Contra Secundinum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars II). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Sed uidelicet bonus amicus benigne me obiurgas, quod Manichaeos reliquerim et me ad Iudaeorum libros contulerim. ipsi sunt. qui uestrum errorem fallaciamque suffocant : in eis quippe prophetatus est Christus, qualem dei ueritas reddidit, non qualem Manichaei uanitas finxit. sed homo urbanissimus exagitas antiquam scripturam, quod scriptum sit in propheta: et fac filios de fornicatione, quoniam fornicabitur terra a domino, cum audias in euangelio: meretrices et publicani praecedent uos in regnum caelorum. noui. unde ueniat indignatio tua: non enim tibi tam fornicaria displicet in fornicatione quam quod in matrimonium commutata est et conuersa ad pudicitiam coniugalem, ubi deum creditis uestrum in procreando filios artioribus carnis uinculis conligari: cui putatis parcere meretrices, quia dant [*]( 18 Osee 1. 2 26Matth. 21, 31 ) [*]( 1 in ciuitate b 2 tocis Obqui Cominiivas C 3 ridendam C 7 eort+agio Cb usque om. Maur. 9 continerc C 13 uidelicetj nl uelut b 14 macheos (ni m.1 superscr.) C me om. C iudeorum C 15 fallatiam qui C 17 manichei C fixit C 18 antequara C Bcribturuln C eo quod b Maur. scribtmu C 20 audias (as m ras.) C, ęuangelio C 21 precedent C celorum C 22 tam om. Cb 23 matrimonio C cumutata C 24ad] a C pudititiam C 95 sfcut creditis Cb procreandos C artioris Cb )

939
operamne concipiant, ut ab officio pariendi liberae libidini seruiant. feminae quippe conceptus apud uos carcer est et uinculum dei. hinc tibi etiam illud displicet: erunt duo in carne una, cum hoc in Christo atque ecclesia sancta magnum mysterium commendet apostolus. hinc displicet: crescite et multiplicamini, ne dei uestri multiplicentur ergastula. me autem fateor in ecclesia catholica didicisse sicut animam, ita et corpus, quorum alterum praeditum, alterum subditum est, ita bonum animae ac bona corporis non esse nisi a summo bono, a quo sunt omnia bona, siue magna seu parua, siue caelestia siue terrestria, siue spiritalia siue corporalia, siue temporalia siue sempiterna, nec ideo ista reprehendenda, quia illa praeferenda.

Illud uero, quod inter culpanda ponis macta et manduca, etiam in actibus apostolorum spiritaliter positum est. uerumtamen et corporaliter non est cibus in uituperatione, sed luxus, praecipue uobis etiam carnaliter a carnibus abstinere haec accepta sententia placere debuit, ut mactaretis carnes ac sic carceribus fractis de misera custodia deus uester aufugeret, et si quae ibi eius reliquiae remansissent, manducando eas in officina aqualiculi purgaretis. insultas, quod n.ihi doluerit sterilitas Sarae. non plane hoc ego dolui. quia et ipsa prophetica fuit. uestris autem sacrilegiis fabulosis congruit non sterilitatem Sarae, sed fecunditatem dolere, quia omnis feminae fecunditas dura est dei calamitas: unde non mirum est, quia in uobis maxime inpletur, quod de talibus praedictum est: prohibentes nuptias. neque enim tam [*]( 3 cf. Gen. 2, 24; Ephes. 5, 81 sq. 5 Geu. 1, 88 . 14 Act. 10, 13 2T I Tim. 4, 8 ) [*](1 capiant b o*fficio (corr. ec ulfficio) C libere Cb 2 femine C 4 adque C ecclesiae C sacramentum C 5 misterium C 7 anima Cb 8 preditum C 9 bona C animae-bono om. C 10 sine par. b Maur. 11 cęlęstia C 13 preferenda C 16 cybas C uituperationg C 17 precipue C a carnibus abstinere om. Maur. 18 haec] nec b 19 si C 20 que C 22 sterelitas C sarrg C planę C 23 sacrilegis C 24 sterelitatem C sarre C dolore C 25 faconditaa C1 27 predictuin C )

940
concubitum quam nuptias detestamini, quoniam in eis concubitus causa propagandi non uitium. sed officium est: a quo inmunis est continentia uirorum feminarumque sanctarum. non quia sicut malum illud deuitarunt, sed quia melius elegerunt. quamquam patrum et matrum. quales Abraham et Sara extiterunt, ipsum officium coniugale non ex humana societate, sed ei diuina dispensatione pensandum est. nam quia Christum in carne uenire oportebat, ei carni propagandae famulatum est coniugium Sarae. cui uirginitas Mariae.

