Contra Secundinum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars II). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Nec alia documenta tibi proferam. quibus Manichaei error adparet, quam ex epistula tua. scribis habere te et agere gratias ineffabili ac sacratissimae maiestati eiusque primogenito, omnium luminum regi, lesu Christo. dic mihi quorum luminum sit rex Iesus Christus? eorumne, quae fecit, an eorum. quae genuit? nos enim dicimus deum patrem genuisse filium aequalem sibi, creasse autem per eum, hoc est condidisse ac fecisse creaturam inferiorem, quae utique non est, quod est ille, qui fecit et per quem fecit. itaque quoniam per eum fecit saecula, recte ab apostolo dictus est rex saeculorum, tamquam superior inferiorum et regendi potens, regens ea, quae regimine indigeant. tu autem cum legum Christum regem luminum appellas. si genuit ea, cur non sunt aequalia generanti ? si autem dicis. aequalia, quomodo rex eorum est, cum regem necesse sit regere nec ullo pacto fieri possit. ut sint ea, quae reguntur, ei, a quo reguntur, aequalia? quodsi non genuit, sed fecit haec lumina, quaero unde fecerit. si de se ipso propagauit, cur ergo inferiora sunt? cur degenerauerunt ? si autem non de se ipso. dic unde ? an forte nec fecit nec genuit lumina quibus regnat? habent ergo originem propriam atque naturam, sed profecto inualidiorem, ut a potentiore uicino uel patiantur se [*](16 cf. I Tim. 1, 17 ) [*]( 1 animaerum C habęmus C 3 que C utriquf C 4 contemplandaum C posita scripsi: sine b Maur. 7 epiatule C scribis enim b 9 eius qui C 11 eorume C 14 quae] ut C non est om. C quam C illę C fęcit C 15 secula C 16 dictus* C seculormn C ∗∗τảquam (A in ras. anle ca eras. an) C 17 ea que C 18 apellas C 20 rege C 21 eaque C 22 aequalia] similia b quosi C 23 quero propagasse C 24 quur (bis) C cur degenerauerunt om. b 25 se om. C fecit nec om. C 26 adque C 27 nitino C )

909
regi uel cupiant. monne cognoscis, si ita est, excepta gente tenebrarum iam duas esse naturas, alteram alterius egere auxilio. sed neutram ex alterius pendere principio ? hanc profecto opinionem tu repudiabis, quoniam Manichaeo maxime aduersa est, qui non duas naturas, regem luminum et lumina, quae reguntur, sed duas naturas. regnum luminum et regnum tenebrarum, persuadere conatur. refugies igitur ad id, ut genita dicas haec lumina . ubi cum quaesiero, cur infirmiora sint. contendere fortasse temptabis aequalia. sed cum retulero: quae causa est, ut regantur? negabis regi. hinc respondebo: cur habent regem ? ubi non uideo, quid restet ingenuitati tuae, nisi ut te paeniteat tale ostium posuisse in epistula tua, per quod tu ipse exire non possis. sed etiam cum te paenituerit et dixeris non ideo Manichaeum uictum putari oportere, quod tu aliquid in litteris tuis incautius posuisti. innumerabilibus locis de libris Manichaei recitabo regnum lucis ab eo uocari. quod regno tenebrarum naturaliter constituit esse contrarium, nec regnum, sed regna, quandoquidem in ipsa epistula ruinosi Fundamenti cum de deo patre loqueretur. nullo, inquit, in regnis eius aut in digente aut infimo constituto. ubi autem regna sunt, quis tam caecus est, qui non intellegat aequales reges his, quibus regnant, omnino esse non posse? quid igitur tam uicinum, si uelis aduertere, et tam conueniens honestati pectoris tui, quam ut te non paeniteat illud in epistula posuisse ? est enim uerissime Iesus Christus rex luminum nullo modo sibi aequalium, [*](1 cognosci C excepte C ei pacto (in mg. al. expecta) b 2 alterios C ęgerę C 4 oppinionem C repndias b manicheo C maxime C 6 que C post naturas er, u. anteced. regem - reguntur repet. leguntur in C 8 quesiero C 9 temtabis C 10 que C negabis] nec abhis C 11 quur C ingenuitati (ti ex te corr. m. 1) C 12 te (s. I. m. 1) C peneteat C 14 penituerit C manichev (v ex o) C 16 innumera∗∗∗bilibus (rea eras.) C manicheis C 17 lucis C1 habeo C 19 epistula C 20 inquid C 21 infirmo b Maur. cecus C 23 uitinum C uellis 0 24 auertere C 25 peniteat (ni corr. ex ne m. 1) C uerissime C )
910
sed subiectorum, et eorum rector beatorum. paeniteat autem te potius fuisse Manichaeum, cuius omnes deceptorias machinationes ueridica frons epistulae tuae uno ictu arietante subuertit. quia enim Christus luminum rex est nec de se ipso genuit inferiora, quibus rex esset, nec ea uicina sibi, quibus regnaret, adsumpsit, quae nec genuerit ipse nec fecerit, ne sint duo genera boni, quorum neutrum sit ex altero, sed nec unum indigens altero, quod a tramite ueritatis alienum est: restat, ut ea lumina, quibus regnat, quae utique bona sunt, quia inferiora sunt, non genuerit, quia propria sunt, non usurpauerit, sed fecerit et condiderit deus.

Si uolueris quaerere, unde fecerit, et imaginari coeperis adiutoria materiae, quam ipse non fecit, ut ibi non uideatur omnipotens facere, quod uellet, nisi eum aliqua res, quam non fecerat, adiuuaret, rursus inexplicabiles caligines erroris patieris. sed dicta prophetica sobrio ictu intellegentiae sublimi atque ineffabili maiestati aptissime adiungente ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt\', ita uidebis, quomodo dicatur in catholica fide, quod deus de nihilo fecerit omnia bona ualde. si enim de aliquo fecit, utique aut. de se ipso aut non de se ipso; sed si de se ipso, non ergo fecit, sed genuit . cur igitur inferiora genuit? nam eorum nisi inferiora essent, rex esse non posset si non de se ipso, non utique de aliquo, quod ipse non fecit; alioquin de alieno fecit, et erat iam bonum, quod ipse non fecerat, unde sibi [*]( 17 Pe. 148, 5 20 cf. Gen. 1, 31 ) [*]( ta 1 peniteat C aultem C 2 manicheum C 3 ępiltule C hic C aariftate C subnerterit b Maur. 4 qui C se (i. t m. 1) C & uitina C 6 que C 7 non utrum C alterao C nec] ne b 8 ante quod ras. C 9 que C 10 pr.n∗∗ C 12 querere C 18 adiutoriam C adiatorium Maur. ubi C 14 eum] cum b 15 errorisque C 16 hicta C eapta b Maw. 17 aptissimi C apertissime b at que ingente C adiunguntur b post dixit legitur inquiunt in b 19 nihillo C 21 se r (med.)om. C ego C 22 quur C 24 aligno C )

911
regnum statueret. quod si ita est, incipit non esse bonorum operum creator, quia erat bonum, quod ipse non creauerat; non enim de malo alieno lumina, quibus regnaret, efficeret. relinquitur itaque, ut etiam si de re aliqua fecit, de illa fecerit, quam ipse iam fecerat.