Contra Secundinum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars II). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Tua in me beneuolentia, quae adparet litteris tuis, grata mihi est . sed quam te redamari a me oportet amantem me, tam tristis sum, quod tenaciter inhaesisti suspicionibus falsis partim aduersus me, partim aduersus ipsam, quae mutari non potest, ueritatem. sed quod de animo meo non uerum sentis, facile contemno; hoc enim sentis, quod etsi in me non agnosco, fieri tamen potest, ut sit in homine. ergo etiamsi erras in me, non tamen ita erras, ut me de hominum numero eximat tua opinio, quia id de me credis, quod fieri potest in animo humano, etiamsi non sit factum in animo meo. non igitur opus est, ut tibi hanc suspicionem magnopere coner auferre. non enim spes tua pendet ex me aut bonus esse non poteris, nisi ego fuero. senti de Augustino quicquid libet, sola me in oculis dei conscientia non accuset. quod enim ait apostolus, mihi minimum est, ut a uobis iudicer aut ab humano die. ego autem uicem tibi non rependam, ut de tua mente aliquid existimare in malam partem audeam, quod intueri non ualeo. nec dico, quod me subdole lacerare uolueris, sed tantum de te opinor, quantum de te indicas uerbis. quamobrem etsi non bona de me suspicatus sis, quod carnali timore [*](17 I Cor. 4, 3 2 INCI SCI AVGVSTINI RESPONSIO fol. 31x C eiusdem ditd aurelii aug. hipp. opi contra Secundinum manicheum liber incipit b 8 tua om. C que C 4 redemari C 5 inhesisti C 6 que C 7 (et 9) po.test C non ante uerum om. b 8 ęnim C sen///tis (si uidetur eras.) C 9 agnusco C cognoaco b *omine (h er.) C 11 oppinio C 12 anim*o (a er.) C nec b 13 tibi] *ibi (h uid. eras.) C snspitionem C 15 agustino (v m. 1 add.) C quicquid (d ita c mut.) C 16 me* C acuaet C quo C 17 apostolos C miniun, C diiudicarer C 18 umano C 19 stimare C 20 uolueri*s C 21 oppiaor C iudicas b )

906
alicuius incommoditatis, quae de uestra societate mihi accidere poterat, haeresim Manichaeorum reliquerim, uel cupiditate honoris, quem in catholica adeptus sum, tamen non de te uicissim male sentiens credo esse beneuolam suspicionem tuam et hoc non criminandi causa, sed corrigendi studio scripsisse te existimo. si autem mihi adcommodares credendi . beneuolentiam, quoniam latebras animi mei arguis, quas utique promere ad oculos tuos et demonstrare non possum, . facile de ipso mutares sententiam et nolles amplius temere adfirmare, quod nescis.

Ego enim fateor, timore Manichaeos deserui, sed timore illorum uerborum, quae per apostolum Paulum prolata sunt: spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, adtendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognouerunt ueritatem. omnis enim creatura dei bona est, et nihil. abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. quibus uerbis etsi alios quoque fortasse haereticos, tamen maxime Manichaeos breuiter aperteque descripsit, hoc ergo timore, cum in puerili ingenio serius saperem, me ab illa societate diuulsi; amore quoque honoris arsisse me fateor, ut inde discederem, sed illius honoris, de quo idem dicit apostolus: gloria autem et honor et pax omni operanti bonum. quis autem operari bonum conabitur, qui non in uoluntate [*](13 I Tim. 4, 1-4 27 Rom. 2, 10 ) [*]( 1 incommoditati hisqae C 2 heresS C manicheorum C relinquerim C 8 chatholia (c m. 1 superscr.) C 4 suspitionem C 6 scribine C accomoderes C 7 arguas b utiquę C 9 timere C 11 (et 23) timore C mamcheos C 12 que C 14 quidem C 15 demoniorum C 16 ypocris inmendati locorum C 18 cybis C 21 com C accione C 81 heretico. C 24 serins scripsi : seruis C om. b Maw. 25 deuulai C 28 antem] enim C )

907
mutabili, sed in natura incommutabili malum esse putauerit? unde et ipse dominus eis, qui bona se loqui arbitrabantur, cum essent mali, aut facite, inquit, arborem bonam et frustum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum. malis uero iam mutatis in bonum apostolus ait: fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. sed, si non uis mihi de animo meo credere, existima ut libet; tantum de ipsa ueritate caue quid sentias. temptatio te non adprehendat nisi humana. humanus enim error est, ut id factum esse in animo meo credas, quod fieri potuit. etiam si non est factum; cum uero sacrilegam et non solum falsissimam, sed etiam fallacissimam fabellam Persicam non de quolibet homine, sed de summo deo mendaciis contaminatissimis contextam atque confictam putas esse ueritatem, non est hoc modo praetereundum neque tanta mors animae contemnenda. est enim, quod tecum agi possit, quia non sicut de animo meo nihil amplius possum dicere, nisi ut credas mihi; quod si nolueris, non inuenio, quod faciam . ita -etiam cum de ipsa luce animorum, quam rationales mentes quanto puriores, tanto tranquillius intuentur, falsum aliquid existimas, non tibi potest, si patienter audias, demonstrari, quam sit remotissimum a ueritate, quod sentis. sicut enim sensum oculi tui sentire non possum nec tu mei, sed tantum- . modo nobis de hac re credere uel non credere possumus, illam uero speciem, quae utriusque nostrum oculis uisibilis subiacet, inuicem nobis ualemus ostendere: sic de [*](8 Matth. 12, 33 6 Ephes. 5, 8 9 cf. I Cor. 10, 18 ) [*](1 malam C 3 inquid C 5 mala C 6 apostoltu (u ex o corr.) C tenebre C 7 meo om. C 8 caut C 10 esse∗ (t eras.) C om. b aaima mea b 11 factu∗ (s er.) C sacrilegum (cr ex gr. m. 1 corr.) C 12 sed etiam fallacissimam (in marg. inf. m. 1 add.) C fabulam Maur. 13 colibet C homine. (m er.) C mendatiis C 14 adque C 16 pretereundum C 16 contempnenda C 17 non om. b i 18 quid b Maur. fatiam C 21 ezstimas (i m. 1 superscr.) C audeas C 24 possu∗mus (m eras.) C 2b spetiem que C utriusque nostrum ew nostris b 26 side (c 81. 1 superscr.) C \'\' )
908
adfectionibus animorum nostrorum. quas proprias habemus, credamus nobis, si placet; si autem non placet, non credamus . rationem autem ueritatis, quae nec mea nec tua est, sed utrique nostrum ad contemplandum proposita, posita peruicaciae caligine serenatis mentibus pariter adtendamus.

Nec alia documenta tibi proferam. quibus Manichaei error adparet, quam ex epistula tua. scribis habere te et agere gratias ineffabili ac sacratissimae maiestati eiusque primogenito, omnium luminum regi, lesu Christo. dic mihi quorum luminum sit rex Iesus Christus? eorumne, quae fecit, an eorum. quae genuit? nos enim dicimus deum patrem genuisse filium aequalem sibi, creasse autem per eum, hoc est condidisse ac fecisse creaturam inferiorem, quae utique non est, quod est ille, qui fecit et per quem fecit. itaque quoniam per eum fecit saecula, recte ab apostolo dictus est rex saeculorum, tamquam superior inferiorum et regendi potens, regens ea, quae regimine indigeant. tu autem cum legum Christum regem luminum appellas. si genuit ea, cur non sunt aequalia generanti ? si autem dicis. aequalia, quomodo rex eorum est, cum regem necesse sit regere nec ullo pacto fieri possit. ut sint ea, quae reguntur, ei, a quo reguntur, aequalia? quodsi non genuit, sed fecit haec lumina, quaero unde fecerit. si de se ipso propagauit, cur ergo inferiora sunt? cur degenerauerunt ? si autem non de se ipso. dic unde ? an forte nec fecit nec genuit lumina quibus regnat? habent ergo originem propriam atque naturam, sed profecto inualidiorem, ut a potentiore uicino uel patiantur se [*](16 cf. I Tim. 1, 17 ) [*]( 1 animaerum C habęmus C 3 que C utriquf C 4 contemplandaum C posita scripsi: sine b Maur. 7 epiatule C scribis enim b 9 eius qui C 11 eorume C 14 quae] ut C non est om. C quam C illę C fęcit C 15 secula C 16 dictus* C seculormn C ∗∗τảquam (A in ras. anle ca eras. an) C 17 ea que C 18 apellas C 20 rege C 21 eaque C 22 aequalia] similia b quosi C 23 quero propagasse C 24 quur (bis) C cur degenerauerunt om. b 25 se om. C fecit nec om. C 26 adque C 27 nitino C )

