Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

De sacrificiis uero nihil aliud mihi paganus obiceret., nisi cur apud eos illa reprehendamus, cum in nostris ueteribus libris talia sibi deus noster iussisse legeretur offerri. hic ego [*]( 9 cf. Act. 17, 28 ) [*]( 1 uelare (a in ras.) C contendunt C 4 manicheos LC 6 nostri// L sermone (ne m. 1 superscr.) C 7 repraehendentem L 8 ista (exp. m. t) C 9 commemorarem (me m. 1 s. 1. add.) C 10 inueniremus SMGb 13 elatum (e corT. ex &) L 15 quem (in mg. al. quam) b 17 inprouidendum GSt 18 docerent b 21 respondere L 27 quur L repraehendamus L 28 iussissa (& in ras.) L offerri (pr. f flI. 1 guperscr.) C )

605
de uero sacrificio latius fortasse disserens demonstrarem id non deberi nisi uni uero deo, quod ei unus uerus sacerdos obtulit, mediator dei et hominum: cuius sacrificii promissiuas figuras in uictimis animalium celebrari oportebat propter commendationem futurae carnis et sanguinis, per quam unam uictimam fieret remissio peccatorum de carne et sanguine contractorum, quae regnum dei non possidebunt, quia eadem substantia corporis in caelestem conmutabitur qualitatem: quod ignis in sacrificio significabat uelut absorbens mortem in uictoriam. in eo autem populo haec rite celebrata sunt, cuius et regnum et sacerdotium prophetia erat uenturi regis et sacerdotis ad regendos et consecrandos fideles in omnibus gentibus et introducendos in regnum caelorum et sacrarium angelorum ad uitam aeternam. huius itaque ueri sacrificii sicut religiosa praedicamenta Hebraei celebrauerunt, ita sacrilega imitamenta pagani, quoniam quae immolant gentes, ait apostolus, daemoniis immolant, et non deo. antiqua enim res est praenuntiatiua immolatio sanguinis futuram passionem mediatoris ab initio generis humani testificans; hanc enim primus Abel obtulisse in sacris litteris inuenitur. non igitur mirum est, si praeuaricatores angeli, quorum duo maxima uitia sunt superbia atque fallacia, per hunc aerem uolitantes, quod uni uero deo deberi nouerant, hoc sibi a suis cultoribus exegerunt, a quibus dii putari uoluerunt dante sibi locum uanitate cordis humani, maxime cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, unde simulacrorum usus exortus est, et maiore adulatione diuini honores deferrentur tamquam in caelum receptis, pro quibus se in terris daemonia [*](3 I Tim. 2, 5 10 cf. I Cor. 15, 50 sqq. 16 I Cor. 10, 22 20 cf. Gen. 4, 4 26 cf. Sap. 14, 15 ) [*](1 uero-I uetere C 2 deberi (i s. e a m. 1) L 3 prommissibus 3/' 4 uictimis (is ex as) C 10 uictoria 8 uictoriam G2 caelebrata L 14 ueri C 15 predicamenta 8 caelebrauerunt L 18 est (in ras.) L prenunciatiua C 20 ////litteris (init. lin.) L 24 quibus (i s. I. a m. 1) L 27 diferrentur L )
606
colenda subponerent et sibi sacrificari a deceptis et perditis flagitarent. sacrificium ergo non solum cum iuste imperat uerus deus, sed etiam cum superbe exigit falsus deus, satis ostendit, cui debeatur. haec illi pagano, si esset difficilior ad credendum, etiam ipsa prophetia persuaderem, in qua tam longe ante conscripta sunt, quae nunc inpleta monstrarem. quodsi et hanc contemneret, hoc quoque agnoscerem potius quam mirarer, quandoquidem non omnes fuisse credituros in eiusdem prophetiae ueritate recolerem.

