Contra Partem Donati Post Gesta

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Quod ergo iussus est quidam propheta nec panem manducare nec aquam bibere in Samaria, quo missus fuerat, ut [*]( 8. 22 cf. Matth. 13, 29 10 cf. Cypr. De lapsis c. 6 13 Cypr. ep. 54, c. 3 24 cf. III Reg. 13 ) [*]( 1 ut non Bm2b 3 poenitendi B 5 ecclesiae ideo bml 6 disciplinam Bb, om. ACmlc re Aml, relfutamus Am2 disciplinam refutamus s. l. Cm2 ideo ecclesiam negligimus v quae] quod v 7 quoj quod Cmlcml praeceptis BmlC dominici praecepti c 8 ne cum] nec BCb ne simul BCb 9 beato BmlC 10 cy(ci-Cjpriano BmlCml suas BmlCtnl feneratores BCbcv 11 contemplationem C 13 uerbis c 15 caritatis BC in ecclesia zizania c 17 uestri Bm2 20 et inDocentes v (dtoovSsto»? ut 22, 37 beati pacifici, Ep. c. Don. 16, 40 et alibi boni fideles) 22 nec C zizaniam C 24 iusus Bml )

128
corriperet eos, qui uaccas constituerant adorandas more idolorum Aegyptiorum, hoc omnino facere debuit quod praeceperat dominus, cui tunc eo\' modo illos corripere placuit, ut nihil ibi alimentorum tangeret propheta quem miserat. neque enim in ecclesia non fit cotidie, quando [eos], quos acrius corripimus, etiamsi in eorum possessione sumus, nihil cibi apud eos contingimus, ut sentiant quantum eorum peccata doleamus. numquid tamen ideo etiam plebis discissio facienda est, ut sicut mollis herba indiscrete eradicentur infirmi, qui de cordibus hominum et ignotis factis, etiamsi nobis sint cognita, iudicare non possunt? nam in ipsa Samaria et Helias et Helisaeus erant, etsi ipsi in solitudine, non tamen deuiantes sacramentorum causa, sed quia persecutionem ab impiis regibus patiebantur. nam illic erant, non utique in solitudine separata, quae ipse ignorabat Helias, septem milia uirorum qui non curuauerunt genua ante Bahal. denique inter praecipuos sanctus habitus Samuhel et grauiter Saulem corripuit et cum eo tamen ad offerendum domino sacrificium sine excusatione perrexit > nec peccatorum eius contagione pollutus est, sed omnino mundus meritorum suorum conseruatione permansit.

Sed istam nobis quaestionem, quamuis euidenter et in conlatione et modo soluta sit, euidentius tamen soluat Aggaeus, cuius testimonium prae ceteris legerunt, ut solum adhuc pro omnibus iactent. arguit dominus per Aggaeum prophetam populum ex Babylonia residuum, ubi captiuus tenebatur, quod domum domini neglegerent et suas domos excolerent, et dicit [*](11 cf. III Reg. 19 15 cf. ibid. 19, 18 17 cf. I Reg. 15 ) [*]( 1 uacas B construerent Bb constituerent C 2 aegiptiorum BC praeperat C 4 tanget BmlC quam Bml 5 eos deleui corripimus in ras. B 6 cibi] ibi cv 7 contagimus Om] 10 etiamsi] si Bm2 11 helyas et helyseus c 12 deuiantes scripsi deuitandae A deuitandi BCb deuitandorum cv 15 helyas c 16 genu ABCv, cf. Ep. c. Don. 13, 33. Cresc. IIII 45, 54 Baal bcv sanctos Cbcv 17 samuhel (h s. l.) A samuel bv grauter Bml 22 et*»modo (in eras.) B 23 elegerunt bv pro] prae BrnSb 24 iacent BmlC 25 babilonia BCbc 26 neglerent A neglegerunt BmlC )

129
propterea se plaga sterilitatis eorum percussisse regionem. tunc Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedec sacerdos magnus et omnis ille populus diuinitus inspiratus operari coepit in domo domini dei sui. sic enim eadem scriptura dicit: et suscitauit dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ex tribu Iuda, et spiritum Iesu filii Iosedec sacerdotis magni, et spiritum residuorum omnis populi, et introierunt et faciebant opera in domo domini omnipotentis dei sui, quarta et uicensima mensis sexti, secundo anno sub Dario rege. ecce et dies definitus est, quando intrauerunt ad operandum in domo dei. credo quod illi uiri et ille populus operans in domo dei non erat inmundus, praesertim quia dixerat ei dominus: ego uobiscum et suscitauerat spiritum eorum ad bene operandum in domo sua. denique uidete quid sequitur. contexit enim eadem scriptura et dicit: septimo mense. una et uicensima mensis, locutus est dominus in manu Aggaeiprophetae dicens adZorobabel filium Salathiel ex tribu Iuda, et ad Iesum filium Iosedec sacerdotem magnum, et ad omnem populum residuum dicens: quis ex uobis qui uidit domum hanc in claritate illa sua pristina? et quomodo uidetis eam modo, tamquam non sit in conspectu uestro? et nunc praeuale, Zorobabel, dicit dominus, etpraeuale, Iesus fili Iosedec sacerdos magne, et praeualesce, omnis popule terrae, dicit dominus omnipotens, et spiritus meus praeest in medio [*]( . 5 Agg. 1, 14. 2, 1 14 Agg. 1, 13 16 Agg. 2, 1-7 ) [*](2 ihesus Ac itus B Iosedech cv 3 ille om. c 6 ihesu Ac itu B fili A Iosedech cv 9 uicesima BCbcv 11 et dies codd. et dies et mensis et annus v 12 domini c 14 uobiscum sum Bm2 17 uicesima BCbcv 19 ihrn A ihu Bvil ihum Bm,2b ihesum c Iosedech bcv 20 magnam Bml 23 conspectur Urn] 24 nostro Bb 25 ihs A ihu Bb iesu C(v) ihesu c filii ABmlCcml Iosedech cv ) [*]( UII. August. c. Don. III. ) [*]( 9 )
130
uestrum. bono animo estote, quoniam haec dicit omnipotens: adhuc semel, commouebo caelum et terram, mare et aridam, et concutiam omnes gentes, et uenient omnia electa gentium, et implebo domum hanc, dicit dominus omnipotens, et cetera quae addit etiam futura prophetans; quae de domini nostri Iesu Christi temporibus rectius intellegi solent, cuius populus uerissimum et sanctissimum est templum dei, non etiam in eis, qui permixti tolerantur, sed in eis solis, qui nunc interim a talibus bene uiuendo spiritaliter separantur, post uero etiam corporaliter separandi sunt. uerumtamen ille populus, cui prophetia ista praenuntiata est et qui tunc operabatur in domo dei, ubi erant et illi duo, Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedec, quomodo sit exhortatus et commendatus a domino, satis in promptu est uidere in bis uerbis prophetae, quae sicut dicta sunt inseruimus. numquidnam ergo istum populum inmundum possumus dicere, ad quem si quis accesserit inquinabitur, cui populo dicitur: et nunc praeuale, Zorobabel, dicit dominus, et praeuale, Iesus filius Iosedec sacerdos magne, et praeualesce, omnis popule terrae, dicit dominus omnipotens, et spiritus meus praeest in medio uestrum? quis dementissimus dixerit istum esse populum, ad quem si quis accesserit inquinabitur?