909
regi uel cupiant. monne cognoscis, si ita est, excepta gente tenebrarum iam duas esse naturas, alteram alterius egere auxilio. sed neutram ex alterius pendere principio ? hanc profecto opinionem tu repudiabis, quoniam Manichaeo maxime aduersa est, qui non duas naturas, regem luminum et lumina, quae reguntur, sed duas naturas. regnum luminum et regnum tenebrarum, persuadere conatur. refugies igitur ad id, ut genita dicas haec lumina . ubi cum quaesiero, cur infirmiora sint. contendere fortasse temptabis aequalia. sed cum retulero: quae causa est, ut regantur? negabis regi. hinc respondebo: cur habent regem ? ubi non uideo, quid restet ingenuitati tuae, nisi ut te paeniteat tale ostium posuisse in epistula tua, per quod tu ipse exire non possis. sed etiam cum te paenituerit et dixeris non ideo Manichaeum uictum putari oportere, quod tu aliquid in litteris tuis incautius posuisti. innumerabilibus locis de libris Manichaei recitabo regnum lucis ab eo uocari. quod regno tenebrarum naturaliter constituit esse contrarium, nec regnum, sed regna, quandoquidem in ipsa epistula ruinosi Fundamenti cum de deo patre loqueretur. nullo, inquit, in regnis eius aut in digente aut infimo constituto. ubi autem regna sunt, quis tam caecus est, qui non intellegat aequales reges his, quibus regnant, omnino esse non posse? quid igitur tam uicinum, si uelis aduertere, et tam conueniens honestati pectoris tui, quam ut te non paeniteat illud in epistula posuisse ? est enim uerissime Iesus Christus rex luminum nullo modo sibi aequalium, [*](1 cognosci C excepte C ei pacto (in mg. al. expecta) b 2 alterios C ęgerę C 4 oppinionem C repndias b manicheo C maxime C 6 que C post naturas er, u. anteced. regem - reguntur repet. leguntur in C 8 quesiero C 9 temtabis C 10 que C negabis] nec abhis C 11 quur C ingenuitati (ti ex te corr. m. 1) C 12 te (s. I. m. 1) C peneteat C 14 penituerit C manichev (v ex o) C 16 innumera∗∗∗bilibus (rea eras.) C manicheis C 17 lucis C1 habeo C 19 epistula C 20 inquid C 21 infirmo b Maur. cecus C 23 uitinum C uellis 0 24 auertere C 25 peniteat (ni corr. ex ne m. 1) C uerissime C )
910
sed subiectorum, et eorum rector beatorum. paeniteat autem te potius fuisse Manichaeum, cuius omnes deceptorias machinationes ueridica frons epistulae tuae uno ictu arietante subuertit. quia enim Christus luminum rex est nec de se ipso genuit inferiora, quibus rex esset, nec ea uicina sibi, quibus regnaret, adsumpsit, quae nec genuerit ipse nec fecerit, ne sint duo genera boni, quorum neutrum sit ex altero, sed nec unum indigens altero, quod a tramite ueritatis alienum est: restat, ut ea lumina, quibus regnat, quae utique bona sunt, quia inferiora sunt, non genuerit, quia propria sunt, non usurpauerit, sed fecerit et condiderit deus.

Si uolueris quaerere, unde fecerit, et imaginari coeperis adiutoria materiae, quam ipse non fecit, ut ibi non uideatur omnipotens facere, quod uellet, nisi eum aliqua res, quam non fecerat, adiuuaret, rursus inexplicabiles caligines erroris patieris. sed dicta prophetica sobrio ictu intellegentiae sublimi atque ineffabili maiestati aptissime adiungente ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt\', ita uidebis, quomodo dicatur in catholica fide, quod deus de nihilo fecerit omnia bona ualde. si enim de aliquo fecit, utique aut. de se ipso aut non de se ipso; sed si de se ipso, non ergo fecit, sed genuit . cur igitur inferiora genuit? nam eorum nisi inferiora essent, rex esse non posset si non de se ipso, non utique de aliquo, quod ipse non fecit; alioquin de alieno fecit, et erat iam bonum, quod ipse non fecerat, unde sibi [*]( 17 Pe. 148, 5 20 cf. Gen. 1, 31 ) [*]( ta 1 peniteat C aultem C 2 manicheum C 3 ępiltule C hic C aariftate C subnerterit b Maur. 4 qui C se (i. t m. 1) C & uitina C 6 que C 7 non utrum C alterao C nec] ne b 8 ante quod ras. C 9 que C 10 pr.n∗∗ C 12 querere C 18 adiutoriam C adiatorium Maur. ubi C 14 eum] cum b 15 errorisque C 16 hicta C eapta b Maw. 17 aptissimi C apertissime b at que ingente C adiunguntur b post dixit legitur inquiunt in b 19 nihillo C 21 se r (med.)om. C ego C 22 quur C 24 aligno C )

911
regnum statueret. quod si ita est, incipit non esse bonorum operum creator, quia erat bonum, quod ipse non creauerat; non enim de malo alieno lumina, quibus regnaret, efficeret. relinquitur itaque, ut etiam si de re aliqua fecit, de illa fecerit, quam ipse iam fecerat.

Ita tit, ut primas origines condendarum rerum de nihilo deum fecisse fateamur, nisi quia forte ineffabilis ac sacratissimae maiestatis primogenitum Iesum christum esse dixisti, non secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionem uocatos, sicut apostolus dicit, et sicut catholica credit fides, fratres habere dignatus est quibus esset primogenitus, sed potius secundum ipsam diuinitatis excellentiam uis eum primogenitum intellegi, ut illa lumina, in quibus regnat, fratres eius sint, non facti a patre per ipsum, sed geniti a patre post ipsum, ut sint ipsi postgeniti, ille primogenitus, omnes tamen de propria patris eademque substantia. quod si ita credis, primum contradicis euangelio, ubi etiam unigenitus dictus est — et uidimus, inquit, gloriam eius tamquam unigeniti a patre — quando nullo modo uerum diceretur, si sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas, qua consubstantialis est patri et est ante omnem creaturam, ex eadem substantia fratres haberet. itaque cum et unigenitum et primogenitum eum diuina testentur eloquia — unigenitum, quia sine fratribus. primogenitum, quia cum fratribus — non inuenies, quomodo utrumque de illo secundum eandem naturam diuinitatis intellegas. fides uero catholica, quae inter creatorem creaturamque distinguit, nullam patitur in his duobus nominibus intellegendi difficultatem, unigenitum eum accipiens [*]( 11 cf. Bom. 8, 29 ) [*]( 1 statueręt C statuerat b incipi C 2 creatur C 4 etiam om. Maur. 6 i.\'ta (s eras.) C 7 ineffabili Cb 10 uocatus C fidea om. C 11 fratre* om. b 18 pro fratres hab. aemper b 17 euangelo C 18 inquid C 19 quoniam b 20 quoque om. C consnbstantialis (ea in is corr. m. 1) C 21 ex] nisi ex b 22 pro fratres hab. semper b primu. genitum. (pot* u eras. m.) C 23 testantnr b eloquia C 25 eandem C 26 chatholica C que C ) [*]( XXV. Aug. Met. 6 (para 8). ) [*]( 58 )

912
secundum id, quod scriptum est: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, primogenitum autem uniuersae creaturae secundum id, quod apostolus ait: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, quos ei pater ad fraternam societatem non aequalitate substantiae, sed adoptione gratiae generauit. lege itaque scripturas, nusquam inuenies de Christo dictum, quod adoptione sit filius dei. de nobis autem saepissime legitur: accepistis spiritum adoptionis filiorum, adoptionem expectantes redemptionem corporis nostri; ut adoptionem filiorum recipiamus; praedestinauit nos in adoptionem filiorum; gens sancta, populus in adoptionem; uocauit uos per euangelium nostrum in adoptionem gloriae domini nostri Iesu Christi et si qua talia recordanti uel legenti occurrerint. aliud est enim per patris excellentiam esse unicum filium dei, aliud per misericordem gratiam accipere potestatem filios dei fieri credentes in eum. dedit eis, inquit, potestatem filios dei fieri. non ergo erant natura, cum potestatem ut fierent acceperunt credendo in ipsum, cui unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ut apud se unigenitum, ad nos primogenitum faceret. ex illo igitur, quod unigenitus est, non ex carne, non exsanguine, non ex uoluntate uiri neque ex uoluntate carnis, sed ex deo natus est; ex illo autem, quod primogenitus in ecclesia fratribus factus est, uerbum caro factum est et habitauit in nobis. nos quoque, in quantum naturaliter filii irae fuimus, hoc est uindictae filii uinculo mortalitatis obstricti, quamuis illo creante atque instituente, qui procul [*]( 1 Ioh. 1, 4 sqq. 4 Col. 1, 18 8 Bom. 8, 16 .23 10 Gal. 4, 4 11 Eph. 1, 5 12 I Petro 2, 9 n Thess. 2, 12 sq. 20Rora. 8,82 26 Ioh. 1, 12 sqq. 27 cf. Ephes. 2, 8 2 uerba. (m era.) 0 6 ei] et C aotietatem C 6 adoptionS C 7 adoptionis b 8 sepissime C 11 predistinAuit C 18 gloria C 15 uelle genti C 16 misericordiam C 17 potes tatem C 18 inquid C filius C 19 acciperunt C ipso C 20 nobis (i «r u corr.) C *omniius (h eras.) C 21 aput C 26 eͅccleesia C 87 uindicte C )
913
dubio a summis usque ad ima omnia in mensura et numero et pondere disponit et format. tamen ex carne et sanguine et ex uoluntate carnis nati sumus; in quantum autem accepimus potestatem filii dei fieri, nec nos ex carne et sanguine aut ex uoluntate uiri aut ex uoluntate carnis, sed ex deo, non quidem coaequante natura, sed adoptante gratia nascimur.