Si autem zelantem Christum uel deum ex utroque testamento mihi obiceret atque ipsum uerbum exagitaret, nihil aliud quam se omnium litterarum uel expertem uel neglegentem ostenderet. cum enim docti eorum discernant inter uoluntatem et cupiditatem, gaudium et laetitiam, cautionem et metum clementiam et misericordiam, prudentiam et astutiam, fiduciam et audaciam et multa in hunc modum, ita ut in his binis uerbis ea, quae priora posui, uirtutibus, quae autem posteriora, uitiis adponant: pleni sunt tamen libri eorum, cum abusione istorum nominum, quae proprie uitia significant, etiam uirtutes sic appellantur, cum uel cupiditas pro uoluntate uel laetitia pro gaudio uel metus pro cautione uel misericordia pro clementia uel astutia pro prudentia uel audacia pro fiducia ponitur. et quis omnia commemorare ualeat, quae ad similem licentiam mos locutionis usurpat? huc accedit etiam singularum quarumque linguarum sua quaedam proprietas. nam in ecclesiasticis litteris nusquam misericordiam in uituperatione [*]( 2 flagitarent] flagellarent C 3 superb«e (a er.) S snperbae G superbae LM 4 essent difficiliora M 6 conscripta] quam scripta C 7 Q;ld (uo er.) C potiusque LPGSM potiusqj'/ C 9 eius S ueritate (m er.) SG uentatem b 12 omnem L 14 laeticiam C 15 prudentiam (s. 1. s. erp. puritiam) G fidutiam L 16 uinis 31l diuinis b 17 priora (a ex e corr. m. 1) L 18 cum] om. CPSMG 19 propriae L uicia C 22 pro ante prud. in ras. add. 1n. 2 S prouidentia Gx 24 locutionis (lo corr. ex lu) S acce.dit S accendit G L singularem LPM singularumq: SG 25 quarunq: PM 26 uituperationg LCb )

607
positam recolo. cui rei sermonis etiam cotidiani consuetudo concordat. Graeci duas res uicinas quidem, sed tamen distinctas uno nomine appellant, laborem et dolorem, nos eas singulis nominibus enuntiamus: sicut a nobis uno nomine appellatur uita, siue secundum quam dicimus " uiuit," quod exanime non est, siue secundum quam dicimus "bonae uitae homo est;" Graeci autem ista duo duobus quoque uocabulis significant. unde fieri potest, ut excepta uerborum abusiene, quae in omnibus linguis late patet, aliqua etiam hebraeae linguae proprietate zelus in utroque ponatur, siue cum coniugis adulterio turbatus animus contabescit, quod in deum cadere non potest, siue cum seruandae pudicitiae coniugalis custodia diligens adhibetur, quod deum facere, cum plebem suam tamquam coniugem adloquitur, quam per multos falsos deos fornicari non uult. non solum sine dubitatione, uerum etiam cum gratiarum actione nobis utile est confiteri. hoc et de ira dei dixerim; neque enim perturbatur deus, cum infert iram, sed ira pro uindicta ponitur siue abusione siue aliqua praecedentis linguae proprietate.

De interfectis autem hominum milibus non miraretur, si dei iudicium non negaret: quod neque pagani negant, qui dei prouidentia istam uniuersitatem regi et administrari a summis usque ad ima concedunt. quodsi et hoc negaret, uel suorum auctoritate facilius uel aliquanto diutius certarum rationum disputatione conuinceretur, uel tamquam nimium durus et stolidus ipsi, quod esse non crederet, diuino iudicio relinqueretur. leuia porro uel nulla commissa, propter quae deus interfecerit homines, si expresse commemoraret, [*]( 1 cottidiani L 2 (et 7) greci LS 3 eam LPSGM 4 enunciamus CP1 nuntiamus LSGMb 6 exanimae L 8 signant C excepta (c in ras.) C 9 hebree C hebreae (e tiled s. l.) S 16 accione C 20 miraretur (re s. I. a m. 1) C 23 concidunt L negaret uel (ret uel in ras.) C 24 auctoritatem PSG auctoritate (m er.) M aliquando S'GI 25 disputationem GIS disputatione (m er.) M, (paeJ/e er.) L 26 iuditio C 27 uel] sine (in ras.) S si uel G 28 commemoraret (post. o in ras.) L )

608
ostenderemus nec nulla esse nec leuia. uelut quod exempli gratia posuimus de ueste nuptiali, demonstraremus, quantum esset nefas sacras nuptias adire quaerentem ibi gloriam non sponsi, sed suam, uel si quid forte aliud illa uestis meliore intellectu significare inueniretur; aut quod ante oculos regis interficiuntur, qui eum sibi regnare noluerunt, non in longo forte sermone nostro adpareret, non quemadmodum nulla culpa est hominis, si nollet sibi regnare quemquam hominem, ita nullam uel paruam esse culpam eum sibi nolle regnare, in cuius solius regno recte, beate semperque uiuitur.

