Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Et illud, quod ait apostolus: deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo. quia sumus inuicem membra, absit, ut sic intellegamus, tamquam loqui mendacium permiserit cum eis, qui nondum sunt nobiscum membra corporis Christi. sed ideo dictum est, quia unusquisque nostrum hoc debet quemque deputare, quod eum uult fieri, etiam si nondum factus est. sicut dominus alienigenam Samaritanum proximum eius ostendit, cum quo misericordiam fecit. proximus ergo habendus est, non alienus. [*]( 9 Ps. 14, 2 15 Ps. 14, 2. 3 17 Eph. 4, 25 23 cf. Luc- 10, 30 sqq. ) [*]( 1 retenta] remota FL ueritatem TCh* 3 ueritatem ore V 4 credit 7 5 iidem bd cum voce faciunt incipit codex 0 6 locuntur TOPt? 7 locuntur RChOr 8 distinguendu t»1 10 catholicos Ch 11 debet habere V istam uero om. V 12 habeat (t s. I) ? 13 in ore FL confessione T saluntem Ch in om. <p 15 hoc om. V 17 apostolus ait Chfiobd agit Ch 18 com Ch SilO om. T 19 sic] ita V 20 nundum ChV 21 membra nobiscum F nobis sunt 7 comembra 7 22 debet] habet V quenque L r reputare 0 diu putare P 24 aligenam Chh1 samaritanam Ch )

487
cum quo id agendum est, ne remaneat alienus; et si propter id, quod nondum est, fidei nostrae sacramentique particeps factus, aliqua illi occultanda sunt uera, non tamen ideo dicenda sunt falsa.