Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Huc accedit, quia ea dicta sunt in promissione paracleti, ut Manichaeum post tam multos annos uenientem ab ista suspicione prorsus excludant. quia enim post resurrectionem et ascensionem domini continuo uenturus erat spiritus sanctus, apertissime dictum est a Iohanne: spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. si haec itaque causa erat, ut non daretur, quia nondum erat clarificatus Iesus, procul dubio clarificato Iesu iam causa erat, ut statim daretur. nam et Cataphrygae se promissum paracletum suscepisse dixerunt et hinc a fide catholica deuiarunt conantes prohibere, quod Paulus concessit, et damnare secundas nuptias. quas ille permisit, sub his uerbis insidiantes, quia scriptum est de paracleto: ipse uos inducet in omnem ueritatem, quod uidelicet non omnem ueritatem Paulus et ceteri apostoli docuissent ac locum Cataphrygarum paracleto reseruassent. ad hoc et illud traxerunt, . quod Paulus ait: ex parte enim scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, [*](11 Ioh. 7, 39 23 I Cor. 13, 9 sq. ) [*]( 1 mendositates (s fin. s. I. a m. 2) L antiquitioribus (ti exp. m. 2) L 3 (et 5) heresim LCSG 4 paraclaum LI paraclytum CS paraclitum G 6 uestram] tlm M 7 accedit (i in e corr. m. 2) LS accidit G paraclyti CS paraclai L1 paracliti G 8 manicheum LC pos t5 Ml tam.. C 9 suspitione LC suspicione (m er.) S (m exp.) P3 suspicionem G 12 glorificatus Lb 14 glorificatus C 15 catafriges C katafriges LPSMG cataphryges b 16 paraclytum CS paraclaum Lx paraclitum G a (8. I. a m. 2) LSM, om. G 19 paraclao Ll paraclito CSG 20 quod—ueritatem om. SG uidelicet et Mb uid. ęt P3 21 catafrigarQ LCM katafrigarum SMG 22 paraclao Ll paraclyto CS paraclito G 23 ait 8. I. M )

778
quod ex parte est, euacuabitur, ut scilicet ex parte sciens et prophetans apostolus dixerit: quod uult faciat; non peccat, si nubat, et ideo perfectum paracleti Phrygiae hoc euacuauerit. ad haec cum eis dictum fuerit, quod sint ecclesiae tanto ante promissae et toto orbe diffusae auctoritate damnati, respondent hinc etiam in se illud esse conpletum. quod de paracleto dictum est, quod mundus eum accipere non potest. nonne ista sunt, quae etiam uos dicere soletis: ipse uos inducet in omnem ueritatem et: cum uenerit quod perfectum est, quod ex parte est, euacuabitur et: mundus eum accipere non potest, de uestro Manichaeo esse praedictum? et quae tandem poterit haeresis exoriri sub paracleti nomine, quae non haec omnia uerisimiliter sibi audeat coaptare ? numquid enim est haeresis, quae non ueritatem se nominet et quanto est superbior, tanto magis se etiam perfectam nominet ueritatem, ut et in omnem ueritatem se polliceatur inducere et doctrinam apostolorum suo errori contrariam, quasi per illam uenerit, quod perfectum est, euacuare conetur? et quoniam tenet ecclesia, quod uehementius apostolus commendauit, si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit', cum coeperit aliud adnuntians ab uniuerso orbe anathemari, continuo dicat: hoc est, quod scriptum est: mundus eum accipere non potest?

Unde ergo probare poteritis, quod a uobis exigitur, paracletum esse illum, a quo didicistis, quod euangelica scripta son sunt apostolorum? quandoquidem etiam nos [*](2 I Cor, 7, 36 9 Ioh. 14, 17 20 Gal. 1, 9 ) [*]( 3 si om. LPSG, (8. l.) M paraclai L] paraclyti C frigia & SG frygiae et P frigię C phrygię ex b 4 euacuerit SG 5 tanto—diffusae om. C auctoritatg danate b 7 paraclito CG 11 manicheo LC 12 predictum C (et 14) heresis LCS 13 paraclyti CSG paracliti L 16 perfecttl C 21 et accepistis SG cęperit S 22 anathemazizari (ziza s. Z. add. m. 2) M 26 paraclaum Ll paraclytum C paraclitum SG 27 sint C )

779
probamus non esse paracletum spiritum sanctum, nisi qui Iesu clarificato mox uenit. ideo enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. probamus etiam ipsum inducere in omnem ueritatem, quia non intratur in ueritatem nisi per caritatem; caritas autem dei diffusa est, ait apostolus, in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. docemus etiam non dixisse Paulum: cum uenerit quod perfectum est, nisi de perfectione illa, quae in perceptione uitae aeternae futura est. hoc enim cum loqueretur, uidemus enim, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. hic certe nisi aperte insanire uolueritis, fatebimini non uos uidere deum facie ad faciem. non ergo ad uos uenit illud, quod perfectum est. hoc enim modo plane quid de hac re senserit, satis apostolus explicauit . nec futurum est hoc sanctis, nisi cum factum fuerit, quod etiam Iohannes dicit: filii dei sumus, et nondum adparuit, quid erimus. scimus, quia, cum adparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est, tunc introducente in omnem ueritatem spiritu sancto, cuius nunc pignus accepimus. quod autem dictum est: mundus eum accipere non potest, de his utique dictum est, qui solent in scripturis mundi nomine appellari, amatores mundi uel inpii uel carnales, de qualibus dicit apostolus: animalis autem homo non percipit, quae sunt spiritus dei. de hoc enim mundo esse dicuntur, quamdiu non possunt sapere amplius quam sunt ista corporea, quae in hoc mundo senserunt; sicut nec uos aliud sapitis, qui, cum lucem istam solis et lunae miraremini, talia uobis omnia diuina finxistis auctore illo uaniloquo, quem decepti [*]() [*](5 Rom. 5, 5 10 I Cor. 18, 10 sqq. 16 I Ioh. 3, 2 24 I Cor. 2, 14 ) [*](1 quia b Bnondumiesus SG. 7 docemux b 10 inquid Ll 11 enigmate LCS G hiijc (n exp. m. 2) L 12 fatemini LCSMGb 13 illud (t corr. in d) S 17 quid] quod CP scimus autem b 19 jytrgintroducente SG intro ducente PM 20 accipimus LsSMGb 28 mirarg iinitalia S mirarem initalia G )
780
et deceptores paracletum dicitis. proinde nullo modo ualentes ostendere, quomodo sit ille paracletus, non est, unde doceatis firmissima aliqua auctoritate uos conperisse, quemadmodum haec scripta euangelica, ex quibus non omnia uultis accipere, non sint apostolorum Christi. restat ergo, ut dicatis hoc uos ea ratione conperisse, quia talia ibi sunt, quae Christi gloriam decolorent, scilicet quia natus ex uirgine ibi narratur, quia circumcisus, quia pro illo oblatum sacrificium, quod tunc offerebatur, quia baptizatus, quia temptatus a diabolo est.