Contra Secundinum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars II). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Tua in me beneuolentia, quae adparet litteris tuis, grata mihi est . sed quam te redamari a me oportet amantem me, tam tristis sum, quod tenaciter inhaesisti suspicionibus falsis partim aduersus me, partim aduersus ipsam, quae mutari non potest, ueritatem. sed quod de animo meo non uerum sentis, facile contemno; hoc enim sentis, quod etsi in me non agnosco, fieri tamen potest, ut sit in homine. ergo etiamsi erras in me, non tamen ita erras, ut me de hominum numero eximat tua opinio, quia id de me credis, quod fieri potest in animo humano, etiamsi non sit factum in animo meo. non igitur opus est, ut tibi hanc suspicionem magnopere coner auferre. non enim spes tua pendet ex me aut bonus esse non poteris, nisi ego fuero. senti de Augustino quicquid libet, sola me in oculis dei conscientia non accuset. quod enim ait apostolus, mihi minimum est, ut a uobis iudicer aut ab humano die. ego autem uicem tibi non rependam, ut de tua mente aliquid existimare in malam partem audeam, quod intueri non ualeo. nec dico, quod me subdole lacerare uolueris, sed tantum de te opinor, quantum de te indicas uerbis. quamobrem etsi non bona de me suspicatus sis, quod carnali timore [*](17 I Cor. 4, 3 2 INCI SCI AVGVSTINI RESPONSIO fol. 31x C eiusdem ditd aurelii aug. hipp. opi contra Secundinum manicheum liber incipit b 8 tua om. C que C 4 redemari C 5 inhesisti C 6 que C 7 (et 9) po.test C non ante uerum om. b 8 ęnim C sen///tis (si uidetur eras.) C 9 agnusco C cognoaco b *omine (h er.) C 11 oppinio C 12 anim*o (a er.) C nec b 13 tibi] *ibi (h uid. eras.) C snspitionem C 15 agustino (v m. 1 add.) C quicquid (d ita c mut.) C 16 me* C acuaet C quo C 17 apostolos C miniun, C diiudicarer C 18 umano C 19 stimare C 20 uolueri*s C 21 oppiaor C iudicas b )
Ego enim fateor, timore Manichaeos deserui, sed timore illorum uerborum, quae per apostolum Paulum prolata sunt: spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, adtendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognouerunt ueritatem. omnis enim creatura dei bona est, et nihil. abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. quibus uerbis etsi alios quoque fortasse haereticos, tamen maxime Manichaeos breuiter aperteque descripsit, hoc ergo timore, cum in puerili ingenio serius saperem, me ab illa societate diuulsi; amore quoque honoris arsisse me fateor, ut inde discederem, sed illius honoris, de quo idem dicit apostolus: gloria autem et honor et pax omni operanti bonum. quis autem operari bonum conabitur, qui non in uoluntate [*](13 I Tim. 4, 1-4 27 Rom. 2, 10 ) [*]( 1 incommoditati hisqae C 2 heresS C manicheorum C relinquerim C 8 chatholia (c m. 1 superscr.) C 4 suspitionem C 6 scribine C accomoderes C 7 arguas b utiquę C 9 timere C 11 (et 23) timore C mamcheos C 12 que C 14 quidem C 15 demoniorum C 16 ypocris inmendati locorum C 18 cybis C 21 com C accione C 81 heretico. C 24 serins scripsi : seruis C om. b Maw. 25 deuulai C 28 antem] enim C )