Deinde si iam concederem non esse unicum patri Christum Iesum secundum eiusdem substantiae diuinitatem, sed habere fratres post se natos, quibus esset primogenitus, quomodo rex eorum esse potest ? quaeso te, an auderes dicere eo fortiorem natum esse, quo priorem? puderet certe ita sentire. non autem ita sentis . quid igitur sentis P leni animum tuum et placabilem te redde considerandae sine pertinacia ueritati. hoc enim etiam abs te requiram, quomodo intellegas primogenitum Iesum Christum in illa diuina atque optima aeternaque substantia: utrum tempore primus est genitus, ut posteriore tempore natos in illo regno intellegamus, quibus est primogenitus — neque possimus dicere, quot horis uel diebus mensibusque aut annis maior sit, qui ortus est prior, sed tamen aliquo interuallo atque spatio temporali has generationes discretas esse cogitemus — an uero non tempore, sed ipsa excellentia sublimioris utique maiestatis, qua etiam rex esse fratribus luminibus meruit, primogenitum accipiamus tamquam in aliquo genitum principatu. si responderis eum tempore fratribus priorem esse atque maiorem, ut iam ex hoc ei regnum in fratres delatum esse contendas, quod eos [*]( 2 cf. Sap. 11, 21 ) [*]( 1 adima C inmensnra C 3 uoluntati C carni C acceͅpimus 6 4 sangui C 5 nolntati C 6 coequante C 9 fratres] semper b posse C natus C 10 posset b Maur. audires C 13 considerande C pertinatia C 16 primnmgenitum C adque C 17 posteriore tempore] posteriores b Maw. natus C 18 possumus b quot] qfl C 19 mensibus que C 20 intellaallo (m. 1 corrJ C 21 anQ C 22 ntllntique C que C 23 esset Cb 24 tamqua C principatu. (m erae.) C 25 adque C 26 ei] et C fratres] super b ) [*]( 68* )

914
nascendo praecesserit et aliquando ipse fuerit, cani illi nondum essent, quid dicis, frater? itane praecipitabis cor tuum in hoc inpietatis abruptum, ut existimes in illam diuinam summamque naturam mutabilitatem temporis cadere et credas ibi aliquid existere, quod ante non fuerit ? an quia oportebat inde aduersus tenebrarum gentem lumina progredi, progressiones ipsas generationes uocas, quas temporaliter factas putas, ut temporaliter pugnaretur? non ergo poterat unum lumen sufficere, quod totum illud bellicum negotium diuina uirtute perageret. aut si multis opus erat, hocne in spiritalibus sentiendum est, ut angustum arbitremur aditum fuisse, qua simul exire non possent, ut ex eo, quod unus e fratribus prior exisset, et primogenitus dici et rex fieri ceteris mereretur? nolo minutatim singula persequi, ne ingenio tuo ualenti ex paucis cuncta conspicere nimis onerosus sim. erige igitur aciem mentis, nebulas contentionis absterge, uidebis profecto neque secundum locos neque secundum tempora, motus, progressus, exortus, occasus ullasue conuersiones fieri posse nisi in creatura mutabili: quae tamen nisi esset ex artifice et conditore deo, non dixisset apostolus: et coluerunt et seruierunt. creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula.

In hac enim sententia maxime duo sunt necessaria, quae mecum intuearis peto: unum, quia, si creatura aliena esset a deo, non eius creator deus ab apostolo diceretur; alterum, quia, si unius eiusdemque substantiae creator et creatura esset, non reprehenderentur, quia seruierunt creaturae potius [*]( 20 Rom. I, 25. ) [*]( 1 preceBserit (t in ras.) C 2 precipitabis C 4 summam que C 5 quia] forte b 7 ipsas (bis scr.) C 10 simultis C hoc nč b spiritalius b 11 aut C arbitraremur C 12 possint Cb ex (s. I. tfI. t) C e* (z er.) C exiret b 13 cqteris C 15 honerosus C igitur om. C atiem C 16 nebula C contentiones C nideo b Maw. pfeccione que C 17 loca Maur.18 illa snae C conuersione C creatoram C 19 que C 20 et coluerunt om. b colue*runt C 22 secula C 23 que C 24 creatura om. C 25 (et 26) creatnr C )

915
quam creatori, quoniam cuicumque seruissent, ab eadem natura atque substantia non recessissent. quomodo enim nemo potest seruire filio, qui non seruiat et patri, quia utriusque est una substantia: sic nemo potest seruire creaturae nisi seruiens creatori, si esset utriusque una substantia. unde si iam discernis et sapis, plurimum intenderes esse inter creatorem et creaturam . atque oportet intellegas prolem creatoris non esse creaturam; nam si esset, non esset inferior, sed aequalis eiusdemque substantiae, ac per hoc quisquis coleret eique seruiret, simul etiam creatori eius et patri cultum seruitutemque praeberet. cum uero reprehenduntur ab apostolo et detestabiles habentur, qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, satis ostenditur illius et huius diuersas esse substantias. sicut enim non potest uideri, hoc est intellegi filius, nisi in ipso intellegatur et pater — ipse enim dicit: qui me uidit, uidit et patrem — sic non potest coli filius nisi in eo colatur et pater. et ideo si creatura filius esset, non coleretur sine creatore neque damnarentur, qui creaturam potius quam creatorem coluerunt. perspicis itaque iam, ut arbitror, non tibi congruere, ut dicas primogenitum secretissimae atque ineffabilis maiestatis et omnium luminum regem Iesum Christum, nisi Manichaeus esse destiteris, ut creaturam a creatore discernas, ut Iesus Christus et unigenitus sit secundum id, quod uerbum dei est, deus apud deum pariter incommutabilis et pariter aeternus, non rapinam arbitrans esse aequalis deo, et primogenitus omnis creaturae secundum id, quod in ipso condita sunt omnia in caelis et [*]( 16 Ioh. 14, 9 24 cf. loh. 1,1 26 cf. Phil. 2, 6 ) [*]( 1 seruiaent C 3 quia∗∗∗ (non eras.) C 6 et creaturam om. C 8 creaturam . nec sibi esse inferiorem sed equalem eiusdemque sqq. b 9 eiusque C ac] hac C quisquis] si quis b 11 destestabiles C nl 18 uius C 16 me dit (m. 1 superscr.) C uidet (bis) b 18 sine creaturç C damnaretur b 19 prospicia C 21 secretissima (c corr. «r g) C adque C 22 manicheus C 24 dl (s. I. m. 1 superacr.) C aput C 25 incommotabilis C 27 celis C. )
916
in terra, uisibilia et inuisibilia. agnoscis enim, ut opinor. uerba apostoli ad Colossenses.

Quapropter cum abs te quaero, unde facta sit uniuersa creatura quamuis in suo genere bona, creatore tamen inferior atque illo incommutabili permanente ipsa mutabilis, non inuenies quid respondeas, nisi de nihilo factam esse fatearis. et ideo potest uergere ad nihilum, quando peccat illa creatura, et portio, quae potest peccare, non ut nihil sit,. sed ut minus uigeat minusque firma sit. nam minus uigere et minus ualere, si animo perducas ad ultimum, remanet nihil. diligit ergo sponte uanitatem, cum deserta soliditate ueritatis opinabilia sequitur, id est mutabilia. cum autem inde meritas poenas luit, subicitur non sponte uanitati, sicut subiecta est in homine peccante. hinc enim ait apostolus: omnis creatura uanitati subiecta est non sponte, quia et in homine omnis est. inest quippe homini et inuisibile quid secundum animum et uisibile secundum corpus; omnis autem creatura partim est uisibilis, partim inuisibilis, nec tamen omnis in pecore, cui mens intellectualis non inest. in spem sane subiectam esse dicit propter misericordiam liberantis per remissionem peccatorum et adoptionem gratiae. tu uero si fateri nolueris a patre per filium in bonitate spiritus sancti, quae trinitas consubstantialis et aeterna et incommutabilis semper manet, de nihilo factam esse creaturam, bonam quidem, sed tamen inparem creatori atque mutabilem, cogeris utique sacrilegia dicere, ut aliquid deus de se ipso genuerit, quod non [*]( 2 cf. Col. 15, 16 14 Rom. 8, 20 ) [*]( 1 agnascit C oppinor C 2 colosenses C 3 quero C sit facta b 4 quamuis] quam nisi Cb bono b creaturea C 6 uihsi C facta C 8 que C 9 uigiat C quefirma C 10 omnino b Maur. 11 unitatem C deserto C 12 penas C 13 nanitatis C 14 apostolos C 15 uanitate (pr. d a m. 1 superscr.) C omine C 16 quisecundum (d m. 1 superscr.) C 17 animaum C animam b uisibili C 19 mens sit Cb inest] inest (in m. 1 superscr.) C eat b 20 remiaionem C 22 boni/// sps (ras. quattuor litter.) C que C 28 cumsubstantialis C etttema C 25 utiquę C sacrilegi adicere a )

917
sit aequale.gignenti et possit subici uanitati; aut si aequale dixeris, erit utrumque mutabile. quae maior inpietas quam ista credere ac dicere et malle peruersa opinione deum in deterius quam correcta ratione se ipsum in melius commutare? si autem timueris dicere mutabilem deum, quia reuera magna est et apertissima inpietas. dixeris etiam creaturam esse incommutabilem, ut eam parem facias creatori et unius eiusdemque substantiae, rursus tibi tua epistula respondebit. unde est enim anima illa, quam ponis in medio spirituum, cui a principio dicis naturam suam dedisse uictoriam, eique legem condicionemque proponis, quia, si una cum spiritu uirtutum fecerit, habebit cum eo uitam perpetuam illudque possidebit regnum, ad quod dominus noster inuitat; si uero ab spiritu uitiorum incipiat trahi ac post consensum paenitudinem gerat, habebit harum sordium indulgentiae fontem. his certe uerbis ex epistula tua recognitis simul etiam recognoscis mutabilem te animae constituisse naturam. aliquando enim consentire spiritui uitiorum ac rursus paenitudinem gerere quid est aliud quam nunc in melius, nunc in deterius commutari ? et hoc te manifestissima ueritas conpulit dicere. ipsa enim anima tua, si dissimulare uelles, urgueret te adtendere mutabilitatem suam, et totiens, ex quo natus es, per uarias uoluntates, doctrinas, obliuiones consensionesque mutata testis sibi fieret ac nulla extrinsecus documenta quaeritaret.

