Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

His autem exceptis et testimoniis ex uetere testamento, quae illis incerta sunt litteris, cetera uos secundum id, quod Faustus loquitur, fatemini accipere et praecipue crucis eius mysticam fixionem, qua passionis animae uestrae uulnera demonstrantur. deinde, inquit, praecepta salutaria eius et parabolas cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem ipsius esse non uenit in dubium. uidetis ergo id uos agere, ut omnis de medio scripturarum auferatur auctoritas et suus cuique animus auctor sit, quid in quaque scriptura probet, quid inprobet, id est, ut non auctoritati scripturarum subiciatur ad fidem, sed sibi scripturas ipse subiciat, non ut ideo illi placeat aliquid, quia hoc in sublimi auctoritate scriptum legitur, sed ideo recte scriptum uideatur, quia hoc illi placuit. quo te committis, anima misera, infirma, carnalibus nebulis inuoluta? quo te committis? remoue ergo auctoritatem, uideamus, remoue auctoritatem, redde rationem. eone ratio tua perducitur, ut nisi dei natura uiolabilis corruptibilisque credatur, exitum theatricum longa illa fabula uestra reperire non possit? postremo unde scis [*]( 1 paraclytum CS paraclitum G uolentes S ualentes (a corr. ex o) G 2 paraclytus CS 3 quemammodum L 7 decolorent (lo <? ras.) GS' 9 temptatus (p s..1.) M 10 et er. M ueteri b 11 literis S 13 misticS (s corr. ex x) M mixticam Ll qua (a s. exp. § m. 1) S 16 preferens C 19 cuique] cuiusque b 20 quaqu*e (e ex ae) S quaquae G quaquae L2 qua q :// (quae aut qua fuit) M ut s. l. S 21 auctoritatis M 22 quia-uideatur om. SG 29 repperire (p exp. tPI. 2) L )

781
octo esse terras et decem caelos, quod Atlas mundum ferat splenditenensque suspendat et innumerabilia talia? unde scis haec? plane, inquis, Manichaeus me docuit. sed, infelix, credidisti; neque enim uidisti. si ergo ad milia fabulosorum phantasmatum, quibus turpiter grauidata es, te auctoritati ignotissimae et furiosissimae subdidisti, ut ideo haec omnia crederes, quia in illis conscripta sunt libris, quibus miserabili errore credendum esse censuisti, cum tibi nulla demonstrentur, cur non potius euangelicae auctoritati tam fundatae, tam stabilitae, tanta gloria diffamatae atque ab apostolorum temporibus usque ad nostra tempora per successiones certissimas commendatae non te subdis, ut credas, ut uiuas, ut discas etiam omnia illa, quae te offendunt, ex uana et peruersa opinione te offendere potiusque esse uerum naturam incommutabilem dei aliquid mortalis adsumpsisse creaturae, in qua commutabiliter permanens non fallaciter, sed ueraciter faceret atque pateretur, quicquid eandem creaturam facere ac pati pro generis humani, unde sumpta erat, salute congrueret, quam uiolabilem et corruptibilem credere dei naturam nec inquinatam atque obpressam totam posse liberari atque purgari, sed aeterna globi poena summa dei necessitate damnari ?

Sed, inquis, propterea credidi, quae non mihi ostendit, quia duas naturas, boni scilicet et mali, mihi in hoc ipso mundo euidenter ostendit. at hoc ipsum est, infelix, unde decepta es, quia sicut in illa scriptura euangelica, ita in hoc [*]( 1 athlaps (n exp. m. 2) LS athlas C athlans MG 3 manicheus LO 4 milia] similia G fabulosarum (o s. l. a m. 1) L,PMISłb o fantasmatum LCSG es,te auctoritati] 8. ea auctoritate L este auctoritate P' es,t e* (a er.) auctoritate 31 est auctoritatg SG ignotissime et furiosissime LSMGP1 7 miserabili 8. l. S a miserabili C post errore eras. miserabili in S 8 quur LC 9 auctoritati (e in i corr. m. 2) S auctoritate G stabili SG 10 ab s. I. S 11 firam C 13 opinatione C te offendere] & offendere BIG te non off. (non 8. l.) S2 14 uerū (a in u corr.) S 15 assumpsisse L in s. l. S incommutabiliter b 16 faceret (t s. I. a m. 2) LM 18 sumptura L sumtura G sumtara S sumptijra (corr. m. 3) P erat om. G saluti (e in i mute m. 2) S 23 ipso om. SG 24 at] ad b ipsQ (~ add. m. 2) L )

782
mundo nihil mali putare potuisti, nisi quo tuus carnalis sensus offensus est, sicut serpentem, ignem, uenenum et similia, nec aliquid boni, nisi quod eundem tuum carnalem sensum aliqua iucunditate permulsit, sicut saporum iucunditas et odorum suauitas et lucis huius aspectus et si quid aliud uel auribus uel oculis tuis uel naribus uel palato similiter forte blanditum est. at si uniuersam creaturam ita prius aspiceres, ut auctori deo tribueres, quasi legens magnum quendam librum naturae rerum atque ita si quid ibi te offenderet, causam te tamquam hominem latere posse tutius crederes quam in operibus dei quicquam reprehendere auderes, numquam incidisses in sacrilegas nugas et blasphema figmenta. quibus non intellegens, unde sit malum, deum inplere conaris omnibus malis.