Iam illud ultimum quod Faustus posuit insidians ueteribus libris tamquam uituperantibus deum, quod minetur gladium. quo nemini parcat, nec iusto nec peccatori, cum pagano exponeretur, quomodo accipiendum sit, fortassis nec nouo nec ueteri testamento resisteret, eique placeret similitudo euangelica, quae istis, qui se christianos haberi uolunt, aut non adparet ut caecis aut displicet ut peruersis. summus quippe ille uitis agricola aliter parat falcem sarmentis fructuosis. aliter infructuosis, tamen non parcit nec probis nec reprobis, illis purgandis, illis amputandis. nullus enim hominum est tanta iustitia praeditus, cui non sit necessaria temptatio tribulationis uel ad perficiendam uel ad confirmandam uel ad probandam uirtutem, nisi forte nec Paulum isti apostolum inter iustos numerant. qui quamuis humiliter et ueraciter sua praeterita peccata fateatur, tamen se ex fide Iesu Christi iustificatum gratias agit. an uero illi parcebat ille, quem uani non intellegunt dicentem: non parcam, nec iusto nec peccatori? audiant ergo ipsum: et ne magnitudine, inquit, reuelationum [*]( 2 cf. Matth. 22, 11 sqq. 6 cf. Luc. 19, 27 18 cf. Ioh. 15, 1 25 cl. I Tim. 1, 13 28 II Cor. 12, 7 sqq. ) [*]( '2 nuptiale GlLSMl 5 inuenitur C aut quod] afq: G 6 noluerint Cl in om. C 7 quemammodum LS'G 9 paruuam S 10 rectij,c G rectae LM beatae M beataeq: (a txp. et q: superscr. m. 21 L sèper/lj {■— add. m. 2) L 12 inuituperantibus S ipuituperantibus G 13 nemini (i fin. a m. 1 8. e) L 15 eiqu e S eiquae G 16 haberi (i e.r è corr. m. 1) L )

609
extollar, datus est mihi stimulus carnis angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter dominum rogaui, ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. ecce nec iusto parcebat, ut eius uirtutem in infirmitate perficeret, qui ei dederat colaphizantem angelum satanae, nisi dicitis, quod eum diabolus dederit. diabolus ergo agebat, ne magnitudine reuelationum Paulus extolleretur, et ut uirtus eius perficeretur. quis hoc dixerit? ab illo igitur traditus erat iustus colaphizandus angelo satanae, qui per eum tradebat et iniustos ipsi satanae; de quibus idem dicit: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. iamne intellegitis, quomodo ille desuper non parcat nec iusto nec peccatori? an quia illic gladius nominatus est, amplius exhorrescitis ? aliud est enim colaphizari, aliud occidi. quasi uero non diuersis mortium generibus prostrata sint martyrum milia aut hoc reuera persecutores in potestate haberent, nisi eis desuper data esset ab illo, qui dixit: non parcam nec iusto nec peccatori, cum ipse dominus martyrum, quia filio proprio non pepercit, apertissime Pilato dicat: non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper. has pressuras persecutionesque iustorum dicit idem Paulus exemplum esse iusti iudicii dei. quae sententia latius ab apostolo Petro manifestatur, sicut supra commemoraui, ubi ait tempus esse, ut iudicium incipiat a domo domini. et si initium, inquit, a nobis, qualis finis erit eis, qui non credunt dei euangelio? et si iustus uix saluus erit, peccator et [*](11 I Tim. 1. 20 19 Rom. 8, 32 20 loh. 19, 11 23 cf. II Thess. 1, 5 24 I Petro 4, 17 sq. ) [*]( 2 colafizet LPCSQ 3 michi C 5 nec] nunc SG 6 colafizantem LCSG 9 perfice ranr S 10 colafizandus LCSG 13 nec post iusto om. SG 14 exhorrescitis (ex in ras.) C 15 colafizari LSGC colaphizare b quiasi C 16 sunt CMSlG 18 esseijt SG, (n er.) L essent M 21 praessuras L 25 inicium C inquit (s. exp. d tn. 1 t scr.) L 26 nobis C ) [*]( XXV Aug. sect. 6. ) [*]( 89 )
