Contra Mendacium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Quapropter illud, quod scriptum est: qui loquitur ueritatem in corde suo, non sic accipiendum est, quasi [*](9 Rom. 10, 10 14 cf. Matth. 26, 69 sqq. 23 Ps. 14, 2 1 blasphemabo] blaephemo V blasphemando F blasphemIW40 L 2 facioj ago (a ex e) P, bd ei ut] sicut TCh si utique FP 8 nesciens negat V 4 sequuturua Y 5 illo Ch 7 depromitur V 8 iam om. V cum] quam TCh 9 sine causa esset in causl S additum W incasum T1 10 additum est V ore autem TVChJ nonnae rp poene RT pone P 11 persequutoribus V 13 nisi-reuixerunt om. V quia FL pcr paenitentiam pM 14 euanescat {3y2bd ...hoc Ch 16 foris $r;bd 17 quur 1\'1 doluit T saluti. <p 18 credebat] tenebat TCh ueritatcm in corde suo p 20 deprompsit ChFVyybd uidit magnam p pernitiem R 21 credidit (pr. di s. I.) I? confisus (i ex u) Ch 24 sic om. φ )

486
retenta in corde ueritate loquendum sit in ore mendacium. sed ideo dictum est, quia fieri potest, ut loquatur quisque ore ueritatem, quae nihil ei prosit, si eam in corde non teneat, id est, si quod loquitur ipse non credat. sicut haeretici, maximeque idem Priscillianistae faciunt, cum catholicam ueritatem non quidem credunt, sed tamen loquuntur, ut nostri esse credantur. loquuntur ergo ueritatem in ore suo, non in corde suo. propterea distinguendi erant ab illo, de quo dictum est: qui loquitur ueritatem in corde suo. hanc autem ueritatem catholicus sicut in corde loquitur, quia ita credit, ita et in ore debet, ut ita praedicet; contra istam uero nec in corde nec in ore habeat falsitatem, ut et corde credat ad iustitiam et ore confessionem faciat ad salutem. nam et in illo psalmo, cum dictum esset: qui loquitur ueritatem in corde suo, mox etiam hoc additum est: qui non egit dolum in lingua sua.