Contra Felicem

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

FEL. dixit: Anima nostra ex deo est. quae polluta est? si non est ei deo, utquid pro illa Christus crucifixus est ? si ergo paret, quia Christus propter animam nostram crucifixus est, paret, quia ex deo est et polluta erat et ipse eam mundauit. [*]( 3 mandatur pcfim (?) R 6 quod R 9 non] nunc R 11 sedsuiit om. It non hoc dicit b 18 et subntantiam dei om. B 21 pr. unde] enim b 27 eo] deo P22 28 aa non polluti R 30 xpe pro illu PR 32 quod JS eara] illam PR )

846

AUG. dixit: Ego non solum animam, sed et corpus nostrum et omnem creaturam et spiritalem et corporalem ex deo dico esse, quia hoc habet catholica fides. sed aliud est, quod de se deus genuit, quod hoc est, quod ipse; aliud autem, quod fecit deus. quod deus genuit, aequale est patri; quod deus fecit. non est aequale conditum conditori. aliud autem dicimus ex deo esse, quod melius dicitur de deo esse, quia hoc est, quod ipse, sicut unigenitus filius, sicut uerbum eius, per quod facta sunt omnia: alia uero sic dicimus ex deo, quia dixit, et facta sunt; mandauit, et constituta sunt\'. hinc est anima, ex his, quae fecit deus, non illud, quod de se genuit deus. ideo uerbum, quod de se genuit, pollui non potuit nec potest nec poterit. anima uero, quam fecit rectricem corporis, ut seruiret superiori, dominaretur inferiori, id est seruiret deo,^ dominaretur corpori, contempta dei lege per peccatum polluta est; deus autem misericordiam praestans his, quae fecit, misit filium, per quem fecit, et per illum refecit. quando condendum erat, quod non erat, per uerbum conditum est; quando reficiendum erat, quod deprauatum factum fuerat, suscepta est inde creatura de uirgine Maria, ut per id, quod erat homo, demonstraretur homini, et quid sustinendum et quid sperandum esset. itaque natura uerbi, substantia unigeniti filii dei nihil passa est uel a persecutoribus Iudaeis uel a diabolo angelo malo persequente. sed quia induit se carne, induit se re mortali, re passibili, re mutabili: in eo quod se induit, passus est quicquid uoluit ad exemplum patientiae, et reformauit hoc ad exemplum iustitiae. tu modo dic mihi de dei parte, quod deus est, utrum pollui possit, an non. si potest, non est incommutabilis deus, et qui hoc dicit, anathemandus est . si autem non potest, uides anathemandum Manichaeum esse, qui dicit partem dei, naturam dei, id quod est deus, uenisse huc puram ad gentem tenebrarum ligatam atque pollutam, ut indigeat solui et mundari. [*]( 8 cf. Ioh. 1, 3 10 cf. Ps. 148, 5 ) [*]( 1 et om.. b 2 esse dico b 10 est anima] examina M 16 misericordif PRb 19 deprauatum fuerat b 21 et quid sustinendum om. li 30 esse manicheam PSR esse om. b 31 id om.b huc] hic22 32 et] ac PRb )

847

FEL. dixit: Hoc tu dixisti de anima, quia ex deo non est?

AUG. dixit: Non dixi; sed dixi, quia ex deo est, tamquam a deo facta, non tamquam de deo nata.

FEL. dixit: Dixisti de anima, quia non est ex deo, sed factura dei, quia sine deo nihil est; hoc enim dicis tu et non uis adseuerare, quia ex deo est anima.

AUG. dixit: A deo est, sed facta a deo.

FEL. dixit: Aut facta aut missa aut data, ex deo est. ergo si ex deo est et polluta est et uenit Christus liberare eam de pollutione, quid culpas Manichaeum ?

AUG. dixit: Quia ego dico animam non naturam dei, sed factam a deo per liberum arbitrium peccasse et peccato esse pollutam et per dei misericordiam in paenitentia liberatam; tu autem ipsam naturam dei. quod deus est, deum de deo dicis in gente tenebrarum captum atque pollutum . et multum interest inter id, quod de se deus genuit et quod fecit non de se, sed ex nihilo, id est cum omnino non esset, a deo accepit, ut esset, id est ut institueretur.

FEL dixit: Ergo pars dei est.

AUG. dixit: Iam tibi dictum est, non est pars dei; et accipe, quomodo intellegas deum omnipotentem factorem. omnia, quae fiunt et quod quisque facit, aut de se est aut ex aliquo aut ei nihilo. homo quia non est omnipotens, de se filium facit, ex aliquo, sicut artifex ex ligno arcam, ex argento uasculum. potuit enim facere uasculum, sed non potuit facere argentum; potuit facere arcam, sed non potuit facere lignum. ex nihilo autem, ex eo, quod prorsus non est, facere ut sit, nullus hominum potest. deus autem quia omnipotens est, et de se filium genuit et ex nihilo mundum fecit et ex limo hominem formauit, ut per istas tres potentias ostenderet effectionem suam in omnibus ualentem. quia de se quod fecit, nec fecisse [*]( 3 a deo nata PSS ex deo nata b 7 facta est PRSb 8 facta 6 aut missa S b 9 eam] illam PSR eam liberare b ]2 a] ex TSS 16 deus om. B 17 de] ex b 22 de] ex R 24 archam TR et ex argento b 25 uaeiculQ b 26 facere lignum] lignum P 27 ullas R 29 genuit om. T 30 exceptionem S ) [*]( XXV . Aug. seet. 6 (parb 8). ) [*]( 54 )

848
dicendus est, sed genuisse. quod autem ex aliquo, sicut de terra hominem, non sic fecit hominem de terra, ut alius ei fecerit ipsam terram, unde faceret hominem. quomodo fecit deus argentum argentario, unde faciat uasculum; sed ipse fecit et, quod non erat, ut esset, et quod inde rursus esset, quod iam ipse ex nihilo creauerat, ut esset. sic ergo corpus, sic anima, sic intellegitur uniuersa creatura facta a deo, non genita de deo, ut hoc sit, quod deus. proinde modo forte eliges, quid teneas et quid respuas. elige, quid sit melius. quoniam uidemus multa mutabilia et ipsa tamen bona quamuis mutabilia, multa mortalia et ipsa tamen bona quamuis mortalia, bonum autem incommutabile omnino ipse deus est, quid melius sit tibi tenere elige: deum mutabilem esse, an quod deus fecit esse mutabile, quia necesse est, ut unum de duobus dicas. si nolueris admittere id, quod fecit deus, esse mutabile, restat, ut dicas ipsum deum esse mutabilem. ut . autem ab hoc sacrilegio te purges et ab hac blasphemia, ne dicas substantiam dei esse mutabilem, quare non concedis deum, qui uere est et incommutabilis est, quia ipse etiam dixit: ego sum qui sum, fecisse omnia bona, sed non sibi paria? proinde quia incommutabilis ipse est, non est mirum, si quod fecit, quia ei aequale non est, non est incommutabile, sed mutabile. ideo et per liberum arbitrium peccare et pollui potuit et per eius misericordiam liberari.