Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Ab hac ergo uera germanaque catholica, quae domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit, ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit, quae causa uobis fuerit exeundi cum interrogamini, nihil iustum inuenitis, prorsus ab hac ecclesia exitum uestrum nulla purgatione probabilis excusationis abluitis. quid enim dicitis nisi: \'necessitas compulit, ut iusti relinqueremus iniustos'? respondet uobis scriptura diuina: filius malus ipse se iustum dicit, exitum uero suum non abluit. \'exitum\', inquit, (sum') — utique illum, de quo dicit apostolus Iohannes: ex no b i sex i e run t — omnino non abluit, non defendit, non excusat, non purgat. ad iustos enim non pertinet in ecclesia catholica nisi malos, quos corrigere uel damnare non possunt, patientissime tolerare, nec propter zizania de dominico agro nec propter paleam de dominica area nec propter uasa inhonorata de dominica domo nec propter pisces malos de dominicis retibus ante tempus exire, ne frustra exitum suum conentur abluere. has euangelicas sententias si uolueris in alium sensum qualibet argumentatione conuertere, eidem beato Cypriano, cuius testimonia adhibes, contradicis, sicut in nostra conlatione fecistis. nam haec de ista quaestione supradicti martyris uerba sunt in epistula, quam scripsit ad Maximum et socios confessionis eius: etsi uidentur, inquit, in [*]( 14 Prou. 24, 35 (30, 12) 16 I Ioh. 2, 19 20 cf. Matth. 13, 38 sqq. 21 cf. Matth. 3, 12 et II Tim. 2, 20 22 cf. Matth. 13, 47 sqq. 27 cf. Breuic. III 8, 11 29 Cypr. epist. 54, 3 ) [*](1 significare fv, cf. Farm. II 4, 8 post init. 5 diffinitioni Af aliut A repereris df 8 inch A 12 probababilis Aml 19 dapnare A 20 tol- lerare A 21 a.rea A 24 ab*luere A sententias om. A 26 testimonium fv 28 maximianum A ) [*]( LIII. August. c. l)on. III. ) [*]( 17 )

258
ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: \'in domo autem magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata.\' nos operam demus et quantum possumus laboremus, ut uas aureum uel argenteum simus. ceterum fictilia uasa confringere domino soli concessum estcuietuirga ferrea data est. esse non potest maior domino suo seruus nec quisquam sibi quod soli filio pater tribuit uindicarit, ut se putet aut ad aream uentilandam et purgandam palam uel uentilabrum iam ferre posse aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio separare. superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio quam sibi furor prauus adsumit. et dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt, et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis lumen amittunt.

Nempe nunc saltem uides aduersus sanctum Cyprianum uos in nostra collatione clamasse eique contentionibus restitisse, quibus asserebatis agrum Christi, de quo ait: ager est mundus, non esse ecclesiam, sed mundum praeter [*](8 II Tim. 2, 20 13 cf. Ps. 2, 9 14 cf. Ioh. 13, 16 27 Matth. 13, 38. cf. Breuic. III 8, 10. 9, 15 ) [*]( 2 ut om. J quoniam cur (cur 8. I.) J esse om. f 5 cum om. J 6 orreis J frumentum J 8 magna autem J 10 quaedam inhonorata om. J quaedam uero inhonorata fv 13 soli domino Iv 16 uendicarit J/, cf. 13,14 17 paleam Af uel uentilabrum om. v Cypr. iam ferre iam A ferre iam v 20 pranusu (is eras.) d 21 quidam plus] aliquid amplius Af 26 temptationibus J 28 hic mundus v, cf. Kp. c. Don. 14, 35 )