610
inpius ubi parebunt? hinc enim intellegitur, quomodo non parcatur inpiis tamquam sarmentis praecisis ad conbustionem, quando iustis non parcitur propter perficiendam purgationem. nam et ipse Petrus testatur haec illius uoluntate fieri, qui in libris ueteribus ait: non parcam nec iusto nec peccatori. dicit enim et ipse: melius est bene facientes, si uelit spiritus dei, pati quam male facientes. cum ergo ex uoluntate spiritus dei patiuntur bene facientes, non parcitur iustis, cum autem male facientes, non parcitur peccatoribus; secundum illius tamen uoluntatem fit utrumque, qui ait: non parcam nec iusto nec peccatori, illum flagellando ut filium, llum puniendo ut inpium.

Ecce ostendi, quantum potui, nos non colere deuersatum ex aeterno in tenebris deum, sed eum, qui lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, atque in se ipso habitat lucem inaccessibilem, cuius lucis aeternae candor est coaeterna sapientia; nec lucis inopinatae admiratorem, sed lucis factae creatorem, ut subsisteret, adprobatorem, ut maneret; nec ignarum futuri, sed mandatorem praecepti et damnatorem delicti. ut aduersus inoboedientiam iuste prolata uindicta praesentes coherceret futurosque terreret; nec inprouidum nesciendo quaerentem, sed interrogando iudicantem, nec inuidum ac timentem, sed ab aeterna uita, quae iuste oboedienti datur, praeuaricatorem iuste prohibentem; nec sanguinis et adipis adpetentem, sed carnali populo congruis sacrificiis inpositis per quasdam figuras uerum sacrificium promittentem; nec liuida perturbatione, sed tranquilla bonitate zelantem, ne uni deo debens [*]( 6 I Petro 3, 17 15 cf. I Ioh. 1, 5 16 cf. I Tim. 6, 16 17 cf. Sap. 7, 26 ) [*]( 1 intelligitur C 2 ea r mentis (corr. ex sacramentis) L combustionem L 8 paciuntur C 13 uersatum & 16 Sst (st s. I. add. m. 2) L 19 precepti C 20 iustg ftpaene er.) L prolatam L 21 coerceret CSMG neçsciendo L 23 que C preuaricatorem C 24 iustę SG iustae L 26 libida LPl licuita stG perturbatione (m er.) S2 )

611
anima castitatem per multos falsos corrupta et prostituta turpetur; nec ira uelut humana turbide saeuientem, sed alia diuina seuere iusta retribuentem, quae non propter ulciscendi libidinem, sed propter iudicandi uigorem certo usu locutionis ira nominatur; nec ob leuia uel nulla commissa hominum milia perimentem, sed aequissimo examine per temporales mortalium mortes utilitatem timoris sui populis inponentem; nec sine ullo delectu caeca confusione iustos peccatoresque punientem, sed iustis salubrem correptionem propter perfectionem, peccantibus autem debitam seueritatem propter aequitatem distribuentem: unde uos adparet, Manichaei, suspicionibus uestris esse deceptos, cum male intellegendo scripturas nostras uel malos intellectores experiendo falsa de catholicis creditis ac sic relicta sana doctrina conuersi ad sacrilegas fabulas nimiumque peruersi et alienati a societate sanctorum nec ex nouo testamento corrigi uultis, unde talia proferimus, qualia in

uetere arguitis. unde fit, ut aduersus uos sicut aduersus paganos utrumque testamentum defendere conpellamur.

