Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

.... licet enim uiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum uirus euanescenti umbraculo occultari non potuit. nam etsi sero publicum facinus et parricidium suum feta scelerum uota pepererunt, quod ante praedictum est: parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem. sed quoniam serenum iam fulget e nubilo nec est confusa criminum silua, cum ad poenam designata sunt nomina — indulgentia enim antehac fuerat —, dum clementiae dimittimus lineam, inuenit causa. quos puniat .....

.... loquamur, carissimi fratres, schismatis causas, [*]( 3 Cum-9 sacrilega] Creac. III 53, 59. IIII10, 12 9 optata- 15 sepulturam] Gresc. IIII16, 18 11 Ps. 84, 11 ueridica-15 sepulturam] Petil. 110,11 13 Aegyptiorum-15 sepulturam] Petil. II 7, 16. Gaud. I 39, 54. Aegyptiorum—14 litora] Parm. II 10, 20. Cresc. III 24, 27 16 licet-26 puniat] Em. 10. licet-20 pepererunt] Parm. II 3, 7. Cresc. IIII 2, 2 16 uiperei-18 uaporarunt] Petil. I 19, 21 21 Ps. 7, 15 26 loquamur-p. 277, 7 uiuis] Em. 10 9 et deest Cresc. IIII10, 12 19 euanescente Em. 10 celari Parm. II 3, 7 )

277
quia iam non possumus tacere personas. Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit, et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad maius supplicium superis reseruauit. raptus enim poenam suam conpendio lucrauerat funeris; usuras nunc grauioris colligit faenoris, cum mortuus interest uiuis..