Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Qui sunt autem labores uestri, quos a uobis iactatis auferri? an iniustum est, ut ecclesiae quae fuerunt uestrae, cum in pacem catholicam transeunt, cum suis rebus transeant? illis enim ad nos transeuntibus si res earum uultis tenere, uos procul dubio res alienas uultis auferre. mater autem catholica uobis dicit, quod quibusdam beatus apostolus dixit: non enim quaero quae uestra sunt, sed uos. uerumtamen quomodo uobis non estis ipsi contrarii, quando utrumque nobis obicitis, et quod res uestras possidere cupiamus et quod uiolenter uos nobiscum esse cogamus? haec duo quam sint inter se contraria non uidetis. si enim ad communionem nostram uos inuitos quaerimus et tenemus, quomodo res uestras desideramus, quas utique uobis communicantibus habere non possumus? si autem illas cupimus optinere, quomodo uos quaerimus, ut eas uobis communicantibus amittamus? sed confitemur uobis: cupiditas nostra caritas uocatur. haec uos quaerit in nobis, haec uos inuenire, corrigere atque in unitate Christi consociare desiderat; ut uestris caminis uos ardere timeamus, huius igne feruemus; haec nos accendit, ut non solum non concupiscamus [*]( 1 cf. Matth. 8, 32 2 cf. Matth. 4, 5-6 17 II Cor. 12, 14 ) [*](8 magistro Aml didicistis om. J iam] cum fv 10 iudicabun- tur A ipsis om. f 18 anne /c 15 illis] his f eorum f 20 alt. quod 8. 1. A 21 uobiscum A 22 conmunionem J 28 unitatem fv sociare fv 29 ut] ne et post timeamua punctum fv nestris Aml )

250
res uestras, sed nobiscum optemus possideatis et nostras. agnoscite et uenite et perire nolite. aut si ultro uenire erubescitis, seruimus infirmitati, ne quid pereat caritati. ecce uolumus uos tenere: quid festinatis ardere? ad uitam tenemus, ad salutem tenemus, ad Christi unitatem ueritatem suauitatem tenemus et ad cenam tanti patris familias, si sponte non uultis intrare, compellimus.

De iustitia certamen est, non de pecunia. cauete itaque, ne forte, dum putatis ad uos pertinere quod scriptum est: tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos, qui se angustiauerunt et abstulerunt labores eorum, non hoc uobis contingat de laboribus uestris, sed potius quod alio loco scriptum est: labores impiorum iusti edent. neque enim stabunt contra uos Maximianistae, quorum quando potuistis basilicas abstulistis, aut stabunt contra uos pagani, quorum certe ubi potuistis templa euertistis et basilicas destruxistis, quod et nos fecimus, aut stabunt aduersum uos symphoniaci daemoniorum, quorum tibias et scabella fregistis, quod et nos fecimus. sic nec uos stabitis aduersum nos. in talibus quippe omnibus factis non rapina concupiscitur, sed error euertitur. sicut ergo non stabunt Chananaei aduersum Israelitas, quamuis Israelitae abstulerunt labores eorum, sed stabit Nabuthaeus aduersus Achab, quia delictum factum est, non praeceptum, ut labores iusti auferret iniustus, sic haeretici non stabunt aduersus catholicos, cum in rebus haereticorum christiani imperii iussa conplentur nec res eorum a catholicis auferuntur, sed potius inquiruntur eisque multa, quantum fieri potest, correctis reddenda seruantur, [*]( 1,0 Sap. 5, 1 13 Sap. 10, 19 23 cf. III Reg. 21 ) [*](1 uobiscum A et] ut J 4 arderere A 6 et om. f 8 pecunia] pocnitentia/ 9 itaque] ergo fo 10 ma*gna. (n eras.) A 13 sed] et I illud quod fv alio loco] alibi fv 14 maxianiste (ni s. I.) A 17 construxistis fo post stabunt eras. uid. adstabunt in A 18 aduersus If) nos symponiaci A 19 scabellas Aml 20 et 22 aduersusfv 23 Nabutbaeus (NaPooaai) scripsi nabutheus A Naboth ft) nacab d 24 auferet A )

251
sed stabunt catholici non solum aduersus gentiles, a quibus ueri martyres exspoliati sunt, uerum etiam aduersus circumcelliones Donatistarum, quia et ipsi abstulerunt labores eorum. uerum de his pecuniaribus laboribus facilior causa est, cum etiam illi, quorum erant, ad pacem catholicam transeunt. ecce cotidie, si quis ad nos transitum fecerit, reddimus pecuniam uestem fructus uasa rura tecta uestrorum: uos quomodo nobis reddituri estis membra nostrorum?