Sed facite aliquem prorsus carnaliter ita desipientem, ut deum colat, non qualem colimus, qui unus et uerus est, sed qualem nos colere dicitis, qui uestris uel calumniis uel suspicionibus fictus est, nonne etiam iste meliorem colit quam uos? quaeso enim, aduertite et qualescumque oculos aperite; neque enim opus est magno acumine ingenii, ut hoc, quod dicam, perspici possit. omnes prudentes inprudentesque appello: audite, aduertite, iudicate. quanto enim melius deus uester ex aeternitate uersatus esset in tenebris quam coaeternam sibi et cognatam lucem mersisset in tenebras ! quanto melius [*](2 seuientem CSG sęuientem (i ex e a m. 1) L alia (m. 2 expo et lege guperscr.) S 3 seuera P 6 per*imentem (i in ras. h uid. er.) S per imentem G perdimentem M examinac S 8 ullo (o ex u) G delecto (o ec u) G delectu (e pr. in ras.) L delectu (corr. ex dil.) Ml delicto Cb 9 peccantibus (n s. l.) L 11 manichei LC 16 proferimus (ri s. d a m. 1) C 17 ueteri b 22 suspitionibusXC 23 queso C 24acumine om. G ingeniij et ingenti S, (& 8. l.) G 28 cognitam SGb cognatam (i ,mut. in a m. 2) LIJJ. mersisset—melius (in mg. add.) S exbortam G exhortam M ) [*](39* )

612
exortam sibi nouam lucem ad fugandas tenebras miratus laudaret quam inruentes sibi ueteres tenebras nisi sua luce contenebrata euitare non posset! infelix, si perturbatus, crudelis, si securus hoc fecit. melius enim certe a se factam lucem uideret bonam quam a se genitam faceret malam: quae sic ab eo reppulit tenebras inimicas, ut ei fieret inimica. hoc enim culpae inputabitur damnandis in globo illis reliquiis, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt et inimicae lumini sancto extiterunt: quod antequam eis accideret, ex aeternitate, si nesciebant hoc sibi futurum, aeternas ignorantiae tenebras, si autem sciebant, aeternas timoris tenebras patiebantur. ecce uere pars et substantia dei uestri in suis tenebris ex aeternitate uersata est nec postea lucem nouam mirata est, sed alias tenebras alienas, quas semper timebat, incurrit. porro ipse deus, cuius illa pars erat, si eidem parti suae futurum tantum malum timebat, etiam ipsum occupauerant timoris tenebrae; si autem hoc futurum nesciebat, ignorantiae tenebris. caecabatur; si autem hoc parti suae futurum sciebat et non timebat, peiores sunt tenebrae tantae crudelitatis quam uel ignorantiae uel timoris; neque enim habebat deus uester, quod in ipsa carne, quam non a deo, sed ab hyle factam dementissime creditis, sic laudat apostolus: si patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra. sed non accusamus: praesciebat, timebat, dolebat, sed quid faceret non habebat. in his ergo suae miseriae tenebris ex aeternitate uersatus est nec postea nouam lucem, quae ab illo tenebras fugaret, miratus est, sed alias tenebras, quas semper timuit, magno malo suae lucis expertus est. quanto melius, non dicam, praeceptum daret sicut deus, sed praeceptum acciperet sicut [*](22 I Cor. 12, 26 ) [*]( 1 sibi exortam C 2 contenebratam SG contenebrata (m er.) LM 4 uideret C M2: uidetur SlLGb uideretur P uidet 82 5 repulit L 7 a om. SlG 8 priori (e in i corr. a m. 1) M passe L 19 tenebre S 21 yle C 23 menbra C accusemus C c 29 preceptum C aciperet C )
613
