Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUG. dixit: Rationibus ut discuteremus duarum naturarum fidem, interpositum est ab his, qui nos audiunt. sed quoniam ad scripturas iterum confugisti, ad eas ego descendo ac nihil praetermittendum esse postulo, ne quibusdam capitibus utentes nebulas adferamus eis, quibus notae scripturae non sunt. a capite igitur quod habet apostolus Paulus in epistula sua ad Romanos consideremus. in prima enim pagina est, quod uehementer contra uos est. dicit enim: Paulus seruus Iesu Christi, uocatus apostolus, praedestinatus in euangelium dei. quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis, de filio, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, qui praedestinatus est filius dei in uirtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi domini nostri. uidemus apostolum de domino nostro\' nos docere, ut et uirtute dei ante carnem praedestinatus fuerit et secundum carnem factus sit ei de semine Dauid. hoc uos cum semper negaueritis et negetis, quomodo scripturas flagitatis, ut secundum eas potius disseramus? [*](15 Rom. 1, 1 sqq. ) [*]( 2 esse a deo A esse om. s 4 aberi A ut-diximus om. A 5 eam] b eam quam b 6 odieque B bodięque A hodie et S hodie quoque b xpm esse saluatorem A ■ 7 ante om. A apostolus idem AS 8 traditionibuB BPb 9 impositum S 10 iterum om. A eas] ea A 11 ac] hac A intermittendum S 12 nebulos AP nebulas (0 corr. in a) B 13 a capite] accipite B 14 sua om. PS 16 xpi iesu b apostolus (in marg. m. 2 add.) B 18 filio suo PSb qui-camem om. S 23 et] ex S uirtutS A 24 de] ex ASb 25 quomod B )

97

FORT. dixit: Secundum carnem adseritis ex semine Dauid, cum praedicetur ex uirgine esse natus, et filius dei magnificetur. fieri enim non potest, nisi ut quod de spiritu est, spiritus habeatur, et quod de carne est, caro intellegatur. contra quod est ipsa auctoritas euangelii, qua dicitur, quod caro et sanguis regnum dei possidere non possunt, nec corruptio incorruptelam possidebit.

Hic strepitus factus est a consedentibus, qui rationibus potius agi uolebant, quia uidebant eum non omnia, quae in apostoli codice scripta sunt, uelle accipere. deinde passim sermocinatio ab omnibus haberi coepit, quousque diceret sermonem dei ligatum esse in gente tenebrarum. quod cum exhorruissent qui aderant, discessum est.

Postera die adhibito iterum notario res acta sic est.

FORT. dixit: Dico, quod nihil mali ex se proferat omnipotens deus et quod quae sua sunt incorrupta maneant uno ex fonte inuiolabili orta et genita; cetera uero, quae in hoc mundo uersantur contraria, non ex deo manare nec principe deo paruisse in hoc saeculo, id est quod non ex ipso originem trahant. haec ergo in fide suscepimus, quod aliena sint mala a deo.