Unde et illud, quod inperitia laudabili deridendo commemorasti: pone manum sub femore meo, Abraham seruo suo dixit, postulans iurisiurandi fidem pone, inquit. manum sub femore meo et iura per deum caeli. seruus quidem ille oboediendo iurabat. sed Abraham iubendo prophetabat deum scilicet caeli in eam carnem esse uenturum. quae fuisset ex illo femore propagata. uos hoc aspernamini. detestamini, abominamini, casti et mundi homines, qui filio dei, quem nullus contactus carnis mutare potuisset. unum uterum uirginis formidatis; et dei uestri naturam mutatam atque pollutam omnium feminarum, non hominum tantum, sed bestiarum quoque uteris inplicatis . ac per hoc qui unum patriarchae femur horretis, quae tandem femora, non dico prophetarum, sed quarumlibet prostitutarum inuenitis. ubi non per deum uestrum illic tam turpiter conpeditum iurare debeatis? nisi forte non quidem caste. tangere humani corporis membrum, sed pudet iurare per deum tam turpiter uinctum. tanta illic deformitate captiuo nomine pancarpi, qui in ludicris muneribus. edi solet. [*]( 12 Gen. 24; 2 sq. ) [*]( ? non] nun C . offitium C 4 eligerunt C 6 quam b qualis C 6 sarra C offitium C ? dispensatione penaatione pens. C 8 propa. gande V 9 cumuiuium C sarrc S murię pręfertur. b 10 illft C iopericia C deridenda C 12 inquid C 13 celi C quidam C 16 celi C. que C 17 abominlhmini C qae C 18 nullus (alt. 1 ex n mut. m. t) C contractus C 19 uestri scripti: uini lib. natura C 20 omnium C . 21 uteros implirulos b patriarclie C femor C .22 que C 201 iurare] uitare b 26 uictum C tan C 27 captiud C )

941
propter omnium generum, quae inerant. bestias exagitas arcam Noe, quae per omne genus animalium futuram ex omnibus gentibus figurabat ecclesiam. ubi te uel non aduertentem uel ignorantem gratulor congruum posuisse uocabulum; πόϒϰϰρπος enim omnis est fructus. quod in ecclesia spiritaliter uerum est . et non adtendis. Noe cum suis inter illas feras, quo inlaesus ingressus est, unde inlaesus egressus est, quam felicior fuerit deo uestro, qui ferina rabie gentis tenebrarum dilaniatus et deuoratus est. itaque ille non pancarpus, sed plane camparcus factus est, qui omni feritate discerptus eat. luctam Iacob cum angelo inrides, ubi futura cum carne Christi lucta populi Israhel prophetice figurata est. sed quomodolibet intellegas, quanto melius deus uester cum homine luctaretur, quam uictus atque captiuus a daemonum gente diriperetur. falso Abraham, quod pudicitiam coniugis uendiderit criminaris: ubi non est mentitus sororem, sed cautela humana tacuit uxorem, deo suo committens eius pudicitiam conseruandam: qui nisi faceret, quod facere posset, non in deum fidere, sed deum temptare iudicaretur. nec tamen respicis deum uestrum, qui non uxorem, sed membra sua hostibus polluenda, corrumpenda, turpanda non uendidit, sed gratis dedit. ad quem. si posset, certe optaretis, ut tam inlibata rediret ab inimicis suis dei uestri praeclara natura, quam inlibata uiro reddita est Sara.

Laudas mores et studia quondam mea et quaeris, quis me repente mutauerit. deinde circumloquendo commemoras [*](2 d. Gen. 7 11 ci. Gen. 32, 24 wq. 17 cf. Gen. 12, 20 ) [*]( . 1 generam om. Cb que C exagitatis b Maur. 2 arrham C noę C que C . futuruM C 5 pancarpos C est] ex C 6 cof C 7 inlesus C egr.] ingressus C 8 rabię C 9 pancarpos C 10 compartus (in mg. al. cainpertus) b Dlaur. oroniO C deserptus Cb 12 propheticę C 18 homini (i fin. e juit) C 14 ademoninn C 15 congiitgis C uindiderit C 16 umana C 17 cummittens C 18 qui om. Cb nisi non Cb quo C 20 menbra C 21 turpenda C uindidit C quam C 22 possetis C aptaretis C ut tamJ uitam b jniibatam Cb 28 preclara C 24 saxra C 25 queria C 26 cummemoras C )