Nisi forte hoc te adiuuari putas, ut dicas incommutabilem esse animam, quia subiunxisti dicens: non enim propria uoluntate peccauit, sed alterius ductu; carnis enim commixtione ducitur, non propria uoluntate. in qua sententia forte hoc uis intellegi, ut scilicet anima in [*](1 «iaelquale C 2 erit om. C que C 8 male C peruersaB C oppinione\' C 4 ratio C 6 creaturfts C 8 tuąę C 10 uictoriamei que C 12 uirtutem b 15 penitudinem C arum C 16 ępistula C 19 penitu..dem (d m. postcr.) C 20 melios C - com mutari C 28 tocieB (in ras.) C totiens b 24 consensiooee que C mutatas C 26 incommutabilem (bilem paene euanuit) C 27 subiunzit C )

918
natura propria sit incommutabilis, in alterius uero naturae commixtione mutabilis; quasi uero quaeratur, cur ita sit, et non, quia ita est. iam hoc modo etiam Hectoris, Aiacis, immo uero cunctorum hominum atque animantium corpora inuulnerabilia dicerentur, si abesset ictus et casus, quibus eis uulnus possit infligi. sed nimirum propterea solius Achillis corpus siue poetico figmento siue aliqua occultiore ui rerum inuulnerabile dictum est, quod etiam tela cum ingruerent, non penetrabatur, et ex qua parte penetrari potuit, ex hac utique inuulnerabile non fuit. sic anima si esset incommutabilis, ita nullius rei permixtione commutaretur, sicut corpus, quod est inuulnerabile, nullius rei contactu aut inpetu uulneratur. itaque nos, quia dei uerbum incontaminabile dicimus, etiam carne mortali et uulnerabili adsumpta, ut nos et mortem et quaelibet incommoda corporis contemnere doceret, natum de uirgine credere non timemus; uos autem, quia inpia peruersitate contaminabilem filium dei creditis, carni eum permittere formidatis ; cuius tamen substantiam animae naturam esse perhibentes ita commixtum carni adseueratis, ut etiam in deterius commutatum non dubitetis opinari. elige igitur, quid uelis: utrum deum commutabilem dicere uel credere, ut de commutabilis patris substantia commutabilem prolem genitam esse pariter credas — quae quanta sit inpietas, profecto sentis — an incommutabilem deum dicere, sed tamen de substantia sua prolem genuisse mutabilem — quod nihilominus uides quam inpie absurdeque dicatur — an uero ita deum incommutabilem confiteris, ut etiam quod de substantia sua genuit aequaliter non mutetur pariterque sit summum ac [*](2 commixtionisC queratur C 8 hectoris C 4 uerius b cunc torum C inuulnerabili addicerentur C 6 infigi Cb 7 in rerum natura inuulnerabile b 8 ingruerint b penetrabatur] penetrabant b 9 hac] ac C 10 inuulnerabiliB Cb 12 si nullius b contractu C uulneretur Cb 18 imnutabile C 14 carni C 15 quelibet C contempnere C 18 substantia C inanime C in anime b 19 commixtam b 21 uelHa (att. 1 parne eras.) C 22 commutabili b genita C 23 que C 24 dices b 26 uidis C impie C 28 quesit C hac C )
919
praestantissimum bonum ipsumque summe esse ad eundem modum permansione inuiolabili obtineat, cetera uero inferiora bona, quam creaturam uocamus, non de ipso, nam essent aequalia, sed tamen quia bona, ipse, quia non aequalia, de nihilo fecerit: quod si credis. inpius non eris et obliuisceris Persas et noster eris.

At enim ait apostolus: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, qui ad amorem proprii fastus et honoris uoluntate inpia declinando animis piis reditum inuideant. sed hoc interest inter uestram opinionem et nostram fidem, quia uos eosdem principes ex sua propria quadam natura . exortos, quam deus nec genuerit nec fecerit, sed habuerit aeterna uicinitate contiguam, aduersus deum belligerasse arbitramini eique intulisse ante commixtionem boni et mali magnum primo necessitatis malum, quod illis substantiam suam adfligendam perturbandamque, in errore commutandam atque obliuione sui penitus demergendam commiscere cogeretur, ut liberatore. correctore, emendatore. praeceptore indigeret — quod cernis quam stulte fabuloseque dicatur, quanto scelere inpietatis obstringat — nobis autem per christianam fidem persuasum est non esse contrarium deo, qui summe est, nisi quod omnino non est; quicquid autem aliquo modo est, ab illo, qui summe est, habere, ut quoquo modo sit, atque in suo genere bonum esse, sed alia magis esse, alia minus . atque ita omnia bona, quae a conditore deo facta sunt, certis ac distributis gradibus ordinata partim locorum interuallis ae sedibus, sicut omnia corporalia, partim meritis naturalibus, sicut anima praeponitur [*](7 Eph. 6, 12 ) [*](1 prestantussimum C ipseque C 2 optiaeat C cfter* C 5 obliuiscaris C 6 et om. C 9 que b amorem] morem b factus C 11 post inter ras. C 12 natura. exortus C 13 quem C 15 ante] arte Cb 16 necessitate. C necessitate b afflgendam b 17 adque C obliuionem Cb 18 nfiscere C 21 ubstringat C per om. C 23 quid quid C 24 habet b quoquo] quo b adque C 2o maius b ita) ista b .26 que C hac C 27 hac C 28 preponitur C )

920
corpori, partim meritis praemiorum atque poenarum, sicut anima uel adtollitur ad quietem uel doloribus subditur. ac per hoc illi principes, contra quos habere nos conlucationem dicit apostolus, poenam peccatorum suorum priores patiuntur, ut noceant. nullus enim inuidus, ut alterum laedat, non sibi prior ipse tormento est. nocent autem infirmioribus fortiores; nam nullus alterum superat, nisi quo est potentior. sed tamen ipsi infirmiores sunt principes iniqui, quam si in statu pristino atque iustitia permanerent. interest autem, unde sit quisque alio fortior: utrum corpore, ut equi hominibus, an animae natura, ut rationale inrationali, an adfectione animi, ut iustus iniusto, an ordine potestatis, ut imperator milite aut prouinciali. potestas autem a, summa dei potestate omnino dari creditur; saepe etiam deterioribus in meliores, id est iniquis in eos, qui uel iam tenent iustitiam uel ad eam tenendam peruenire nituntur. ad hoc enim datur, ut probati per patientiam manifesti fiant, uel sibi ad spem uel aliis ad imitationem. scientes, inquit apostolus, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem. ex quo genere certaminis est, cum homo fidelis aduersus principes et potestates praeuaricatorum angelorum et aduersus spiritalia nequitiae conluctatur, cum illi accipiunt temptandi potestatem, ille praecepta tolerandi: ex quo fit, ut in re inferiore superent, in potentiore superentur: superant plerumque corpus infirmius et mente firmiore superantur. contra uim quippe eorum patientia pugnatur, contra insidias prudentia, ut ad perniciosam consensionem nec cogendo nos flectant, [*](17 cf. I Cor. 11, 19 18 R,om. 5, 3 sq. ) [*]( 1 premiorum C adque C 2 quiętem C hac C 3 nus C O 6 ut] quam (in mg. al. ut) b cnoe∗anτ C ledat C 8 ipse C post iniqui add. in praesenti b Maur. 9 adque C iusticia C 10 utequis homines C 11 racionale irracionali C effectione b iustus] uirtuosus b Maur. 12 imperatur C 13 a* C omnium moderari C 14 cedatur C credatur b sepe C 15 tenenda C 18 inquid C apoetoloa C tribulaeio C 21 preuaricatorum C 23 precepta C ex] de b inferiorf C inferiori b 25 et tenente Cb 27 pernitiosam C nec non C )
921
nec fallendo decipiant. quoniam uero uirtus et sapientia dei . est, per quam facta sunt omnia, propterea in his, quae facta sunt. cum superiora ad inferiora declinant, ubi est omne peccatum et omne quod dicitur malum, uis imitatur uirtutem et fallacia sapientiam; cum uero ea, quae declinauerant, recurrunt et redeunt, magnanimitas uirtutem, doctrina sapientiam imitatur. ipsum etiam deum patrem peccantes imitantur inpia superbia, iusti pia liberalitate. spiritum denique sanctum iniquorum cupiditas, rectorum caritas imitatur: utrique tamen ab imitatione dei, a quo et per quem et in quo naturae ipsae factae sunt, recedere, sed illi uitiosa, illi laudabili. nec mirum, si quando proficientes deficientesque confligunt, imitatio deficientium a proficientium imitatione superatur; illi enim elatione praecipitantur, isti humilitate consurgunt. Si autem mouet, cur mente fortiores infirmiores sint corpore. non est mirum, ut peccatorum remissione liberati mortalitate corporis exerceantur, cuius inmortalitate coronabuntur. non enim facile subplicium deuitatur, nisi ille, qui eo soluitur, meritis uicerit. unde apostolus: si autem Christus in uobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. si autem spiritus eius, qui suscitauit legum Christum ex mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Iesum Christum ex mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. animus igitur mortalem propter subplicium peccati carnem gerens, si commutatus in melius, non secundum mortalem carnem uixeris, [*](19 Rom. 8, 10 sq. ) [*](I 1 falendo (1 m. 1 superscr.) C uere b Maur. 2 in hisj nihil fiunt b que C 3 hubi C 4 inmitatur C 5 fallatia C que C 7 inmi- . tatur C deum] diu b iminantur C 10 imitationem C ipse focte C 11 uitiosi C 12 deficientes om. Cb quę Cb defitientium C 13 immitåtione C 14 precipitantur C 15 quur C 16 mirum] inimicum C 18 subpliQ C deuitatur] desubdatur C desudatur b soluit b 20 post nobis 6 add. b 22 christam om. C 24 uiuificauit C 26 subplitium C 27 uixerit b MatW. )
922
et ipsam in melius commutat et inmortale corpus habere merebitur; sed hoc in fine, quo nouissima inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, non fabuloso illo globo uestro, sed ea mutatione, de qua dicit: omnes resurgemus, sed non omnes inmutabimur. cum enim. expressisset dicens: et mortui resurgent incorrupti et. nos inmutabimur, tunc contexendo subiunxit ostendens, qualem diceret inmutationem, et ait: oportet enim corruptibile hoc induere in corruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. quaestionem quippe tractabat de corpore resurgentium, quam sic posuerat: sed dicet aliquis: quomodo resurgent mortui? quo autem corpore uenient? lege itaque totum ipsum locum pia cura intentus, non pertinaci contentione turbatus et ingenium tuum deo adiuuante nullo explanatore desiderato nihil aliud quam id, quod dico. reperies: et tunc ad illud, quod tractare institueramus, animum reuoca et uide iam, si potes, non hoc me dicere, quod iusti contra nihil pugnant, sed contra eas substantias, quae defecerunt non stando in ueritate.