Nempe aliquando expergiscimini et cernitis nec uos esse de quibus dicatur nec nos a quibus dicatur: hi sunt quos aliquando habuimus in risum, cum potius uos habeamus in fletum; nec uos computabimini inter filios dei, nisi recedentes a parte Donati hanc tenueritis ecclesiam, quam sicut praedixit exhibet filius dei; nec inter sanctos est sors uestra, sed inter haereticos. nam quod alios de uobis dicturos putatis: nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam, miror quod tam insensati estis, ut ipsi uobis modo talia non dicatis. sanctis quidem ueris ac fidelibus inmundi et infideles tunc ista dicturi sunt, eis utique, quos nunc existimant insanire, quia luxuriis quas uident frui nolunt, dum quod non uident credunt. sed uos si non uitam uestram, certe istam quam uobis uultis facere mortem uestram si non existimatis insaniam, desperatius insanitis. uerba uero illa: ergo errauimus a uia ueritatis et cetera non erunt quidem tantum uestra, sed maxime et uestra. erratis enim, quod manifestum est, a uia ueritatis et iustitiae lumen non lucet uobis, lassamini a uia iniquitatis et perditionis et ambulatis [*]( 10 Sap. 5, 3 16 Sap. 5, 4 23 Sap. 5, 6 ) [*]( 2 martyres ueri II) exspoliatione J etiam bis A 3 donastistarum Aml 4 pecuniaribus scripsi peniniaribus J pecuniariis 10 5 uerba ecce cotidie-fecerit in Afo ante cum etiam-transeunt posita huc transtulit mg. v 6 facit fl) 9 exspergiscimini J cernite fo, cf. II 4, 4 init. 10 hii A 11 derisum fv, ut p. 244, 28 12 computamini II) 13 ut hanc J 14 est om. f 15 dicturus Aml 16 putabis / existimabamus fo, ut p. 244, 29 18 modo om. f 25 pr. nostra f et om. f 27 a] in fo, ut p. 245, 3 iniquitatis uia 10 )

252
solitudines difficiles, uiam uero domini ignoratis. quae autem sequuntur: quid nobis profuit superbia aut quid diuitiarum iactantia contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra nescio utrum quisquam inter ceteros dicere poterit aptius et conuenientius quam tuus decessor Optatus. nolite ergo uos putare quales non estis et perire quales estis, quoniam non uos haec fides, sed uester malus error hortatur, non ut libenter pro deo, sicut dicis, in ista persecutione moriamini, sed ut nequiter pro Donato factis persecutionem patiamini.

Uerba epistulae: (et alia manu:) Opto te, inquit, incolumem ueritate perspecta animum lenire et ab innocentium exitibus temperare. ad haec responsio: Uos potius ueritate perspecta lenite animum uestrum, ne sic saeuiat, ut nec uobis parcat. nam quid isto cui haec scripsisti facile potest lenius inueniri, qui uos et inuitauit ad uitam et, si eam nobiscum agere nolletis, relaxauit ad fugam? uos in uos estis asperi, uos inmites, uos sine ulla humanitatis consideratione crudeles, qui hoc in uobis facitis, quod in suis inimicis facere consuerunt errorum dilectores et hominum persecutores, ut sit quod amarissime doleant errorum persecutores et hominum dilectores. quid autem optas, ut ab innocentium exitibus temperetur? uos quidem innocentes non estis; tamen ille uobis dedit exitum, sed ipsi uobis dare uultis exitium. puto enim quod uerbi ignorantia te fefellit, ut uolens intellegi exitia exitus diceres. cum igitur hortaris optando, ut se ab innocentium exitiis imperialium legum temperaret exsecutor, id agis, ut deceptoribus parcat et innocentes decipi inpune permittat: [*]( 2 Sap. 5, 8-9 8 pag. 245, 8 ) [*]( 5 dicere poterit] diceret fv , euenientius J 6 discesaor (is del.) J putare uos v putare uos esse f 8 ut non v 9 ut om.. v factis uestris fv 10 persecutione J 13 innocentum fv 15 haec] quidem / 16 nos / 17 agere om. f 18 nos mites / immanitatis A 20 consueuerunt fv et hominum-22 dilectores om. f 22 innocentum fv 25 exuia J 26 igitur] ergo fo 27 imperalium J-)

