Contra Partem Donati Post Gesta

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Quanti emere debuimus, ut, cum uellent de . numerositate gloriari, etiam in hoc mendacia sua proderent? nam cum aliquanto amplior nostrorum numerus adfuisset dictumque a nobis esset alios centum ferme episcopos catholicos partim senectute, partim ualetudine, partim diuersis necessitatibus impeditos non uenisse Carthaginem, illi hoc audito multo plures suos non uenisse dixerunt; sicut etiam nunc plus quam quadringentos per totam Africam se esse iactantes obliti sunt, quod in sua notoria posuerunt, usque adeo se omnes uenisse Carthaginem, ut eis solis exceptis, quos uel in propriis sedibus uel in itinere tenuit corporis aegritudo, . nec grauissimos senes annositas et labor prolixi itineris potuerit impedire. et lectae sunt in mandato eorum suscriptiones, sicut facta supputatione respondit officium, ducentae septuaginta nouem, adnumeratis etiam his, in quibus falsitas deprehensa est et qui pro absentibus suscripserant, quod aegritudine detenti non potuerint uenire Carthaginem. quomodo ergo uerum est plures quadringentis eos esse, quando illos solos Carthaginem non uenisse dixerunt, quos ualetudo corporis impediuit, cum et pro ipsis quibusdam alii suscripserunt, ut non dicamus [*](10 nam et cet.] cf. Breuic. I 14 ) [*]( 5 apposuit v (opposuit = aubstituit, cf. index) 6 mandato] mendacio c 8 cum] con BmlC 10 numerus amplior nostrorum b affuisset bc 11 esset a nobis alios ferme centum c 12 ualitudine BCbc 15 affricam BCc 16 notaria Cm2c 17 adeo] ad eos Bml se om. Bb uenissent BmlC 21 supplicatione b 22 tres ABCc, cf. Breuic. I. c. et Gesta collationis 1 213 hiis b iis v 25 plures quam Bm2b quadringentos BCb solos om. b 26 ualitudo (i ex e AmI) codd. )

143
hoc pro omnibus aegrotantibus esse factum? an forte sic eos inuaserat pestilentia, ut eorum tertiam partem repente prosterneret? sic autem a primate suo per tractoriam fuerant euocati, quo praetermissis omnibus properarent conuenire Carthaginem, ut scirent se decepisse quod haberent optimum in causa, quicumque uenire noluissent. hoc erat uidelicet optimum in causa, ut ingens eorum numerus appareret, quasi tanto plus prosit ad aliquid facilius inueniendum, quanto maior » fuerit quaerentium multitudo caecorum.

Quanti emere debuimus, ut in diem perendinum utrisque nostrum consentientibus cognitione dilata pridie per notoriam peterent, ut sibi nostrum mandatum ab officio ederetur, quo instructi adesse possent, causantes quod conscribendis gestis tam angusto tempore occurrere non posset officium? sic enim factum est, ut sequenti die cognitionis, quamuis iustam peterent (et) acciperent dilationem, qui considerata causa, quae mandato nostro tota continebatur, magnas patiebantur angustias, conuincerentur tamen contra suos uenire consensus. quid enim iustius quam petere dilationem tanta ueritatis firmitate turbatos? quod eis utinam profuisset, ut considerato mandato nostro, cui respondere minime potuerunt, corrigere potius prauitatem quam in deterius augere maluissent. iuste itaque dilationem petebant, sed pridie non debuerunt in notoria sua dicere ideo sibi nostrum edi debere mandatum, ut parati ad diem constitutum uenirent, quia exceptores occurrere cum gestorum conscriptione non possent, et ipso actionis die rursus de ipsis exceptoribus, quia non occurrerant, uelle [*]( 10 cf. Breuic. I 15. II ) [*]( 1 an] ante BmlC 3 primatu codd. tratoriam BmlC 5 decepis.se (i eras.) B decepissent Om] decerpsisjjecom. v 11 cognitionem em] notariam Cm2c 13 instructi (rnêti in ras. m2) B scribendis BCb 14 angusta Cml 16 iustam scripsi iniustam (IN s. 1. Aml) ACm2bcv inustam BCml et addidi 18 cum conuincerentur c 19 iustus Bml 24 notaria c 26 gestorum] caeterorum c cumscriptoone (pr. o mutata in i) C ipsum Cml )

144
causari quid eos ad hoc conpulit nisi uehemens perturbatio, cum uiderent sic a nobis esse actam causam in conscriptione mandati, ut responsionem inuenire non possent? nam illud quanti emendum fuit, ut ipsam peterent dilationem et acciperent sex dierum, ut nemo posset eos dicere angustia temporis impeditos non potuisse nostro respondere mandato?