Deficere autem non iam nihil est, sed ad nihilum tendere. cum ea enim, quae magis sunt, declinant ad ea, quae minus sunt, non illa, in quae declinant, sed illa, quae declinant, deficiunt et minus esse incipiunt quam erant, non quidem, ut ea sint, ad quae declinauerunt, sed pro suo genere minus. non enim cum animus ad corpus declinat, corpus efficitur, sed tamen defectiuo adpetitu quodam modo corporascit; ita et angelica quaedam sublimitas, cum magis delectata est suo dominatu in se ipsa, ad id quod minus est inclinauit adfectum et minus esse coepit quam erat et pro [*]( 4 I Cor. 15, 26 sqq. ) [*]( 1 e 1 merius C immortale C 3 cum] c5 C 5 enim om. C 7 coaexendo (t M. 1 superscr.) C 8 et om. Cb 10 questionem C 14 p«rtinati 0 16 repperies C 19 que C 21 que C 22 qua C qtte C 28 erat b 24 sunt C que C 25 animos C1 26 appetito Cl 27 quedam C dilectata C. )

923
suo gradu tetendit ad nihilum. quanto enim quaeque res minus est, tanto uicinior nihilo est. cum autem isti defectus uoluntarie fiunt, recte reprehenduntur et peccata nominantur; cum autem sequuntur istas uoluntarias defectiones incommoda, molestiae, dolores, aduersitates, quae omnia contra uoluntatem patimur, recte utique peccata uel subpliciis puniuntur uel exercitationibus diluuntur. quae si animo sereno intueri uelis, profecto desinas accusare naturas atque ipsas in crimen uocare substantias. si quid autem de hac re copiosius explicatiusque desideras, lege tres libros nostros, qui inscribuntur "de libero arbitrio, " quos in Campania Nolae poteris inuenire apud Paulinum nobilem dei famulum.

Nunc uero meminisse debeo epistulae me tuae quamuis multo longiore, tamen epistula respondere. ideo quippe in aliis non tacui, ne ubique cogar eadem dicere. sed promiseram ex litteris tuis tibi persuadere, quam falsa credideris et quam uera sit fidei catholicae adsertio. certe enim non omnis inter nos discretio est, quod uos substantiam quandam malum esse dicitis. nos uero non substantiam, sed inclinationem ab eo, quod magis est, ad id, quod minus est, malum esse dicimus. audi igitur et ipsum. ponis enim in epistula et dicis de anima, quod carnis permistione ducatur ad peccatum, non propria uoluntate atque ibi statim, credo, cum uideres, si ita est, subueniendum esse ab omnipotenti deo prorsus omni animae nullamque omnino debere damnari, quoniam non uoluntate peccaret — quo constituto euerteretur sententia, quam Manichaeus de subpliciis animarum etiam de lucis parte uenientium terribiliter personat — uigilantissime subiecisti [*](1 que queres C 2 est om. C uitinior C 3 uoluntarie C 4 secuntur C 5 moleftias Cb que C 6 itaque b subpliciis C er 7 excitationibus (er m. 1 superscr.) C 8 uellis C desines b acusare C 11 mole C 12 aput C 13 non 01 mee Cb et tuae C 16 literis C 17 non om. b Maur. 18 discrecio C 19 substantiã∗ (e erat.) C habeo C 21 id ipsum b Maur. dici*s C • 25 animae (anim M rcu.) C uoluntate peccaret (tate peoca in rcu.) C 26 auerteretur C 27 manichans C subpliciie C )

924
dicens: at si, cum se ipsam cognouerit. consentiat malo et non se armet contra inimicum, uoluntate sua peccauit. bene quidem, quod aliquando confiteris fieri posse, ut sua uoluntate anima peccet; sed cui tandem malo si consentiat, uoluntate sua peccat? ei certe, quod substantiam dicis esse.

At ego iam tria quaedam uideo; tu quoque, ut opinor, mecum uides. anima enim consentiens malo et ipsum malum, cui consentitur, duo sunt. tertia est autem ipsa consensio; non enim et hanc esse animam dicis, sed animae. horum igitur trium, ecce, anima substantia est; malum etiam illud. cui anima consentiendo uoluntarie peccat, ex uestra opinatione subtantia est . quaero igitur, quid sit ipsa consensio, utrum ipsam substantiam, an in substantia esse dicatis. si enim substantiam esse dixeris, non iam duas substantias, sed tres opinaberis. an propterea duas, quod animae consensio, qua consentit malo, eiusdem substantiae est cuius ipsa anima ? iam ergo quaero, mala an bona sit ista consensio. si bona est, non utique peccat anima, cum consentit malo. non solum autem ueritas clamat, sed tu quoque scribis tunc eam uolun- . tate peccare. mala est igitur ista consensio ac per hoc etiam animae substantia, si et animae substantia est et utrumque una substantia. uidesne, quo coactus es, ut animam et illud malum non iam unam substantiam bonam, alteram malam, sed duas malas esse perhibeas ? hic fortasse conaberis consensionem culpabilem non animae tribuere, quae consentit. malo, sed ipsi malo, cui consentit, ut hoc modo possint esse duae substantiae, una bona, altera mala, cum anima de parte boni esse dicitur, consensio uero eius qua consensit malo et malum ipsum cui consentit, simul ex alia parte constituitur, et anima malae substantiae utrumque deputatur. quis [*](1 ipsem C malo. (0 in ras.) C 2 cnntra C 6 quedam C 8 est. om. C 11 uoluntarieO oppinatione C 12 quero C 13 in substantiA C 15 opinaueru C anime C 16 aubstantie C 17 quero C 18 consentiat b 19 uoluntatem C 21 anima C 22 ut om. Cb 84 conaueria C 25 que C 26 sentit C 29 lima! et C 80 male C )

925
absurdius delirauerit? non enim anima consentit, si non est eius consensio; ipsa autem consentit: eius est igitur. porro, si eius est consensio, et mala est ista consensio, eius est hoc malum. nam si et hoc malum illius mali est, cui anima consentit, non habebat necesse hoc malum, priusquam ei consentiret anima. quale igitur bonum est anima, cuius aduentu uel duplicatur illud malum uel, ut mitius dicamus, augetur?

Deinde si substantia est ista consensio, quam malam esse constat, inuenimus esse in animae potestate, ut aliqua mala substantia uel sit uel non sit, quandoquidem ista consensio in animae potestate est. nam si non est, non ergo sua uoluntate consentit. tu autem pro hac consensione uoluntate sua peccare dixisti. habet ergo anima, ut dixi, in potestate, ut quaedam mala substantia uel sit uel non sit. quid est autem aliud substantia quam natura? erit ergo aliqua natura, quae nec animae naturalis sit, quoniam, si nolit, non erit, nec illi malo, cui anima uoluntate consentit; non enim potestis dicere naturale malum esse gentis tenebrarum, quod ibi aliena uoluntate instituitur, hoc est animae uoluntate. cui ergo naturae deputabitur ista natura, id est ista consensio, si natura est, quae neque animae neque tenebrarum genti naturalis est, nisi, ut contra Manichaeum disputes, non duas, sed tres esse naturas ? quia et si aliquando fuerunt duae, nunc tamen iam, posteaquam exorta est ista consensio, tres utique factae sunt. quam sane tertiam, quae nata est ex anima consentiente et ex malo, cui consentit, quasi utriusque filiam cogeris dicere; sed cum ex duabus naturis nata sit, quarum altera bona est, altera mala, quaero, cur non aliquid neutrum natum sit, sicut enim ex equo et asino quod nascitur, nec equus [*](1 deliberanerit C 7 auge∗τur (re ereu.) C 12 tn antem] tuam C 14 quedam C 15 autem om. C 16 que C nollit C 18 gentea C 21 que C nequę C 22 manicheum 28 quia] que b n5 fuerunt b r dne C om. b 25 faete C sana C que 0 et ex b 27 qualum (1 paone eras. r m. 1 superscr.) C 28 quero C aliquod b 29 aeqnna C )

926
nec asinus est, ita, quod de bona et mala natura natum est, si et ipsa natura est, nec bona nec mala esse debebat. tu autem consensionem malam esse confiteris; dicis enim tunc animam uoluntate sua peccare, dum consentit malo. an forte naturam bonam et naturam malam quasi duos sexus masculinum et femininum esse arbitraris, ut, quemadmodum ex masculo et femina non aliquid neutrum, sed aut masculus aut femina gignitur. sic ex bono et malo non aliquid tertium, quod nec bonum esset nec malum, sed alterum malum esse contendas natum ? quod si ita est, ubi est illa uictrix animae natura? itane separata est, ut non alterum bonum potius nasceretur? deinde non uides te sexus diuersos iam dicere, non naturas? nam si inter bonum et malum naturarum esset diuersitas, non oreretur ex utroque nisi aliquid tertium, quod nec bonum posset esse nec malum; aut certe sterilis esset ipsa commixtio nec inde tertia substantia pareretur. si enim ex illis animalibus, quae supra commemoraui, cum sibi miscentur, nihil aliud quam mulus uel mula gignitur. quod neque hoc neque illud sit, quanto magis ita fieri oportuit in tam magna et summa diuersitate boni et mali? aut si nulla ex eorum commixtione noua natura existeret, mala non esset, etiamsi bona esse non posset. restat igitur, ut tam incredibilia deliramenta uitare nequeamus, nisi illam consensionem, quam constat malam esse atque culpabilem, fateamur non esse substantiam, sed in aliqua substantia esse dicamus.