253
quid ergo aliud, nisi ut ille, cui te bene arbitraris optare, nec deo nec imperatori suo seruet fidem, quia scilicet per iustitiam non ueram sed uestram ad imperatorum curam pertinere causae huiusmodi non deberent, ut calumniosa diuisio sanaretur, deberent autem, ut quando facta est firmaretur. si doctrina ista, quam non de scripturis sanctis, sed nescio unde didicistis, iusta uobis uidetur, ut haec ad imperialem non pertineant potestatem, tunc maioribus uestris uenisset in mentem, quando Caeciliani causam ad imperatoris iudicium Constantini accusando miserunt. nunc uero quia leones Danielem propter innocentiam non laeserunt, uultis ut illis parcant, qui eum calumniando leonibus obiecerunt. sed non ut homo iudicat deus, in cuius manu cor regis est et quo uoluerit inclinat illud. cor autem regis cum est infidele, aut exercentur aut probantur boni, cum uero est fidele. aut corriguntur aut plectuntur mali. horum duorum quid in uestra causa sit iam satis diximus satisque litteris tuis nullius loci praetermissione respondimus, quod — utinam et tibi! — tamen aliquibus ex uobis esse profuturum domino miserante confidimus.

Ad haec autem si respondere aliquid praeparas, lege etiam illa, quae cum Emerito acta sunt, quibus ipse respondere non potuit, ne forte tu possis, sicut iam superius ut experireris ammonui. de causa etiam Maximianistarum cum illo egimus, de qua a nobis in collatione totiens uobis obiecta nihil respondistis, quoniam de re manifestissima et recentissima nihil quod responderetis inuenire potuistis, quomodo Maximianus, quem multo grauiore quam Caecilianum sententia percussistis, ita ut diceretis eum Dathae, Chorae et Abiron [*]( 10 cf. Dan. 6, 22 13 cf. Prou. 21, 1 22 pag. 241, 6 23 cf. Em. 9 ) [*](1 bene om. A 2 seruet fidem om. A 3 imperatorem f causam huius.modi (us s. l.) J 4 ut om. J 7 imperalem J pertineant scripsi pertineat Afl) 10 uero** J 11 parcat fv 16 deorum Jml satis iam fv 19 profuturum esse deo fv 21 ipse] ille fv 23 experieris A 24 a om. Aml 26 responderitis v 28 percusisti J date A Dathan f chore Afv )

254
ministrum, quos pro scelere schismatis uiuos terra deglutiuit, non polluerit consortes schismatis sui, quibus ut ad uestram communionem redirent dilationem dedistis, non polluerit Afer Afros, uiuus uiuos, notus notos, particeps socios, et Caecilianus polluerit transmarinos, polluerit longe positos, polluerit ignotos, polluerit nondum natos. inueni, si potes, quid dicas, quomodo susceperitis honorem Feliciani Mustitani et Praetextati Assuritani, quos cum Maximiano et aliis decem sine ulla dilatione damnastis, contra quos, ut eos de basilicis pelleretis, apud duos uel nisi fallor apud tres proconsules litigastis et, cum iam in locum Praetextati alium ordinassetis, post tam longum tempus eos in suis honoribus recepistis. qua iustitia, qua ratione, qua fronte in honore suo suscipitur Maximianista damnatus et damnatur orbis terrarum catholicus inauditus? qua iustitia, qua ratione, qua fronte canendum esse dicitis, ne uos inquinet Caecilianus olim defunctus uobisque prorsus incognitus, uestris maioribus iudicantibus semel damnatus, uestris maioribus accusantibus ter absolutus, et cauendum non putastis, ne uos inquinaret Felicianus uniuersalis concilii uestri ore damnatus et ab uniuersis uobis praecipue tui praedecessoris fauore susceptus? qua iustitia, qua ratione, qua fronte rescinditis baptismum, quem dant ecclesiae quas laboribus suis apostoli plantauerunt, cum susceperitis baptismum, quem Felicianus et Praetextatus per tam longum tempus, quando contra eos damnatos litigabatis, foris a uestra ecclesia tradiderunt? si enim, ut soletis male intellegere et nobis obicere, sic intellegendum est quod scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid proficit in lauacro suo?, inter [*]( 3 cf. Em. 11 extr. 27 Eccli. 34, 30 ) [*]( 1 quos] quo J 4 notus om. A 7 murtiani J 8 assurritani A quos] quod J 9 dampnatis J 10 littigastis J 13 suo om. f 14 dampnator J 16 nobisque J 18 accusantibus om. f iter Aml 19 non om. J 20 dapnatus J uobis om. J 24 praetexatus J longum om. J 25 dapnatos J 27 est intelligendum fv 28 in om. v )
255
illos isti iacebant quando baptizabant, de quibus uestra Bagaitana sententia tanto strepitu insonuit: Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam. quid ad haec dicturi estis? ecce mortui baptizant eos quos suscipitis nec morimini, et nobis tamquam mortuis calumniamini, ut catholicae unitati communicare nolentes uestris ignibus uere moriamini. responde ad ista, uacat tibi cogitare quid dicas. saltem in hoc aliquod tibi beneficium conferamus, ut, dum cogitas quod respondeas, minus cogites quomodo ardeas. sed nolumus, ut inopia respondendi lassum illud et quassum, quod dicere consuestis, adhuc tibi existimes esse dicendum: \'si tales sumus, quare nos quaeritis?\' respondemus enim: magis uos ecclesia catholica debet quaerere, quia peristis, si uos Maximianistas perditi perditos inquisistis. de corde uestro enim nobis dicitis: \'quare quaeritis tot tantorumque reos criminum?\' sed de libro dei uobis respondemus: quia caritas cooperit multitudinem peccatorum.