942
antiquum hostem omnium fidelium atque sanctorum et ipsius domini Iesu Christi. quem uis utique diabolum intellegi. quid ego tibi de mea mutatione respondeam. quam nisi eo modo in melius fieri crederem, non utique rue uestro errore detestato atque damnato ad catholicam ecclesiam fidemque conferrem? quod utrum recte fecerim, id est. a malo in bonum mutatus sim, tu mihi ipse soluis quaestionem in eodem uerbo. quod posuisti mutationis meae. anima enim mea, si - quem- : admodum dicitis — dei natura esset, siue in melius. sicut confido, siue in deterius, sicut arguis, mutari omnino non posset nec a se ipsa nec a cuiusquam uel alterius inpulsu. unde cum errorem istum reliqui et elegi eam fidem, ubi dei . natura prorsus incommutabilis pie creditur. ut sapienter intellegatur, non displicet mutatio mea, nisi quibus displicet incommutabilis deus. est autem diabolus sanctorum aduersarius, non quod aduersus eos ex alterius naturae contrario principio consurgit inimicus, sed quod eis inuidet honorem caelestem, unde est ipse deiectus. mutatus enim ipse alios mutare molitur. nam sicut a uobis Persica-e illius fabulae prolixitate describitur, si non mutatus alios mutat, profecto maior et uictor est ; si autem, sicut adfirmatis. sanctae lucis, non inimicus dei est, sed amicus. et illis melior, quos decipit, qui eos lumini sancto inimicos, cui est ipse amicus, efficit ? ideo quippe dicit Manichaeus aeterno subplicio animas in illo horribili globo damnandas, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt et inimicae luminis tunc ex-. titerunt, cum ipsam mentem gentis tenebrarum tenendae apud se lucis amore flagrantem animalium corpora creare [*](1 anticum C 4 errorem C detesto C 5 adque C ęcclesiam C Cferrem C\' 6 amalo C 7 ipse (8. l. m. 1) C questionem C 8 quem ammodum C 11 cuius quam C 13 naturam C pie C 17 consurgat b Maur. inimicos C quia b Maw. 18 celestem C 19 auobis C fabule C 20 alius C 24 manicheus C sabplitio C 25 damnandns damnandas C erra (a ex e corr m. 1) C 26 passe C tunc] cum C 28 aput C )
943
contendat. ab his ergo uanissimis sacrilegisque figmentis te cura ut eripias, mutandus in melius illius adiutorio, qui nec in melius nec in deterius commutatur.

Euasimus, inquit, quia spiritalem secuti sumus A saluatorem. nam illius tantum erupit audacia, ut noster dominus carnalis foret. omnis nostra fuisset spes amputata. si hoc propterea dicis, quia Christum carnem habuisse non creditis, in Manichaeo spem ponere non debetis, quem de masculo et femina procreatum sicut ceteros homines in carnem fuisse conceditis. cur ergo in illo tantam spem po. nitis ? nam in hac ipsa epistula tua, cum me terreres, ipse dixisti: quis igitur. tibi patronus erit ante iustum tribunal iudicis,. cum et de sermone et de opere coeperis te teste conuinci? Persa, quem incusasti, non aderit. hoc excepto quis te flentem consolabitur? quis Punicum saluabit? consolatorem igitur et saluatorem Manichaeo excepto nullum esse posse dixisti.. quomodo ergo, cum de Christi passionibus ageres, euasisse uos dixisti, quod spiritalem secuti estis saluatorem, ne scilicet eum posset in carne constitutum inimicus occidere ? ergo Manichaeum uestrum si oecidit inimicus, in quo carnem inuenit, ut iam uester saluator esse posset, quomodo dicis hoc excepto, quis te flentem consolabitur? quia Punicum saluabit?" uides quid sit in haeresi et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum. ueracem Manichaeum de Christo uis esse fallaci, ut, si Christus in ostendenda carne, morte, resurrectione, locis denique uulnerum atque clauorum, quae dubitantibus [*]( 25 cf. I Tim. 4, 1 sq. 27 cf. loh. 20, 10, ) [*]( 1 cnra aut C 4 ęuasimus C inquis Mau1r. 5 aadatia C 8 manicheo C 9 ceterus C 10 carnem habaisse Maw. qaur C illam C 11 terreriB C 12 ergo b 13 operis (71 ceperis C 11 adherit C 15 ponjtom O 16 manicheo C 17 posse (a. I. m. 2) C 18 chriato C b agerese uas. C 20 ini "*(tn. Si superscr.) C 21 inimicos C 22 et qaomodo C Maur. b te om. C 23 punitum C 24 haeresi] herede C et] de b, om. C ypocria inmendacilocorum C 25 manicheumC 26 resairectionem C 27 adque C que C ) [*]( XXV. Aug sect. 6(pan S). ) [*]( 60 )