Deinde in qua substantia sit, diligentissime requiramus. quamquam cui non manifestum sit, ut sicut suasio non fit nisi in suadente, ita consensionem non esse nisi in consentiente natura? anima ergo cum consentit malo, ipsa substantia [*](5 sexus] senas C 8 aliquod b 9 esse b 12 te om. Cb diuersus C 14 oriretur b Maur. horeretnr C 15 possit b sterelis C 16 ipse C ter tiasubstantia C 17 que C commemoraai (com m. 1 superscr.) C miscerentur Cb 18 aut nihil C quam otn. C m∗ulus (a er.) C 19 ne (q m. 1 superscr.) C 20 magnam et summam C si om. C 22 possit b 24 adque C 28 esse (Ie in ras.) C nihil nisi C 29 cum om. C mala b )

927
est, censensio uero eius non est substantia. iam cernis, ut arbitror, in qua substantia sit, id est, in anima esse istam consensionem profecto uides, quam consensionem peccatum esse- ac per hoc malum esse non dubitas. ex quo iam intel- legis fieri posse, ut in bona substantia, sicuti est anima, sit aliquod malum, quod non est substantia, sicuti est ista consensio, ex quo malo appelletur etiam anima mala. peccatrix enim utique mala est; peccat autem. cum consentit malo. una igitur eademque res, id est anima, in quantum substantia est, bona est; in quantum autem habet aliquid mali, quod non est substantia. id est consensionem istam, in tantum mala est. non enim ex profectu, sed ex defectu habet hanc consensionem. deficit quippe, cum consentit malo, minusque iam esse ac propterea minus ualere incipit quam ualebat, dum nulli consentiens in uirtute consisteret: tanto utique deterior, quanto ab eo, quod summe est, ad id, quod minus est. uergit. ut etiam ipsa minus sit: quanto autem minus est, tanto utique fit propinquior nihilo. quod enim minus quoque fit. eo tendit, ut non sit omnino: quo quamuis non perueniat, ut penitus pereundo nihil sit. manifestum est tamen qualemlibet defectum exordium esse pereundi. aperi ergo iam cordis oculos et intuere, si potes, bonum aliquod esse qualemlibet substantiam, et ideo malum esse defectum substantiae, quia bonum est esse substantiam: nec tamen omnem defectum esse culpabilem, sed solum uoluntarium, quo anima rationalis ad ea, quae infra illam sunt condita, conditore suo deserto declinat, adfectum; hoc est enim. quod peccatum uocatur. ceteri autem defectus, qui non sunt uoluntarii, uel poenales sunt, ut peccata puniantur moderatrice summa atque ordinatrice iustitia, uel mensuris rerum infimarum interueniunt, ut [*](1 eios que C 8 per peccatum b 5 bona C snbstanttam C 6 substantism C ista om, b 7 malum C 8 peccata C cum om. C 10 habet abet C 12 enim (s. I. m. 1) C 16 habeo C quid C 21 quemlibet b Maur. 22 quamlibet b Mattr. 26 eaque C illo C 27 paτum C 2H moratvice C adque C 30 infirmarura C.. ) [*]( xxv. Aug. aeet. 6-(pars 8). ) [*]( 59 )
928
praecedentia succedentibus cedant, atque ita omnis temporalis pulchritudo uicibus suis atque suo genere peragatur. sicut enim sermo peragitur quasi morientibus atque orientibus Syllabis, quae per morarum certa interualla tenduntur et spatiis suis inpletis ordinata consequentium successione decedunt, donec ad suum finem tota perducatur oratio, nec in ipsis decurrentibus sonis, sed in loquentis moderatione positum est,. quantum producatur corripiaturue syllaba, uel qua specie litterarum singulae suorum locorum momenta custodiant, cum ars Ipsa, quae sermonem facit, nec sonis perstrepat nec peruoluatur uarieturque temporibus: sic ortu et occasu, decessu atque successu rerum temporalium certis ac definitis tractibus, donec recurrat ad terminum praestitutum, temporalis pulchritudo contexitur. quae non ideo mala est, quia in spiritalibus creaturis possumus intellegere mirarique meliora, sed habet proprium in suo genere decus atque insinuat bene uiuentibus summam dei sapientiam in alto secretam supra omnes temporum metas fabricatricem ac moderatricem suam.

Age nunc, adtende illud. quod dicebas malum, cui anima consentiendo uoluntarie peccat, utrum substantia sit aliqua, an uero nec ibi possis accusare substantiam. quaero enim, quid adliciat animae consensionem, ah inruat illa cassatim et propterea consentire dicatur. quia eius aliqua delectatione mouetur ad fruendum. quod si ita est, non est consequens, ut propterea malum dicatur, quia non recte diligitur. si enim ostendero amari aliquid male, ubi non amati, , sed amantis culpa teneatur profecto fateberis cuiusque rei speciem non esse continuo uitiosam, quia uitiose in eam con- [*]( I praedentia 01 caednnt C at C aique itaj addita b cor poralis C 2 pulcritudo C adqae C iri genere C S adque C 4 que C 6 totam C 8 ue C spetiae C 9 siuguii C 10 qae C 12 corporalium C tractatibus b 13 prestitutam C pulcritudo C 14 que C spiritibus C 16 posumus C 20 uoluniarie C 21 quero C 22 aliquid quod C aliquem b 23 quia- dicatur (in inferiore uiurg. m. C adscr.) C delectacione C 26 aliqaem b ainitis C 27 querei C 28 spetiem C uitiosie C \' )

929
sensio cupientis inlabitur. quod quantum me adiuuet, post adparebit. sed ut ostendam, quod pollicitus sum, quid potius eligam. cum me rerum copia circumfluat ? quid, inquam, potius eligam, quam id, quod nos ut creaturam laudamus caelestem, uos autem ut portionem ipsius creatoris adoratis? quid est inter cuncta uisibilia isto sole praeclarius? at si quisquam eius lucem inmoderatius concupiscat. infert suis oculis bella iurgiorum, si aliquam potestatem nactus, qua possit inplere, quod adpetit, domus uicinorum adpositas suis fenestris comminuit, quo sol penetralia eius caelo apertiore perfundat. numquid ergo solis est uitium, quia ille lucem istam sic dilexit. ut eam luci iustitiae praeponere auderet et uolens lumen oculorum carnalium abundantius excipere in habitaculum corporis ianuam cordis et aciem mentis contra lumen claudere aequitatis? uides ergo amari posse rem bonam amore non bono. quapropter, cum tu malum dicas, cui consentiendo anima peccat, ego bonum dico in genere suo, sed tale bonum, cui animam quo est melior consentire non deceat cum enim sit ipsa corpore superior deumque habeat se superiorem, quamuis in ordine suo natura corporis bona sit, peccat tamen anima et peccando fit mala, si consensionem dilectionis, quam superiori deo debet, inferiori corpori adiungat.

Quodsi dicis non eam te uocare consensionem culpabilem, cum res illa diligitur, quae non agit, ut sibi consentiatur, sed tunc consentire animam, cum illum, cui consentit aliquid suadet aut aliquid cogit, et propterea malum esse, quia, ut aliquid mali committatur. suadet aut urguet: secunda quaestio est et ordine suo iam iamque etiam ipsa tractanda. [*]( . 8 cupia C .4 elugam C ut om. h 5 celeste C creature b 6 quid est scripvi: quide C quid cnim b Maw. preclarius C 7 conoupescat C a 8 naetns (n m. i superscr.) C 9 uicinorumscripsi: eorum C Maur. b oppositas Maur. 10 post feuestris adti. apertis intuetur b et omn. poster. . edit. comminuit quo acripsi: anitna quoininua .C quominus b Maur. 12 pr«ponere C audiret C 13 abundantift b 17 bonA 6 18 quoj que b 19 sit om. C deumque] denique b 20 nature C corboris C S4 que C agit utJ agitur C 26 cum om. C 28 ordene C ) [*]( 59* )

