Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Cum omnipotentis dei et Christi eius saluatoris nostri uoluntate ex uniuersis prouinciis Africae uenientes in ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus Gamalius Primianus Pontius Secundianus Ianuarianus Saturninus Felix Pegasius Rufinus Fortunius Crispinus Florentius Optatus Donatus Donatianus et ceteri numero trecenti decem, placuit spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuam et schismata resecare sacrilega ...

.... optata quidem pacis et concordiae est iuncta germanitas, sicut scriptum est: iustitia et pax osculatae sunt inuicem. sed ueridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra, Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam ....