Contra Partem Donati Post Gesta
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Sed qualescumque isti fuerunt, ad nos quid pertinet? neque enim uere non nobis concedunt, ut istorum nescio quorum causa atque persona non praeiudicet causae atque personae ecclesiae catholicae, si nec causa causae praeiudicat nec persona personae; et tamen obiciunt nobis, ut adhuc uos seducant, quod aurum iudici dederimus, ut pro nobis contra illos sententiam diceret. uos dicite, si potestis, quantum dare debuerimus electis defensoribus episcopis uestris, ut tanta contra se pro nobis uel dicerent uel proferrent, ut sic agerent causam nostram, sic perimerent suam. quanti emere debuimus, ut post uerba Primiani, quibus dixerat: indignum est ut in unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum, uenirent tamen et in unum nobiscum, quod indignum esse dixerant, conuenirent? quanti emere debuimus, ut more forensium aduocatorum de temporibus et diebus, de personis etiam nobis praescribere conarentur et sic omnibus hominibus, etiam illis qui nostras disputationes intellegere non [*]( 10 cf. Breuic. III 14, 26 23 cf. Breuic. III 4, 4 ) [*]( 1 accusando ACml 2 ipsorum Bml 4 uniuersae v 5 latentum Bml 10 maloram est Bml 11 illius est Bml 13 quid ad nos pertinet (sed tr. ml) A quid pertinet ad nos BCbv, cf. Petil. I 17, 19 14 non del. Bm2, om. b 15 praeiudicat AmlBmlCbml 16 causa] causae Cml 21 proo Cml 24 et om. B 29 non] nos Bml )
Quanti emere debuimus, ut suscriptionum nostrarum, quae in eodem mandato demonstrabantur, numerositate commoti exigerent totius concilii nostri praesentiam, ex quo concilio non nisi decem et octo secundum edictum cognitoris aderamus, et quaestionem falsitatis inferrent, quod alii pro aliis subpositi suscribere potuerunt? sic enim peruentum est, ut eorum quoque numerus recenseretur et ipsi in ea falsitate deprehenderentur, cuius in nos suspicionem intendere uoluerunt, ita ut non solum quidam in eorum mandato legerentur suscripsisse pro absentibus qui nec Carthaginem uenerant, uerum etiam quendam recitatum et non respondentem, cum in itinere defecisse dixissent quaesitumque ab eis esset, quomodo apud Carthaginem suscribere potuerit qui in itinere iam defecerat, post magnas angustias perturbationis atque inconstantis et [*]( 3 cf. pag. 46, 8 22 cf. Breuic. I 14 ) [*]( 1 aperte (te in ras. m2) B 4 adhuc bis Aml 6 testimoniis potius bml 8 cum] con BmiO optuleramus BmlC 9 eos Cml 10 causam add. mg. v 11 russus Bml 14 scriptionum Bml 15 nemorositate BmlC numorositate (sic) Bm2 19 subpositi (ositi in ras. m2) A subtisi (del. m2) B sObptisi C substituti c, om. bv, cf. Breuic. I 11 subscriberent Cna1 20 recenserentur Cml ipse Bm2b in ea om. Bb 21 deprehenderetur Bb 24 quemdam A initinere (alt. i s. 1. m2) B 25 essent BmlCml )