930
sed meminerimus hic primum peccati, de quo satis. ut arbitror, disputatum est claruitque fieri posse, ut res aliqua in suo genere bona male diligatur et dilectore culpato ipsa non reprehendatur. quid? si enim tali iam dilectione peccatrix anima atque uitiosa idem peccatum alteri persuadeat, nonne et illa, quae persuadenti consentit, tali uitio deprauata, quali uitio deprauata illa quam sequitur? primum ergo peccatum est quamuis bonam creaturam creatori in dilectione praeponere, secundum autem alterum quoque, ut id faciat, uel suadendo uel cogendo temptare. nemo enim ad prauitatem uult alium perducere, qui non prior ipse deprauatus est. uolunt autem qui peccant alios ad peccatum perducere uel stulta beneuolentia uel malitiosa inuidentia. quis enim filios suos nisi peruerse amando monet, ut nullum lucrum turpe existiment, sed undecumque adquirant amplam pecuniam? utique non odit eos et tamen perniciose persuadet. talium quippe dilectione iam ipse corruptus est, cum aurum et argentum malum non sit, quemadmodum et ille sol, de quo superius egimus, sed tamen rei bonae dilector inordinatus in culpa sit. inuidentia uero, cum alium uult quisque peccare, honorem diligit inmoderata superbia et in eo cupit excellere atque ceteris anteire; quem quoniam uidet amplius et uerius deferri uirtutibus, ne in eo superetur, cupit alios ad iniquitatis uoraginem ex aequitatis arce deponi. hoc modo diabolus suadere aut cogere ad peccata conatur. sed numquid ipse honor in culpa est, quia eum diabolus peruerse atque inpie diligendo inpius factus est? aut ipsa eiusdem diaboli angelica substantia, quam deus creauit, ideo mala est, quia substantia [*]( 1 hoc Cb 8 mala C dilectione culpata b 4 iam om. b 6 que C (juale C 7 illa* Imuas.) C 8 ceatrο̌am C1. preponer. C 9 faciant b 12 uoluntate b Maur. qui ante aliosb Maur. alias C 11 petducere cupiunt b Maur. 18 beniuolentia C 14 peruera* C 16 hodit C pernitioaa C 19 aegimus C boM C dilectur C 21 atque. ceteris anteireom. b 22 qm C quidem b Maur. qwae tamen aduot forte quia\' 28 aliquos b 24 arche C diabuluc C 26 diabulos C 27 diabuli C )
931
est? sed cum eius deserens dilectionem et ad suam nimis conuersus ei uideri cupit aequalis, superbiae tumore deiectus est. non ergo in quantum substantia est, sed quoniam substantia facta est, in quantum se ipsum amplius dilexit quam eum, a quo factus est, malus est, et ideo malus, quia minus est quam esset, si id, quod summe est, dilexisset; defectus ergo malus est. omnis ergo defectus ab eo, quod est, tendit, ut non sit, sicut omnis profectus ab eo, quod minus est, tendit, ut magis sit. honor quippe summus, qualem pietas religiosorum exhibet. utique deo debetur. qui ergo amat honorem, deum imitatur. sed humiles animae in illo se honorari uolunt. superbi prae illo. ad deum autem humiles excelsiores fiunt. iniustis, contra deum uero excelsi humiliores fiunt iustis, ea scilicet dispensatione praemiorum atque poenarum, quia illi deum amauerunt supra se, illi pro deo amauerunt se.

Iam, ut arbitror. facile est tibi intellegere ex ipsius uerbis epistulae tuae, quibus dixisti: animam, cum consentit malo, uoluntate peccare, nullum malum esse naturam malam uel dilectionem naturae malae, sed, cum omnes naturae in suo genere bonae sint, malum esse peccatum, quod fit uoluntate animae cum diligit pro ipso creatore creaturam, siue suo nutu, cum sit mala, siue alterius persuasu, cum consentit malo. et nihilominus sic quoque fit mala consequentibus subpliciis, ut pro meritis omnia disponantur a creatore summe bono in creatura bona, sed non summe bona, quia non eam genuit de se ipso, sed fecit ex nihilo. tu autem constituisti duas naturas. quarum unam uis bonam esse, alteram malam, uel potius unam boni, alteram mali; nam mala natura ex bona etiam peccando fit. fateris tamen eam naturam. quam bonam esse dicis, malo consentiendo male [*]( 1 lua C 2 ei uideri] eidem esse b 3 quantum**C 5 a] ex C 6 it C 7 habeo C 8 ut-tendit (in inferiore fIIarg. m. 1 adscr.) C 10 relegiosorum C 11 anime C 12 prae] pro C 18 iniusti si C 14 premiorum C 15 ille (bis) C dfb C 17 ępistulę C 18 nalum C , 19 coni C 20 bone C sunt Cb 22 siue om. C notu C 8& boneo Cn. summe bonam C )

932
facere, hoc est uoluntate peccare. at ego ambas bonas esse adsero, sed unam earum male. facere suadendo, aliam male facere consentiendo. sicut autem alterius consensio non est natura, sic nec huius suasio; et sicut ista si non consentiat, bona permanebit, integritatem naturae suae custodiens, sic illa, si. non suadeat. emendatior erit, si uero etiam peccatum, quod non suadet, nec ipsa committat, pariter erant integrae at-que in suo genere laudabiles: etsi enim bis illa peccat, quae et committit et suadet, illa autem semel, si tantummodo ad male faciendum consentiat, tamen peccatis fiunt malae, non natura sunt malae. aut si propter suasionem natura ista mala est, sic et illa propter consensionem. sed si peius tibi uidetur esse suadere quam consentire, sit ista mala, ista peior ; non tamen tanta sit acceptio personarum tam iniqua in iudicando gratificatio, ut cum ambae peccent. quamuis una . grauius, . altera leuius. una dicatur natura mali. altera boni, ac non potius aut ambae bonae, sed illa melior, quae peccat. minus, aut ambae malae. sed illa peior. quae peccat amplius.

At enim unde est malum factum, quod peccatum uocatur, si nulla est mali natura? dic mihi, unde sit illa consensio mala in ea natura, quam bonam esse concedis et prae- . dicas. quicquid enim patitur. ut consentiat malo, non utique pateretur, nisi pati posset. quaero ergo, unde habeat ipsum . - pati posse; melior enim esset, si non haberet. non ergo natura summi boni, qua posset esse aliquid melius. deinde si habet . io potestate uel consentire uel non consentire, non ergo uicta consentit. quaero itaque, unde habeat istam consensionem malam nulla contraria cogente natura. si autem cogitur consentire, ita ut aut non sit in eius potestate aliter facere, non ergo, ut dicebas, uoluntate peccat, quando non uoluntate [*](2\' malae (alter.) C 4 sinet C uius C .7 Inτegre 01 8 gere (ne m. 1 superscr.) C bis uis Cb 9 cummittit C 10 fatiendum C male C .14 et non Jfaur. 17 ambe bone C que C 21 pre- . dicas C 22 mala C 23 qaero C ergo] itaque Maur. 27 itaque] igitur Maur. )

933
consentit. sed ego adhuc quaero. unde in illa sit posse decipi; si decipitur. antequam enim deciperetur. nisi esset in ea. ut hoc pati posset, numquani utique pateretur. quamquam nullo modo nisi uoluntate consentit: si autem cogitur, cedere potius quam consentire dicenda est. sed quolibet nomine istud appelles. quaero abs te acuto et sollerti uiro et tuo Romano. ut gloriaris, ingenio, unde habeat ista boni natura pati posse, quod patitur, ut consentiat malo. sicut enim in ligno. antequam frangatur, inest fragilitas, quae nisi inesset, frangi omnino non posset, nec ideo non est fragile lignum, si nullus fractor accedat: sic quaero, in ista natura unde sit quaedam uel fragilitas uel flexibilitas. antequam ad malam consensionem uel ui frangatur uel suasione flectatur. aut si mali uicinitate iam fragilitas erat, sicut solent corpora uicinae paludis exhalatione corrumpi, iam ergo corruptibilis erat, si potuit eam uicinitatis illius contagio pestilentiosa corrumpere. quaero igitur unde illa corruptibilitas..

Quaeso, adtende, quid loquar, et cede perspicuae ueritati . non enim quaero, unde corruptio — respendebis enim "a corruptore" eundemque corruptorem nescio quem principem gentis tenebrarum esse contendes, ut etiam fabulosis tegminibus inuolutum euoluere ac tenere uix possit — sed quaero, unde corruptibilitas, etiam antequam corruptor accederet: quae nisi esset. aut nullus existeret aut nihil noceret cuiuslibet corruptoris accessio. cum ergo tu inueneris. unde in bona natura ista corruptibilitas, antequam natura contraria corrumpatur; aut si non uis eam dicere corrumpi. unde certe ista mutabilitas, antequam ea hostili aduersitate mutaretur - non enim [*]( 1 quero C deeepi (i mperscf. TP. I) C . 9 quero C a tuo b 8 malao C 9 que C J1 fractur C quero C unde sit] ut desit C quedain C 13 uitinitat« C 14 uidne C paludis morbi exh. C 16 corruppi C ,16 uitinitatis C coatagione C quaero] que C 18 queio C ■ quid (i ex o corr. m. 1) C loquor Cb \'perspigue C 19 quero C 20 eundem que C 21 contendaesC 22 ęuoluere C teneri Cb quero C 23 que C . 26 a natura Maur, naturam C 28 eaj ex Maur. om. b oatili C )

