Sed nunc aduerte, quam tolerabilius Priscillianistae in nostra comparatione mentiantur, quando ae fallaciter loqui sciunt, quos nostro mendacio liberandos putamus ab eis falsis, in quibus errando falluntur. Priscillianista dicit, quod anima sit pars dei et eiusdem cuius est ille naturae atque substantiae. magna haec est et detestanda blasphemia. sequitur enim, ut dei natura captiuetur, decipiatur, fallatur, conturbetur atque [*]( 1 est miserabilius est V mirabilius T ipsi om. FL quasi iam TCh 2 quemammodum RMrp a nobis FL credantur L repperire (semper pp) RT 3 suspicantur V ipsam catholicam dogmatam TCh ipsi LF 5 putemus TFL$l putamus Ch putent V talia] alia PFLTt suspicatis V est R es* y 6 feciunt R ut om. R ducenti P 7 scis T id om. FL ne] ut V om. T capiar V me] te V 8 persuadere V mentiri non V igmentiri T 9 quo tendat] contendat P 10 et omnia V 12 agi MCh$yl/ 13 nulli (i in ras.) R 14 cum mentimur] commentimur ChT1 in tillo] nullo P in om. FL nullo TCh illo y 15 repperiri M 16 debemus V 17 quod V priscilianistae (semper 1) M 18 se om. T 19 liberandus Ch 20 errendo R\' anuna V 21 sit om.. V est om. V 22 est ct detestanda hec V )
480
turpetur, damnetur atque crucietur. at si hoc et ille dicit, qui de tanto malo liberare cupit hominem per mendacium, uideamus, quid intersit inter utrumque blasphemum. plurimum inquis; nam hoc Priscillianista dicit ita etiam credens, catholicus autem non ita credens, quamuis ita loquens. ille ergo blasphemat nesciens, iste autem sciens; ille contra scientiam, iste contra conscientiam; ille habet caecitatem falsa sentiendi, sed in eis habet saltem uoluntatem uera dicendi; iste latens uidet uera et uolens loquitur falsa. sed ille, inquies, hoc docet, ut erroris sui faciat furorisque participes; iste autem hoc dicit, ut ab illo errore ac furore liberet homines. iam quidem supra ostendi, quantum et hoc noceat, quod creditur profuturum; uerum interim si appendamus in his duobus mala praesentia — quoniam futura bona, quae catholicus de corrigendo haeretico inquirit, incerta sunt — quis peccat grauius: utrum qui hominem decipit nesciens, an qui deum blasphemat sciens? profecto quid sit peius intellegit, qui homini deum sollicita pietate praeponit. huc accedit, quia. si blasphemandus est deus, ut ad eum laudandum homines adducamus, procul dubio non solum ad laudandum, uerum etiam ad blasphemandum deum exemplo et doctrina nostra homines inuitamus, quoniam quos ad dei laudes per dei blasphemias molimur adducere, utique si adduxerimus, non solum laudare discent, uerum etiam blasphemare. haec illis beneficia conferimus, quos non ignoranter, sed scienter
[*]( 1 turpetur] turbetur T dominetur T ad MTCh hoc et ille] ille hoc V 2 quod T 3 uidiamus Ch utrunque L 4 ita ex ata cp catholicus—credens om. V 6 ille autem L 8 saltem habet β saltim MOnTI ueritatem <p. 9 et uera 7 ille om. y 10 docet ut] docetur ChT1 ęţ ut ip 11 errore illo y 12 hostendi P quantum] quam T oc ChT1 nocet V 13 ut in TCh is M 14 mala s. Z. R bona futura$bd 17 intellegi in ras. TCh 18 solita β proponit TChLβaccedit om. V quia si] quasi P 19 si om. TV 21 ad] a ChT1 22 a ChT 23 blaphemas Ch mollimur 22 non] nos Ch 24 blaspemare My haec] nec V 25 ignoramus V sed] si V ) 481
blasphemando ab haereticis liberamus. et cum apostolus homines tradiderit etiam ipsi satanae, ut discerent non blasphemare, nos conamur homines eruere satanae, ut discant non per ignorantiam, sed per scientiam blasphemare, nobisque ipsis, magistris eorum, hoc tam magnum inportamus exitium, ut propter haereticos capiendos prius efficiamur, quod certum est, dei blasphematores, quo possimus propter eos, quod incertum est, liberandos ueritatis eius esse doctores?