944
discipulis demonstrauit, totum fallaciter ac mendaciter gessit, tunc Manichaeus de Christo uerum dixerit, si autem Christus ueram carnem et ideo ueram mortem, ueram resurrectionem, ueras cicatrices ostendit, tunc Manichaeus de Christo mentitus sit. ac per hoc id interest in hac causa inter me atque te, quod tu elegisti ueracem credere Manichaeum Christum credendo fallacem, ego autem Manichaeum potius sicut de aliis rebus, ita de Christo quam Christum de aliqua re — quanto magis de illa, ubi spem credentium maxime posuit, hoc est de sua passione et resurrectione! — mentitum. nam qui dicit: quando Christus post illam, quae mors eius putata est, adparuit discipulis haesitantibus et spiritum se uidere putantibus, quando dixit: tangite manus meas et pedes et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere, quando uni eorum minime credenti, mitte, inquit, digitos in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis, totum hoc non ueraciter ostendebat, sed mendaciter: qui hoc, inquam, dicit, non praedicator. sed accusator est Christi. sed, inquis, Christum praedicat Mani. chaeus eiusque se dicit apostolum. hinc potius detestandus atque fugiendus est. nam haec accusando diceret, se saltem iactaret amatorem ueritatis arguendo alterius falsitatem; nunc uero nesciens incautusque se prodit satisque demonstrat diligenter intuentibus, quid agat ipse, quid diligat, laudando ac praedicando mentientem. fuge itaque, amice, tantam pestem, ne te, quod fieri non potest, fallendo uelit fidelem facere Manichaeus, qualem uult uideri a Christo esse factum illum discipulum cui dixit: mitte digitos in latus meum et noli [*]( 13 Luc. 24, 39 16 loh. 20, 27 ) [*]( 1 discipolis C 2 (et 4) manicheus C flegisti 0 credendum C 10 resurrectiong C 11 que C 12 discipolis esitantibus C spiritum] xpm C 16 inquid C 18 hęc C predicatur C 19 accusatur C predicat C 21 adque C cũante haec add. b saltim 28 incautus que C 24 quidiligat C predicando C 26 manicheus C 27 uult ont. C )
945
esse incredulus, sed fidelis. sicut enim sapit dulcissima ueritas, quid aliud discipulo Christus dixit nisi: tange, quod gesto, tange, quod gessi, tange ueram carnem, tange uerorum uestigia uulnerum, tange uera loca clauorum et credendo ueris noli esse incredulus, sed fidelis ? sicut autem desipit Manichaei sacrilega uanitas, quid aliud dixit discipulo Christus nisi: tange quod simulo, tange quod fallo, nisi: tange falsam carnem, tange falsorum fallacia uulnerum loca et noli esse incredulus meis mendacibus membris, ut credendo falsis possis esse fidelis. tales -fideles habet Manichaeus omnis doctrinae daemoniorum mendaciloquorum.

Fuge ista, obsecro, non te decipiat species paucitatis, quoniam ipse dominus dixit angustam uiam esse paucorum. inter paucos uis esse, sed pessimos. nam uerum est, quod pauci sunt omni modo innocentes, sed in ipsis nocentibus pauciores sunt homicidae quam fures, pauciores sunt incestatores quam adulteri; denique etiam ipsae antiquorum uel fabulae uel historiae pauciores habent Medeas et Phaedras quam facinorum aliorum flagitiorumque mulieres, pauciores Ochos et Busirides quam inpietatum aliarum et scelerum uiros. uide ergo, ne forte apud uos nimius horror inpietatis faciat meritum paucitatis. talia quippe ibi leguntur, dicuntur, creduntur, ut in illum errorem magis aliquos quam paucos inruere uel illic remanere mirandum sit. sanctorum autem paucitas, quorum angusta uia est, in conparatione ponitur multitudinis peccatorum: quae quidem paucitas in multo maiore numero palearum latet; sed in ipsa area catholicae ecclesiae [*]( 13 cf. Matth. 7, 14 ) [*]( 5 aeris] noaeris Cb 6 manichei C sacrilege C diecipolo C 7 tangem C falsem C 8 fallatia C 9 mendatibus C menbris C possit b 10 manicheas C omnes C doctrine C 11 demoniorum C mendacilocorum C 12 te om. b speties C 14 peseimas C 15 sint Cb omnino b in om. Cb 16 homicide incestores C d 17 ipse C anticorum C 18 fabule C phe»ras (d m. 1 superscr.) C 20 ochos] estas C 21 aput C nimias (in mg. ai. minimus) b 24 illic] hic C 26 que C 27 in om. Cb catolicae C ) [*]( CO* )