259
ecclesiam, ut ea quae cernerentur posset habere zizania. nam in ecclesia dicebatis manifesta zizania esse non posse, quotiens hoc testimonium Cypriani posuimus, et nec aperte illi resistere ausi estis nec tamen consentire uoluistis. nempe nunc saltem expergisceris audis aduertis, quia, etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. quare uos ergo ab unitate huius ecclesiae nefario schismate disceditis et haeretica praesumptione in eadem discissione persistitis? ecce tibi est Cyprianus: consenti illi aut responde illi. uides quemadmodum his uerbis, quibus dicit esse in ecclesia cernique zizania nec tamen ab illa propterea debere discedi, delet omnes tuorum scriptorum calumnias, quibus etiam in tanta abrupta progressus es et te more uestro praecipitasti, ut diceres etiam nescientes qui peccauerunt de uniuerso mundo peccatis alienis perire potuisse christianos, quia scilicet legitur in sanctis scripturis unum de anathemate fuisse furatum et pro isto peccato alienum populum nescientem fuisse punitum, ignorans illas mortalium corporum poenas, hoc est moriturorum mortes, ad utilem terrorem populo ualuisse, non tamen eisdem mortuis ad aliquod detrimentum futurae uitae aliena peccata, praesertim quae nescierunt, aliquid obfuisse. itane hoc diceres? itane peccatis alienis, etiamne incognitis, perire deo quemquam credere et dicere auderes? nec saltem ipsos timuisti collegas tuos, qui te in nostra collatione reticente et fortasse cum hoc iam sentires (dicere) non audente tantis disceptationum lateribus pugnauerunt pisces [*](5 Cypr. epist. 54, 3 16 cf. Gaud. epist. ad August. 18 cf. Ios. 7 26 cf. Breuic. III 8, 14 sqq. ) [*]( 3 hoc] hic f hinc v 5 in ecclesia Otn. J/ 9 ergo uos ft) 10 discisione (ci 8. l.) J discessione f 11 eat om. I) 13 propterea om. f 14 discedi scripsi discedere Jfv 15 te more] timore J tumore f 17 perisse J potuisse perire il) 19 nesciente J 22 aliquid J 24 in hoc J ut hoc fo ut peccatis fl) etiam (om. ne) fv 26 nec] ne J saltem om. f 27 dicere addidi ) [*]( 17* )
260
malos in dominicis retibus a piscatoribus ignorari, ne uidelicet perirent eorum contagione, si scirent. nonne tibi uenit in mentem, cum de palea dominicae areae, id est ecclesiae, usque ad tempus uentilationis in una permixtione toleranda disputabamus, cum Emeritus urgeretur, negasse illum atque dixisse: non legis aream? qui cum et a suis secretius ammoneretur et a nobis apertius, commemorantibus ex euangelio dominum esse uenturum ferentem uentilabrum in manu sua, qui mundabit aream suam et frumentum recondet in horreo, paleam uero comburet igni inexstinguibili, continuo correxisse obliuionis errorem quo negauerat scriptum, nec tamen schismaticam uel haereticam conuertisse peruersitatem, qua negabat malos a bonis debere pro unitate ecclesiae sustineri, continuoque dixisse, quod nomine paleae mali siguificarentur occulti, ut hoc causae uestrae praecipua diligentia seruaretis, quod ignorati mali commaculare bonorum neminem possent. ecce partis uestrae patronus egregius perdidit te aduersante labores suos. ille quippe, ut custodiat bonorum salutem, prorsus in ecclesia malos permanentes a bonis perhibet ignorari, ne perdant eos, si fuerint cogniti et tolerati; tu autem etiam ignoratorum malorum contagio bonos perire dixisti neque timuisti tam multos ab initio uestros latentes flagitiosos, facinorosos atque impios, qui profecto secundum tuam sententiam te atque omnes tuos uobis nescientibus perdiderunt. sed nunc quoque nullo pauore tremuisti, ne forte quispiam uestrum te nesciente peccaret et te, dum ista loqueris, perderet. an forte, dum cognitis tuis factis perisse te intellegis, propter hoc alienis incognitis perire non metuis?

Quid tibi optem, nisi ut te nobis liceat inuenire, ne libeat te perire? quid enim spei remanebit non solum nobis, [*](6 non legis areana] cf. ad pag. 64, 19 7 cf. Matth. 3, 12 ) [*]( 3 cum om. fo 4 permixistione Llml tolleranda A disputabamus scripsi disputantibus Afv 5 emeritis J 6 amoneretur J 11 haereticam uel schismaticam fv 12 peruerssitatem Llml 15 hic fv 16 ia bonorum J 19 prohibet J 20 tollerati A )