934
non mutatur natura in deterius. quae fit ex sapiente stulta et quae obliuiscitur sui; tu enim ista uerba adposuisti dicens: si cum se ipsam cognouerit, consentiat maio: mutatur ergo in deterius. cum obliuiscit-ur sui, ut se ipsam rursus commemoratam cognoscat: nullo autem pacto mutari potuisset, nisi. antequam mutaretur. esset mutabilis -cum ergo tu inueneris. unde ista- mutabilitas in substantia summi boni, antequam esset ulla boni et mali facta commixtio. profecto desines a me quaerere. unde sit malum. quamquam in natura summi boni. si eam recte cogites, nullam prorsus mutabilitatem temporis inueniri nec a se ipsa nec alterius cuiuslibet accessu possit. sicut in ea natura. quam Manichaeus fingit et summe bonam esse arbitrator uel etiam sibi credentibus persuadet. quaere atque responde, si potes, unde ista mutabilitas. quae non inuenta, sed prodita est, cum mora accederet? mutari enim nec ab hoste posset, si mutari omnino non posset: cum autem potuit, non se fecisse incommutabilem demonstrauit. haec ergo mutabilitas cum esse in substantia summi boni, hoc est in substantia dei creditur, si contentiosus non es, uides, quanta. insipientia blasphematur. cum uero de creatura tale aliquid dicitur, quam deus nec genuit nec protulit de substantia sua, sed fecit ex nihilo, non de summo bono agitur; sed tamen de tali bono, quod nisi a summo, qui deus est, non posset institui. deus quippe summe bonus atque incommutabiliter bonus omnia non summe nec incommutabiliter bona, sed tamen bona fecit, ab angelis caelorum usque ad extremas bestias herbasque terrarum pro sua cuiusque dignitate naturae omnia locis. congruis ordinata. uerum in his rationalis creatura, cum creatori. hoc est factori et institutori suo deo dilectionis [*]( 1 que C S que C 4 aai scripsi: si C b Maur. 5 cuinmemoratam C 8 comrnixtione C 9 querere C : 10 «ogitas C 11 inuenire C ipsA C alterios C possit sicutj sed tu C possit si tu b 12 mamcheus C summę C\' 13 persudct (a tn. 1 auperacr.) C quere C 14 quc C iuuita C 15 moras C 16 oste C 17 fuisse Maur. JS esset Cb 19 uide C 24summe bona b . bonusj horum b- 26 sed tamen bona om. b 26 celoram C )
935
oboedientia cohaeret, naturam suam in illius aeternitate. ueritate. caritate custodit; cum uero eum contumaci inoboedientia de serit, per suum liberum arbitrium peccatis se inuoluit, per illius autem iustum iudicium subplicio misera efficitur: et hoc est totum malum. partim quod iniuste facit, partim quod iuste patitur. hoc tu a me non quaeras, unde sit, cum tibi iam ipse responderis, qui dixisti, quod cum se ipsam cognouerit anima. si malo consenserit, uoluntate sua peccat.* ecce unde est malum, a propria scilicet uoluntate. non autem ista natura, sed culpa est, ac per hoc etiam contraria. naturae, cui utique nocet priuando eam bono, quo beata esse posset. si peccare noluisset. hanc tu peccati uoluntatem moueri non putas in anima nisi ex alio malo, quod credis esse naturam, quam non fecerit deus, eamque animam naturam dei esse contendis; ac per hoc ista mali nescio qua natura, si hanc in anima peccati suadendo facit, in peccatum uictus deicitur deus.

Ecce quanta inpietate. quam nefariis horrendisque blasphemiis te non uis exuere ponendo in natura, quam non fecit deus, uitam. sensum. sermonem; modum, speciem, ordinem et alia innumerabilia bona, et ponendo in ipsa dei natura ante ullam commixtionem mali ipsam mutabilitatem. qua capi poterat et cui timere cogebatur "uidens magnam labem ac uastitatem aduersus sua sancta inpendere saecula, nisi aliquod eximium ac praeclarum et uirtute potens numen ob poneret." et ut quid hoc totum, nisi ut illa dei natura atque substantia sic inplicatum teneat hostem subiectum, ut peccans perferat et ligatum nec totum euadat. [*]( 28 ex Manich. epist. fund. ) [*](1 quo e* rellra C 2 caritatem C tucuranmci (tn m. 1 superscr.) C 3 et per b peccatur eam C 4 ttutem om. b iuditium C afticitur Matlr. 6 queras C 7 ipsare om. C 9 peccat- C obppria C 10 hac C 11 que C H non om. C 15 quae Maur. b 16 peccatd C 20 spetiem C 24 secnla C 25 aliquid b eximium ac pracclarum ct om. C 26 nomen C 118 totam C euadat C )

936
purgata iam uictum. et ut damnata seruet inclusum ? praeclaram uero excusationem bellicae necessitatis in deo uestro inuenistis contra illud, quod uobis proponitur, ut respondeatis: quid factura erat deo gens tenebrarum. si cum ea pugnare noluisset? quam si dixeritis aliquid fuisse nocituram, fatebimini corruptibilem et uiolabilem deum ; si autem dixeritis, quod ei nocere non possit, quaeretur a uobis: cur ergo pugnauit ? cur substantiam suam corrumpendam atque uiolandam et ad peccata omnia cogendam hostibus tradidit? contra istam ergo conplexionem numquam exire potuistis.

Magnum aliquid uobis et tutum inuenisse uidemini, ut respondeatis dicentes : magna est iniquitas adpetere aliena, cui deus iniquitati praebuisset adsensum, si eam gentem, quae hoc ausa fuerat, expugnare noluisset. haberet ista responsio qualemcumque iustitiae colorem, si saltem in ipso bello natura dei uestri se integram inpollutamque seruasset et permixta. hostilibus membris nihil iniquitatis uel coacta uel seducta fecisset; cum uero tantis facinoribus et flagitiis eam captiuam consentire dicatis, cum denique ab illa inpietate tam inmani, qua etiam lumini sancto, cuius portio est, extitit inimica, nec totam perhibeatis posse purgari, unde illi merito retribuere. creditis horrendi illius globi aeterna subplicia: quanto satius erat inimicum hostem in sua iniquitate relinquere inania molientem quam tradere ei partem dei, cuius uires hauriret, cuius decorem corruptum suae iniquitati sociaret, quis non uideat? quis non tanta obstinatione caecetur, ut non sentiat, non adtendat, quanto minore iniquitate gens tenebrarum frustra . naturam inuadere conaretur alienam, quam deus inuadendam [*]( . 1 preclaram C 2 exclusioncm h belliea (vtrum a att ae dinottci non poteat) C uero C 3 illuc C 5 quam1 quia C qua b potitura C 7 pogset Maur. quoreretur C 8 adque C 9 ista C 11 totura Maur. 13 prebuiiCset C que C 14 caust C 16 qua*lem camque C iusticiae C saltim C 16 uestri] uiuis C queser nasset C 17 ortilibuH C menbris C 20 qua etiam] quam C 22 globia C 24 ei om. b aurirct C 25 suae j sine C ■ sotiaret C 26 non post quia om. b Maur. cęcętur C 28 natura C-)

937
et ad iniquitatem cogendam et ad poenam ex aliqua etiam parte damnandam traderet suam? hoccine tandem est iniq-uitati consentire noluisse (et tam ingentem iniquitatem sine ulla necessitate fecisse? an erat necessitas. quod ipsum Manichaeum dicere non puduit et uos pudet ? ille quippe ait; uidisse deum magnam labem ac uastitatem aduersus sua sancta inpendere saecula nisi aliquod eximium et uirtute potens numen obponeret; uos autem acutius uidelicet ratiocinamini, quam si deum dixeritis ea necessitate pugnasse, ne noceret ei gens tenebrarum. uiolabilem et corruptibilem dicentes deum, cui nocere aliquid posset, si pugnare noluisset abigite ergo et expellite a cordibus uestris et a fide uestra etiam ipsam pugnam totamque illam fabulam inpiarum et inmundissimarum blasphemiarum horrore contextam tandem aliquando anathemate atque damnate. nam quale est, obsecro te, quod, ut ante dictum est. uiolabilem illam naturam et corruptibilem deum dicere non timetis. ut natura dei uestri. si fortitudinem, qua non caperetur, non potuit exercere. non potuerit saltem iustitiam captiua seruare, quod Daniel potuit, cuius leones ausus es inridere. qui eorum, a quibus captiuus ductus fuerat, iniquitati etiam pietate sua nullo conpulsus terrore consensit nec in condicione corporalis seruitutis aequitatem ac libertatem animi patientis et sapientis amisit: natura uero dei captiua ducta est, iniqua facta est, non potest tota purgari, cogitur in fine damnari. quod malum sibi futurum si sciebat ex aeternitate, illi nulla diuinitas de se debebatur. [*]( 20 cf. Dan. 6 . 14 ) [*]( y hocineandaen C 3 uoluisse Cb iniquitate C 4 manicheum C . 5 poduit C nidis sem C 6 uastationem C 7 secula C . etj ex C 8 nomen C inponeretC 9 quasi C 11 diceritis C nocerj Cb J4 contexta C 15 aliquauto C anatbemauxate b 16 ut om. C dictum eat om. O naturum otu. C 1(7 corraptibiiiam (um ?) C 19 saltim C iustitis C lIaluare C 20 èuiusj qui b Maur. Jeonesl leone C leges omnes 6 es] est b Maur. qui om. b captiuus om. b 21 pietati C % sua om. C 23 naturam C 24 cnptiae C 26 siciebat (s m. 1 fuperscr.) C se debebaturj sedibus C. )
938
si autem uel terris uel regionibus sibimet uicinitate contiguis regni lucis et gentis tenebrarum - quae ab hominibus prudenter intellegentibus ridenda Manichaeus narrat — inenarrabilia esse dixisti et haec a Christo appellari dextram et sinistram , nouimus sic appellare Christum dextram et sinistram. ut non corporalia sic. sed beatitudinem miseriamque sui cuiusque meriti ue-lit intellegi. sed carnalis uestra cegitatio usque adeo a locis corporalibus non recedit, ut solem istum uisibilem ac per hoe corporeum, qui contineri nisi corporali loco non potest, et deum et partem di esse dicatis. uerum de his uobiscum agere stultum est. quid enim incorporeum intellegere poteritis, qui deum incorruptibilem nondum creditis?