homo, quod bono suo custodiret, malo suo contemneret, in utroque tamen motu animi libera uoluntate uteretur potius quam contra uoluntatem ad contenebrandam lucem suam ineuitabili necessitate premeretur! nam illud multo utique melius esset, ut praeceptum daret humanae naturae, quam peccaturam esse nesciret, quam naturam suam diuinam necessitate pressus peccare conpelleret. euigilate et dicite nobis, quomodo uincit tenebras, quem uincit necessitas. haec iam erat apud illum hostis maior, a qua uictus et iussus cum minore pugnauit. quanto melius nesciret, quo ab eius facie fugisset Adam, quam ipse primo a facie durae ac dirae necessitatis et postea a facie diuersae atque aduersae gentis quo fugeret non haberet! quanto melius naturae humanae inuideret uitam beatam quam naturam diuinam daret in miseriam, desideraret sanguinem et adipem sacrificiorum potius, quam ipse totiens etiam idolis mactaretur, mixtus adipi et sanguini omnium uictimarum, perturbaretur zelo, si illa sacrificia et diis aliis offerrentur, potius quam ipse ligatus non solum in omnibus frugibus, uerum etiam in omnibus carnibus per omnes aras omnibus daemonibus offerretur! quanto melius uel humana indignatione conmotus ac turbidus peccantibus et suis et alienis irasceretur, quam ipse non solum in omnibus irascentibus, sed etiam in omnibus timentibus turbaretur, in peccantibus omnibus coinquinaretur, in damnatis omnibus puniretur ubique ligatus ex illa sua parte, quam ad tale dedecus innocentem ipse damnauit, ut per illam uinceret, quod timebat, etiam ipse sub tam exitiosa necessitate damnatus, ut ei [*](1 contempneret L contem*neret (p er.) S 4 prameretur L 6 diuina C necessitate (m er.) L, (exp. m. 2) 8 necessitatem G 7 prae- ssus LM 8 uicit (bis) C 9 aput M illti. (d er.) S iussus] iustus S 10 quanto C quo C fatie C 11 faciae L dyrae L 12 a om. LGSb facie] facte LM aduersae (ad 8. 1.) C 15 sacrifitiorum C 18 oferrentur (r pr. 8. I.) C 20 demonibus C doemonibus S offeretur SG oferretur (r post s. l. a m. 1) L 21 commutus 81 ac om. M turpidus L turpibus (corr. ex turpidus) M 26 uinceret (n 8. l.) C )
614
damnata pars eius posset ignoscere, si cum iam miser sit. uel humilis esset! nunc autem quis ferat reprehendi a uobis deum irascentem suis alienisque peccantibus, cum deus, quem fingitis, membra sua, quae coactus coegit ire in fauces peccati, postea damnet in globo? quod quidem cum faciet, ut dicitis, iram non habebit. sed miror, si frontem habebit inferendo in eos quasi uindictam, a quibus petere deberet ueniam et dicere: obsecro, ignoscite, membra mea estis; quando ego in uos istuc nisi uictus necessitate facere possum? scitis et uos, quod tunc, quando uos huc misi, horrendus hostis eruperat; quod autem nunc uos hic inligo, timeo, ne rursus erumpat. iam certe etiam illud fatemini multo melius esse hominum milia ob nullam uel leuem culpam temporali morte interficere quam membra sua, id est membra dei. substantiam dei et plane deum et in peccati uoraginem tradere et poenae sempiternae conligatione damnare. si enim esset illis membris peccandi uel non.peccandi liberum arbitrium - quamquam de substantia dei, quae uere substantia dei est ac per hoc omnino incommutabilis, quemadmodum hoc dicatur, non inuenitur; deus enim omnino peccare non potest, sicut negare se ipsum non potest; homo autem potest peccare et