261
qui domino Christo prophetis apostolis sanctoque Cypriano consentimus etiam cognitos malos, si eos nec corrigere possumus nec punire, pro unitatis uinculo sustinendos, uerum etiam uobis, quibus ante tempus messis, uentilationis et litoris placet a malis separatio corporalis, si opinio tua uera est, qua putas et suis peccatis quemque perire qui facit et alienis qui utrum facta sint nescit? si enim hoc ita est, profecto et maiores uestri, qui se, sicut putatis, a cognitis malis separauerunt, de incognitis perierunt. non solum autem tibi, qui, cum dicis alienis criminibus perire hominem siue illa scientem siue nescientem, nullum procul dubio remanere pateris innocentem, sed etiam ipsi Emerito, qui longe tolerabilius sentiens in communione sacramentorum alienis peccatis tantummodo cognitis homines innectit, ab incognitis soluit, multo ueriore uenerabilis Cyprianus uoce respondit simul crescentia non perire frumenta zizaniis non extra ecclesiam, sed in ecclesia constitutis, nec occultis atque incognitis, sed plane notis atque perspicuis. puto enim quod non in carne, sed in ipsa mente caecatur, qui contendit latere quod cernitur. cum autem monet ille beatissimus, ne propter zizania quae in ea sunt ab ecclesia recedatur, non monet propter illa quae occultantur, sed propter illa potius quae cernuntur. ipsa enim sunt quae possunt perturbare cernentes, nisi eos faciat sapientia patientes. nam quomodo propter occulta nos non debere recedere disceremus, quae omnino esse nescimus? etsi uidentur, inquit, in ecclesia esse zizania. \'uidentur\' ait, non \'suspicatione creduntur\'. et ne quisquam putaret ita dictum \'uidentur esse\', tamquam non essent, sed esse uiderentur, uerbis consequentibus quid dixerit aperit: non tamen inpediri, inquit, debet aut fides aut caritas nos t r a, ... u t quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia [*](25 Cypr. epist. 54, 8 29 ibid. ) [*]( 1 apostolisq Jml 4 mesis J 12 ipsi om. f tollerabilius J 17 incogniitis dml alt. atque] ac fv 18 prospicuis J 19 n quod Aml 20 beatissimus ille 10 29 inquid J )
262
recedamus. non ait (suspicamur putamus credimus opinamur\', sed (cernimus). ea quippe etiam illi non operta credebant, sed aperta cernebant, qui dixerunt patri familias: uis imus et colligimus ea?, de quibus ditum erat: cum creuisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. quibus respondit: non, ne forte, dum uultis colligere zizania, simul eradicetis ettriticum, et: sinite utraque crescere usque ad messem. et tamen tu dicis - ubi quid aliud quam domino contradicis? — sola per mundum creuisse zizania et toto paene mundo diminuta perisse frumenta, cum ad aliquas gentes nondum ecclesia crescendo peruenerit. necesse est autem, ut perueniat et praedicetur euangelium in uniuerso mundo et tunc ueniat finis, quod futurum esse dominus sine ulla ambiguitate praedixit.

Uides ecclesiam testimonio Cypriani et a toto catholicam dictam et non esse sine manifestis malis, propter quos tamen ammonet non relinquendam. in ea sunt boni per se ipsos multi, in comparatione autem zizaniorum uel paleae profecto pauci. non enim praeter illam, sed in illa agitur quod ipse dominus dicit: quoniam abundauit iniquitas, refrigescet caritas multorum. sed ibi est et populus ubique diffusus cui dicitur: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. qui autem habeant fidem tamquam granum sinapis, qua montes etiam transferantur, rarissimi omnino sunt. de tali enim fide dominus dicebat: putas ueniet filius hominis et inueniet fidem in terra?, non de apostasia totius orbis, sicut tu peruersissime intellegis.

Porro de baptismo, quem non putas esse nisi in ecclesia et ideo nos arguis, quod ex haeresibus uenientes, si V [*]( 3 Matth. 13, 28 4 Matth. 13, 26 6 Matth. 13, 29 7 Matth. 13, 30 8. 27. 28 cf. Gaud. epist. ad August. 12 cf. Matth. 24, 14 20 Matth. 24, 12 22 Matth. 10, 22 23 cf. Matth. 17, 20 25 Luc. 18, 8 ) [*]( 5 et zizania fv, cf. Parm. II 23, 43 17 amonet J 19 illa] ea fv 20 habuudauit J abundabit f 26 inuenit J 27 apostolica (sic) f totus A )