946
eat nunc congreganda et trituranda. in fine autem uentilanda atque purganda. ad quam te oportet conferas, si fideliter fidelis esse desideras, ne fidendo falsis, sicut scriptum est. uentos pascas, id est, inmundis spiritibus esca fias. si enim Paulus apostolus, quem commemoras, non sicut sapientes ueteris testamenti scripturas totamque illam propheticam dispensationem dictorum atque factorum, sed carnalem Iudaicae propaginis excellentiam et pro synagogis paternae gentis errantibus et Christum non agnoscentibus zelum persequendi christianos, quo tamquam laudabili accendebatur, et iustitiam, quae ex lege est, qua Iudaei non ibi intellecta dei gratia superbe gloriantur, damna et stercora deputauit, ut Christum lucrifaceret: quanto magis tu scripturas illas nefandarum blasphemiarum plenissimas, ubi natura ueritatis, natura summi boni, natura dei totiens mutabilis, totiens uicta, totiens corrupta et ex parte inexplicabiliter inquinata atque ab ipsa ueritate in fine damnanda describitur, non sicut stercora, sed sicut uenena debes abicere et ad ecclesiam catholicam fidemque, quae sicut tanto ante prophetata., ita suo tempore reuelata est, finita contentione transire!

Quod ideo tibi loquor, quia mens tua nec natura mali est, quae omnino nulla est, nec natura dei, alioquin incommutabili frustra loquerer; sed quoniam mutata est deserendo deum, et ipsa mutatio eius est malum, mutetur conuersa ad incommutabile bonum in adiutorio ipsius incommutabilis boni, et talis eius mutatio erit a malo liberatio. hanc admonitionem si spernis. duas adhuc credens esse naturas, unam mutabilem boni, quae malo permixta potuit iniustitiae consentire, alteram [*]( 2 cf. Matth. 8, 12 4 cf. Osee 12, 1 12 cf. Phil. 8, 8 aq. ) [*]( 3 nentne C 4 pareaa C 5 commemoręs C sapientum Maur. sicat sapientfi b 6 scribtoras C 7 adque C iadaice C 8 ezcelentia C sinagogis C paterne C 9 zelo b 10 tamquam] quam b que C 11 iudei 0 18 scribturas C nefandorum blasphemioram C 16 explieabititer C 18 habicere C fidemque quae mripsi: fidemque Cb fidemque om. Maur. 19 reuellata C 22 que C 24 mutacio C mala 8 b 25 adiutorium C 27 que C 28 permiztam C iniustif C. )

947
incommutabilem mali, quae nec bono mixta potuit consentire iustitiae, proximam illam pudendam fabulam garris execrabiles turpesque blasphemias in fornicatione prurientium aurium seminantem ut sis in eorum grege, de quibus praedictum est, quod "erit tempus, quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus, et a ueritate quidem auditum suum auertentes, ad fabulas autem conuertentur." si autem hanc admonitionem prudenter accipis conuersus ad incommutabilem deum. mutatione laudabili fies in eis, de quibus dicit apostolus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. quod nec dei naturae dici posset, quia numquam fuit mala et digna isto nomine tenebrarum, nec naturae mali. quae si esset, numquam posset mutari nec lux fieri; sed recte ac ueraciter hoc dictum est ei naturae, quae incommutabilis non est, sed deserto incommutabili lumine, a quo facta est, obtenebratur in se; ad illud autem conuersa fit lux non in se, sed in domino. non enim a se ipsa, quoniam non est lumen uerum, sed inluminata lucet ab illo, de quo dictum est: erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. hoc crede, hoc intellege, hoc tene, si uis esse bonus participatione incommutabilis boni, quod non potes esse per te: quod nec amittere, si incommutabiliter hoc esses, nec recipere posses, si incommutabiliter hoc non esses. [*]( 4 II Tim. 4, 8 sq. 11 Ephes. 5, 8 20 Ioh. 1, 9 ) [*]( 1 que C 2 carris C 3 infornicatione C 4 predictum C 6 coacerbabnnt C 8 flabulas C 9 admonicionem C accipis (i ante s in ras.) C 10 de om. C 11 tenebre C 13 mala C nomina C 14 natura b que C possit C 15 natura C 16 que C sed] A Cb 17 factus b tenebrabatur C tenebratus b 21 ominem C 22 tene] te Cb 25 ExpLiB sei aQ contra epl secdni manich. incip aduersus mendatium (litteris uncialibus) fol. 50b C )
948
949