LIBER SECUNDUS.

Accepi, Gaudenti, responsionem tuam, si tamen responsio ista dicenda est, quam mihi propterea referre uoluisti, ne, si tacuisses, diceremus te esse conuictum. sed non hoc est respondere quod est non tacere. nam si hoc est, respondisti plane, sed ideo, ut etiam hi, qui de te aliquid possent [*](2 Sententia concilii Bagaiensis 14 et 17] cf. c. 4, 5 init. 19 I Petro 4, 8 ) [*]( 1 Bagaitana] Bagaiensis /, om. A, cf. II 7, 7 init. 2 egiptiorum J admodum om. A 5 extortam u Aml ulceribus J 7 morrimini A 11 quod] quomodo fv . 12 minime fv 13 consueuistis fv 14 esse om. f 17 enim uestro fv 19 quia] qui J peccatorum. Exp* lib. 1\'. Incipit lib. scd\'s aug\'tini contra gaudentiu epm. J 22 gaudentii A 26 hii A )

256
sperare, nouerint te non inuenisse, quid respondere deberes, et tamen respondisse, ne taceres. itaque cum caueres, ne uictus dicereris, fecisti ut ostendereris. ad quod ostendendum tua ipsa scripta sufficiunt, si ab intellegentibus legantur et meis diligenti examine comparentur. ut autem scriptis aliis hoc doceam, quo etiam ingeniis tardioribus satisfiat, aliquanto prolixior disputatio necessaria est, quam quidem aggrediar, si opus fuerit dominusque uoluerit.

Nunc interim, quoniam uos potius esse catholicos testimonio beati Cypriani affirmare conatus es, attende paululum, quam ecclesiam dixerit ille catholicam, cum eius defenderet unitatem. ecclesia, inquit, domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit: unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. ramos suos in uniuersam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter riuos latius expandit: unum tamen caput est et origo una et una mater fecunditatis successibus copiosa. quid igitur et uos ipsos fallitis et alios fallere mendaciis inpudentibus uultis? si huius martyris testimonio uestra est ecclesia catholica, ostendite illam per orbem totum radios suos porrigere, ostendite illam per uniuersam terram ramos suos copia ubertatis extendere. hinc enim et Graeco uocabulo catholica nominatur; quod enim Graece ὅλον dicitur, Latine \'totum\' uel \'uniuersum\' interpretatur. \'per totum) ergo siue \'secundum totum\' est καθ\' ὅλον, unde catholica nuncupatur. si hoc nosti, quare te nosse dissimulas? si autem ignoras, quare non prius quam loqueris, quod nescis, eos qui norunt interrogas? quod si displicet tibi, non Graecam, sed aliquam linguam inueni, qua doceas xao ? oXov non per totum\' siue [*]( 12 Cypr. De cath. eccl. unitate c. 5 . ) [*]( 5 comparantur J 7 ingrediar / 9 uos om. Af 13 totum orbem fv 17 latius] largius Jf pandit Cypr. codd. WGm2Mm1 et Hartel capud A 24 holon Jf 26 et 30 catholon Af 27 dismulas J 28 qoqueris Aml )

257
(secundum totum) uel \'secundum uniuersum) significari, et recede a testimonio Cypriani. ille namque contra te loquitur, qui uides quid dicat. per orbem totum dicit et per uniuersam terram porrigi extendique catholicam, Graeco eius nomini ac definitioni consentiens. tu aliud tenere sentire dicere reperiris et, dura Cypriano teste inniteris, Cypriano teste mentiris.