263
iam baptizati sunt, iterum non esse baptizandos censemus, sufficit quod respondere minime potuisti, quomodo damnatus baptizare potuerit Felicianus foris a uestra ecclesia constitutus, quem frustra ponere uoluisti inter eos, quibus dilationem dedistis. lege Bagaitanam uestri concilii sententiam, in qua scilicet post multa acerbissima quae illis dicta sunt et longe grauiora quam in Caecilianum, quando eum maiores uestri absentem innocentemque damnarunt, ita subiecta est eorum manifesta et indubitata damnatio: famosi ergo criminis reos Uictorianum Carcabianensem, Marcianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Saluium Ausafensem, TheodorumUsulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Assuritanum, Saluium Membresitanum, Ualerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericos aliquando ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite. et deinde incipit ceteris dilatio prorogari his uerbis: eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. iam de his quod dicendum fuit et in prioribus ad te datis litteris meis satis dictum est. cui loco te prorsus respondere non potuisse, quisquis legerit et parumper aduerterit, dubitare non poterit. [*]( 4 cf. Gaud. epist. ad August. 9. 22 Sententia concilii Bagaienais 27 cf. I 39, 54 ) [*](1 baptizandos om. A 3 poterit A 5 uagaitanam A 6 illis] in illos v 10 carbaianensem A Martianum All) 11 Baianensem v 12 reodorum A 13 iggenem J asuritanum A 14 menbressitanum A Membresitanum II) 15 marcialem A 17 glutinauerunt fo 19 facinori] fauori Af 20 dei] de A 25 traxerunt J 26 quidf 28 quisque J )
264

Frustra itaque tibi uidetur Agrippini et Cypriani concilia in hac quaestione esse sectanda, cum uos ea neglexeritis, quando extra uestram communionem baptizatos a damnatis, contra quos de basilicis excludendos litigabatis, sine ulla repetitione baptismatis suscepistis. de sententia uero Cypriani uel collegarum eius, quibus tunc placuit uenientes ab haereticis baptizari oportere, longum est ut pro merito disputem. sed istam tu mihi, si potes, breuem solue quaestionem. quando rebaptizabat Cyprianus ab haereticis uenientes, ecclesiae Carthaginiensis episcopus, tunc ecclesiae Romanae Stephanus episcopus in eodem baptismo quem foris acceperant suscipiebat haereticos, et ambo haec diuersa facientes in unitate catholica permanebant: dic mihi, utrum illo tempore ecclesia, quando secundum uos omnium criminum reos sine baptismo recipiebat per Stephanum et eius innumerabiles toto orbe collegas, qui eiusdem sententiae participes erant, malorum contagione perierat an non perierat. neque enim istos malos poteris dicere occultos, quamuis tu asseras nocere ac mortificare et occultos. quisquis igitur homicida uel etiam parricida, adulter incestator idolatres, codicum denique sanctorum non timidus traditor seu ut traderentur crudelis tortor et uiolentus extortor et iussu uel manu extremus incensor apud haereticos baptizatus ad Stephanum et eius socios uenit, secundum uos sine baptismo exceptus est. cernis igitur omnia hominum crimina, si uerum est quod de baptismo sentitis, tunc in ecclesia sine baptismo congregata. responde, utrum his criminibus in eadem unitate maculatus fuerit Cyprianus, responde, utrum ecclesia perierit an non perierit. elige quod putaueris. si iam tunc perierat, Donatum quae peperit? si autem tot in eam sine baptismo aggregatis perire non potuit; responde * ■ [*]( 1. 18 cf. Gaud. epist. ad August. ) [*]( 4 littigabatis J 5 scientia J 7 baptizari scripsi baptizare Jfv 10 Carthaginensis Jfo 13 ecclesie J 14 baptismum Jml 19 paricida. J 20 idololatra fv 21 seu seripsi n in J erns. sed fv 24 bapisrno J 28 non om. J )

265
quaeso, ut ab ea se tamquam malorum communionem deuitans pars Donati separaret quae dementia persuasit.

Absit autem ut, quoniam beatissimus Cyprianus de baptismo aliter sensit quam ueritas et antea consuetudine et postea perspecta diligentius ratione monstrauit, propterea quisquam nostrum, qui hoc quod ille non sapimus, ei se audeat anteponere. cetera enim multa et magna eius merita et animus praecipua caritate plenissimus, per quem cum collegis diuersa sentientibus pacatissimus mansit, et in unitate ecclesiae passio gloriosa satis ostenderunt eum fuisse sarmentum in Christi radice fructuosum, quod pater etiam ab ista reprehensione purgaret, ut fructum posset adferre maiorem. sic enim ait ipse Iesus: sarmentum quod in me dat fructum, purgat illud pater meus ut maiorem fructum adferat, ostendens etiam in ipsis fructuosis agricolam, qui est in caelis, aliquid inuenire quod purget. quis enim nostrum Petro apostolo comparari potest, quamuis numquam gentes iudaizare coegerimus, quod ille faciebat, quando non recte ingrediebatur ad ueritatem euangelii? unde a suo posteriore apostolo Paulo salubri ammonitione correctus utilius posteris humilitatis praebuit exemplum, quam si nihil in illo existeret corrigendum.