deum negare, sed si nolit, non facit — si ergo istis membris dei uestri uelut animae humanae ac rationali esset, ut dixi, peccandi uel non peccandi liberum uoluntatis arbitrium, recte fortasse pro grauibus criminibus illo globi subplicio plecterentur. nunc autem libertatem uoluntatis illas particulas habuisse dicere non potestis, quam totus deus ipse non habuit, quia si eas non mitteret in peccatum, totus a tenebrarum gente peruasus [*](20 cf. n Tim. 2, 18 ) [*](2 repraehendi L 3 alienisq: (i pr. corr. m. 1 ac e) L 4 coniecit (ni a. I. a m. 1 O) SG coegit irae LPM 8 ergo 8 9 istud b 11 ernpera C 12 irrumpat b 15 poenae (0 8. I. m. rec. add.) C 16 sempiterna C 19 quemammodum LSQ 28 peccandi (n 8. I.) C 24 arbritriam C 25 globo Lb plecterentur (n s. I. add. m. rec.) C 27 quia (i s. I. a m. 1) C )
615
peccare cogeretur: quod si cogi non posset, peccauit, cum eas eo misit, ubi cogi possent. et ideo magis ipse illo uelut parricidali culleo dignus, qui hoc fecit libero imperio, quam illae, quae obtemperando illuc ierunt, ubi recte uiuendi arbitrium liberum perdiderunt. si autem ad peccandum et ipse inuasus atque possessus cogi posset, nisi per suae partis primo flagitium, deinde subplicium sibi prouidisset nullaque fuit in deo uestro nec in eius partibus libera uoluntas, non se fingat iudicem, sed agnoscat reum, nec quia passus est, quod nolebat, sed quia se simulat iusta retribuere damnando eos, quos nouit malum passos esse potius quam fecisse: quod ad hoc tantum simulat, ne uictus inueniatur, quasi aliquid prosit alicui misero, si felix aut fortunatus uocetur. nempe iam et hoc melius erat, ut deus uester sine ullo aequitatis examine hominibus nec iustis nec peccatoribus parceret — quod in reprehensione dei nostri Faustus nihil intellegens ultimum posuit — quam in membra sua sic saeuiret, ut parum sit, quod ea inexpiabiliter uenenanda hostibus obtulit, nisi etiam falso crimine iniquitatis accuset. quae ideo merito dicit pendere tam inmane ac sine fine subplicium, quod errare se a priore sua lucida natura passa sunt et inimica lumini sancto extiterunt. unde, nisi quia, ut ipse dicit, ita erant inuiscerata primae auiditati principum tenebrarum, ut originem suam recolere seque ab hostili natura discernere non ualerent? ergo animae huiusmodi nihil mali ipsae fecerunt, sed innocentes tantum malum perpessae sunt. quo faciente nisi illo primitus, qui, ut a se in tantum malum [*](1 quod (d s. l. add. m. rec.) C quo Lb ea seo (o 8. l. add. m. rec.) C ea se omisit b ,3 dignus erat (erat superscr. m. rec.) C librero C ille LC 4 qui C 5 prpdiderunt (corr. tn. 1) C 6 pI' (er uid. er.) C prima LM'b flagium S 7 nullaque 0: nulla LSMGb 9 nec] non b 10 iusta] ista C 1J passus Lb 18 fortunatps 80 15 repraehensione L 17 se*uiret (r er.) LS seruiret GP1 seuiret C se»uira»* (corr. ex seruiraur) M 18 optulit C 20 supplitium C lucide P se post sua C 21 passę CSGb passae LMP qui b quia nisi C 22 princip*um (i er.) LM principium SG 25 ipse L tantum om. C perpsessae 8 26 primitus] premitur b )
616
