Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Cum igitur blasphemare deum doceamus nostros, ut eos Priscillianistae credant suos, uideamus, quid mali dicant ipsi, quando propterea mentiuntur, ut eos nostros esse credamus. anathematizant Priscillianum et ad nostrum arbitrium detestantur; dicunt animam creaturam dei esse, non partem; exsecrantur Priscillianistarum falsa martyria; catholicos episcopos, a quibus illa haeresis nudata, oppugnata, prostrata est, magnis efferunt laudibus et cetera huius modi. ecce ipsi uera dicunt, quando mentiuntur, non quo simul possit hoc ipsum uerum esse, quod mendacium est, sed in alio quando mentiuntur, in alio uera dicunt; quando enim nostros se esse mentiuntur, de fide catholica uera dicunt. ac per hoc ipsi, ne Priscillianistae inueniantur, loquuntur mendaciter uera; nos autem, ut eos inueniamus, non solum mendaciter loquimur, ut ad illos pertinere credamur, sed etiam falsa loquimur, quae ad illorum [*]( 2 cf. I Tim. 1, 20 ) [*]( 1 tradiderit homines L 2 etiam om. Y sathane Y discant y 3 aeruire Y eathane Y ut] et ut T 5 exitum MBl 6 priuseoa om. FL 7 quam Y eos om. T quos L 8 liberandos prius efficiamur blasphemi§ quam ueritatis sqq. FL eius esse om. L 9 deum blasphemare Y 10 priscilliani FL quod M discant FL 12 anathematizent T anathemazaent Ch priscilianum tp nostrom Chl 13 dei esse creaturam Y execrantur TV$14 priscillyanistarum Ch priscilianistarum B prisciillianistarum fl eps Ch 15 est om. V 17 ipsi mentiuntur Y non-mentiuntnr om. V ipsum om. T 18 mendum MCh mentiendum <p alio falsa FL 19 alium uerum <p nero ChT quando-dicunt om. F nostros] de nostro T de nostros Ch 20 edicunt uera V hac Ch ne om. T prisciilianistae ip 21 ut inueniantur (ut 8. I.) T inueniatur P locuntur Tlf 22 illo Ch ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V pari III. ) [*]( 31 )

482
errorem pertinere cognouimus. itaque illi quando nostri putari uolunt, et falsum est ex parte et uerum est ex parte, quod dicunt — falsum est enim eos nostros esse, uerum est autem animam partem dei non esse — nos uero quando ad eos pertinere putari uolumus, falsum est utrumque, quod dicimus, et Priscillianistas nos esse et animam partem dei esse. itaque illi deum laudant, non blasphemant, quando se occultant; et quando se non occultant, sed sua proferunt, blasphemare se nesciunt. ideo si ad fidem catholicam conuertantur, consolantur semet ipsos, quia possunt dicere, quod apostolus, qui cum inter cetera dixisset: prius fui blasphemus, misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci. nos contra, ut se nobis aperiant, si hoc quasi iustum mendacium fallendis eis capiendisque proferimus, profecto et ad blasphematores Priscillianistas pertinere nos dicimus et, ut nobis credant, sine excusatione ignorantiae blasphemamus. neque enim catholicus, qui blasphemando uult haereticus credi, potest dicere: ignorans feci.