AuG. dixit: Et nostra fides haec est, quod malorum genitor non sit deus neque ullam naturam fecerit malam. sed cum uterque nostrum consentiat incorruptibilem deum et incoinquinabilem, prudentium est aestimare et fidelium, quae sit fides purior et maiestate dei dignior: illa. ubi adseritur uel [*]( 2 cf. Is. 7, 14 3 cf. lob. 3, 6 6 I Cor. 15, 50 ) [*]( 2natnmB3tspiritn]spiritnsanctoB4abesturA 2 natum B 8 potes B spiritu] spiritu sancto B 4 abeatur A abeatur B 6 non possidebunt APSb 7 neque b 8 considentibus b 9 eum] dfh ABX 10 erant S 11 cfpit A cepit S 12 legatum APS ligatum (e corr. in i) Bt gentS S 18 arerant S 14 adibito ABl notorio S 15 dixit om. b dico om lib. b deus ojnnipotens b v* 16 quae] om. A incorrypta B 18 man$re B manere P manasse S principi Sb 28 genitorum A 24 coinquinabilem B incoinquinabilem (in pr. in ras.) P 25 astamare AS 26 maiestati S ) [*]( XXV. Ang. sflC\'t. 6. ) [*]( 7 )
98
uirtus dei uel pars aliqua dei uel sermo dei posse commutari. uiolari, corrumpi, ligari, an ea, ubi dicitur et omnipotentem deum et omnem ipsius naturam et substantiam nulla parte umquam posse corrumpi, sed mala esse uoluntario peccato animae, cui dedit deus liberum arbitrium. quod liberum arbitrium si non dedisset deus, iudicium puniendi nullum iustum esse posset nec meritum recte faciendi nec praeceptum diuinum, ut ageretur paenitentia de peccatis, nec ipsa indulgentia peccatorum, quam nobis deus per dominum nostrum Iesum Christum donauit, quia qui non uoluntate peccat, non peccat. hoc arbitror omnibus apertum esse atque perspicuum. quapropter non nos mouere debent, si aliqua in his, quae deus fecit, molesta patimur pro meritis nostris. sicut enim ille bonus est, ut constitueret omnia, sic iustus est, ut peccatis non parcat. quae peccata, ut dixi, nisi libera uoluntas esset in nobis, peccata non essent. si quis enim uerbi causa ligaretur ab aliquo ceteris membris et de manu eius falsum scriberetur sine eius propria uoluntate, quaero, si hoc iudici patefieret, possit hunc hominem falsitatis crimine condemnare? quare si manifestum est peccatum non esse, ubi non est liberum uoluntatis arbitrium, uolo audire animam, quam dicitis aut partem aut uirtutem aut sermonem aut quodlibet aliud dei, quid mali fecerit, ut a deo puniatur aut paenitentiam agat peccati, ut ueniam mereatur, cum nihil ipsa peccauerit.
FORT. dixit: De substantiis proposui, quod bonorum tantummodo deus creator, ultor uero malorum habeatur, eo quod mala ex ipso non sint. merito ergo hoc sentio et ulcisci deum mala, quia ex ipso non sunt. ceterum si ex ipso essent aut daret [*]( 1 nlrtuiU cui 1 uirtus CTUS in ras.) P 5 qu9<J B2 quod P quo A arbitrium om. A 7 posset esse A 10 peccat b non peccat om. S 11 nos non PS 12 debet APSb fecit deus S 13 ille om. A 15 uoluntas libera A 16 ligaretur (e corr. in i) B 17 menbris A sine] sine S 1 II 18 possit B posset AS 21 anima S 22 aliud quodlibet Sb 23 ut ueniam] aut ueniam APSb 25 substantia b deus tantummodo b 26 creator] auctor Sb (in marg. al. auctor) 28 sunt om. S )
99
licentiam peccandi, quod dicis liberum arbitrium dedisse deum, consensor iam inueniebatur delicti mei, eo quod delicti mei auctor esset, aut ignorans quod futurus essem delinquere, quem ipse non se dignum institueret. hoc ergo propositum est a me, et quod interrogo nunc, utrum deus mala instituerit necne, et utrum ipse finem malorum instituerit. etenim quae ab ipso diximus facta esse ut opifice deo, uti ab ipso creata et genita incorruptibilia haberi, his rebus et paret et fides euangelica docet. haec ego et proposui, quae sunt credulitatis nostrae et quae a te possunt in ista professione nostra firmari, ita tamen, ut non desit auctoritas fidei christianae. et quia nullo genere recte me credere ostendere possum, nisi eandem fidem scripturarum auctoritate firmauerim, id ergo est, quod insinuaui, quod dixi. aut si mala auctore deo in mundum peruenerunt, hoc ipse dicere dignare; aut si recte creditur mala ex deo non esse, hoc etiam praesentium contemplatio prosequi debet et suscipere. de substantiis dixi, non de peccato, quod in nobis uersatur. si enim originem non haberet, quod cogitamus delicta facere, non cogeremur ad peccatum uenire uel ad delictum. nam quia inuiti peccamus et cogimur a contraria et inimica nobis substantia, idcirco sequimur scientiam rerum. qua scientia admonita anima et memoriae pristinae reddita recognoscet, ex quo originem trahat, in quo malo uersetur, quibus bonis iterum emendans, quod nolens peccauit, possit per emendationem
[*]( a 2 consensio ASP consensor (r in ras.) B 3 quid Ab deliquere A i i delinqueret b 4 instituisset S 5 institueret B negne A necneinstituerit om. S 6 quod-factum ABSP 7 uti ASb 8 apparet Bib v paret SP 9 hoc A e/go (r er.) B credylitatis B crudelitatis S 10 formari b ut (s. l. m. 2) B 13 id] ide BSP Ut ergo idg b insinuaui est b 14 aut] vt B1 ut AS mundo BA tar peruenerunt] paruerunt A 15 credere A credi B* credi P dico S 16 etiam om. A persequi P presequi B 21 idcirco om. S sequitur A 22 anima om. S reddita! (e uid. er.) B om. S recoe gnoscit b recognosceret BAP 23 uersatur B 24 emendans] remendans A Be mens dans P emendet S possitne PS remendationem A emenper datione PS emendationem (per m. 2 add.) B ) [*]( 7* ) 100
delictorum suorum bonorum operum gratia meritum sibi reconciliationis apud deum collocare auctore deo saluatore nostro. qui nos docet et bona exercere et mala fugere. propositum est enim nobis, quod non aliqua contraria natura. sed sua sponte homo aut iustitiae seruiat aut peccatis se obnoxium faciat. cum nulla contraria gente, si sola uersatur anima in corpore constituta. cui deus, ut dicis, liberum arbitrium dedit. sine peccato esset nec peccatis se obnoxium faceret.