem fecisse sibi filium; nihil. interest inter patrem et filium. quia hoc ergo protulit sanctitas tua, et ego respondeo, quia deus et quae facit aequalia sunt sibi.

AUG. dixit: Quod intellegere noluisti, quia homo, cum filium facit, non facere proprie dicitur, sed proprie generare dicitur, sic et deus unicum filium genuit\' dixi tibi, non fecit. [*]( 20 Ex. 3, 14 ) [*]( 2 aliud R 3 deus fecit PR 4 ex argentario R faceret b 5 pr. et quodjutquodft llipsnmi2 12 oino incommut. b 13 tibi sit5 mutabile esse SRb 15 deus fecit b 16 mutabile] imnutabile R 17 sacrilegio] proruulio (?) R 19 dixit etiam PR 21 ipse Incommutabilis PSRb 23 pr. et om. R 25 et nihil R 26 ergo hoc b 29 generare proprie b 80 sic] sicut R filium unicum PSRb. )

849
fecit autem illud, quod aequale ei non est; quod autem genuit, aequale illi est. itaque elige tibi, utrum uelis dicere mutabilem dei facturam, an mutabilem dei naturam.

FEL. dixit: Quomodo deus inmutabilis est, similiter, quem genuit, inmutabilis est, et quod fecit, si de ipsius natura est, non mutatur.

AUG. dixit: Sed iam tibi dictum est, quia quod fecit, non de ipsius natura est, sed ex nihilo fecit, quia omnipotens est. non erat, et fecit, non de se, non de aliqua re, quam ipse non fecerat, sed ex nihilo.

FEL. dixit: Ego non hoc dixi, sed dixi: quia deus inmutabilis est, et quod genuit inmutabile est, et quod fecit inmutabile est. non dixi, unde illud fecit; non hoc quaesiui, unde fecerit.

AUG. dixit: Sed a me audisti, quod non quaesisti, ut iam desineres stulta loqui. omnipotens deus et de se potuit generare et de nihilo facere et ex eo, quod iam fecerat, aliquid formare: de se filium aequalem sibi; de nihilo mundum et uniuersam creaturam; ex aliquo de terra hominem, quia omnipotens est. quod ergo de se ipso est, pollui numquam potest quomodo ipse; quod autem ab illo factum est, non de illo, et pollui potest per liberum arbitrium et mundari per ipsius misericordiam condemnando, quod peccauit, et agnoscendo, qui eum creauit. tu uero, qui paulo ante dixisti, quia qui dei partem corruptibilem et contaminabilem dicit, anathemandus est, negare autem non potes Manichaeum dixisse, quod pars dei in gente tenebrarum conprehensa atque polluta est, et his eum uerbis blasphemasse adparet. ita ut peius blasphemare forte non posset, aut anathema illum talia dicentem, aut tu cum illo anathemandus es et abiciendus.

FEL. dixit: Manichaeus dicit, quia polluta est pars dei; et Christus dicit. quia polluta est anima, et uenit liberare illam de pollutione. [*]( 1 et aequale FR non eat ei P 2 est illi b 4 mutabilia B 6 mutatoi. Sed de nihilo fecit, quia opus non mntatar b 8 sed — eet om. b 9 non-fecerat om. R 20 nec ipse b ipse est R illo est R 27 hiis PR peius] penes R 29 et] aut R ) [*]( 54* )

850

AUG. dixit: Sed anima non est pars dei. nam tu iam confessus es, quia Manichaeus dixit pollutam partem dei; nos autem pollutam dicimus animam ex uoluntate peccati; non esse autem animam partem dei, non de deo genitam, sed a deo factam. sic ergo dicitur anima ex deo, quomodo dicitur aliquod opus fabri ex artificio eius uel ex ipso factum, non tamen de ipso genitum. sicut filius eius. tu ergo quia iam confessus es Manichaeum dixisse pollui partem dei et iamdudum dixisti anathemandum, qui dicit corruptibilem uel contaminabilem deum uel naturam eius, iam anathemasti, quod non uis fateri. hoc enim, quod dixisti. quia polluitur et quia mundatur, hoc ipso, quod dicis "mundatur," expressisti, quia polluitur, et non habes, unde euadas. et Manichaeus et tu dixisti. quia polluitur pars dei. anathema ergo Manichaeum aut anathemandus es cum Manichaeo.

FEL. dixit: Ego non a Manichaeo didici, quia polluta est pars dei, sed a Christo didici. quia propter animam uenit, quae polluta erat..

AUG. dixit: A Christo non didicisti, quia anima pars dei est.

FEL. dixit: A Christo didici, quia anima ex deo est.

AUG. dixit: Et nos didicimus, quia anima ex deo est, sed non" est pars dei." sic est enim anima ex deo, quomodo factura ex artifice, non de deo, sicut filius de patre.

FEL. dixit: De pollutione agimus . si polluta est anima, quae ex deo est, et potest purgari a Christo, qui pro illa uenit, et illa pars dei, quam Manichaeus dicit, pollui potest et mundari per mandatum ipsius dei.

AUG. dixit: Ecce iterum dicis partem dei pollutam purgari et paulo ante dixeras anathemandum esse, qui illam dicit corruptibilem; modo dicis, quia pollui potuit, et dicis, quia mundari potest. ut confirmes, quia pollui potuit. hoc nos de [*]( 1 iam tu b 4 autem esse b 8 es om. B 10 anathematizasti b 1: ipso] ipsum PSBb 13 habet b et manicheus et tu. Dixisti TS 15 anathematizandus b cum eo T 17 dl] xpi R 21 dicimus TS 28 dixisti PR 29 anathematizandfl (forma in tizo exiens omn. fere loc.) b 30 et] hoc ti. )

851
parte dei non dicimus, sed de anima dicimus, quae tamquam opus eius ex ipso est, non tamquam proles de ipso. redi ergo ad id, quod dicis, et discerne, quod dicimus: anima nec deus est nec pars dei. tu autem Manichaeum dicis dixisse pollui partem dei, quam dicit purgari, ut confirmet, quia polluitur. restat ergo, ut eum anathemes aut ista sentiens anathemeris.