procederent, imperauit? peiorem ergo expertae sunt patrem quam hostem. pater enim eas ad tantum malum misit; hostis autem tamquam bonum adpetiuit cupiens perfrui, non nocere: ille sciens nocuit, ille nesciens. sed deus infirmus atque inops aliter sibi consulere non ualebat, prius aduersus hostem inprobum et post aduersus inclusum. saltem ergo non accuset ' eas, quarum oboedientia tutus est, quarum morte securus est. si enim coactus est proeliari, numquid et calumniari? nam quando se errare a priore sua lucida natura passae sunt et inimicae lumini sancto extiterunt, ad hoc utique ab hoste coactae sunt, cui si resistere non ualuerunt, innocentes damnantur; si autem ualuerunt nec uoluerunt, quid adhuc tam fabulose inducitis naturam mali, cum a propria uoluntate sit origo peccati? hoc enim certe sua culpa, non ui aliena fecerunt, quod, cum possent malo resistere, noluerunt. quod enim si facerent, bene facerent, si autem non facerent, grauiter inmaniterque peccarent , si potuerunt et non fecerunt. utique noluerunt. si ergo noluerunt, uoluntatis crimen est, non necessitatis. a uoluntate igitur initium peccati; unde autem initium peccati, inde initium mali uel faciendi contra iustum praeceptum uel patiendi secundum iustum iudicium. proinde nulla causa est, cur quaerentes, unde sit malum, inrueritis in huius erroris tam magnum malum, ut naturam tot bonis abundantem naturam mali diceretis et in natura summi boni ante commixtionem naturae mali horrendum necessitatis malum poneretis. et huius enim erroris uestri causa superbia est, quam non habebitis, si nolitis . sed uos dum uultis illud, s [*]( 4 nocuit ille nesciens om. SG 5 ingrobum S 6 saltim LSG non (a. l. m. 1) C 8 namsi (si s. l. m. rec. uid. add.) C 10 luminis LMb lumini (s er. m. 2) S hoc (0 corr. m. 2 ex u) S huc G hoste (s add. 8. l. m. 2) C 11 uoluerunt C 13 fabulosae LGMS1 appropria S acJproprilL G a*ppria (d er.) LM 14 uij ut SG 15 enim om. C 16 non] et non C 21 preceptum L iuditium C 22 quur LC in rueritis L inrneritis (s. n r add.) G 24 in naturam b 25 natura L )
617
quo inruistis, quoquo modo defendere, aufertis originem peccati a uoluntatis arbitrio et ponitis in uana et falsa fabula naturam mali. ac per hoc restat, ut dicatis etiam illas animas in horribili globo aeterna conligatione damnandas non uoluntate, sed necessitate inimicas lumini sancto extitisse talemque deum uestrum iudicem constituatis, apud quem nihil prodesse possitis eis, quarum causam demonstrata necessitate defenditis, et talem regem, a quo fratribus uestris, filiis et membris illius, quorum inimicitias aduersus uos et ipsum non uoluntate, sed necessitate extitisse perhibetis, nec indulgentiam inpetrare ualeatis. o inmanissimam crudelitatem! nisi quod conuertitis uos ad ipsius defensionem, ut eum quoque ista quod necessitate faciat excusetis. si ergo possetis inuenire alterum iudicem, qui liber uinculo necessitatis moderator existeret aequitatis, istum certe in illo globo non forinsecus figeret, sed cum ipso terribili hoste intus includeret. cur enim non iuste prior sit ad poenam damnationis, qui prior est ad crimen necessitatis ? quanto ergo melius eligeretis deum in conparatione peioris. non qualem colimus, sed qualem nos colere uel fingitis uel putatis, qui sine ullo aequitatis examine, sine ulla distinctione damnationis et disciplinae non parceret in seruis suis nec iusto nec peccatori, potius quam non parceret membris suis uel innocentibus, si necessitas crimen non est, uel illi obtemperando factis nocentibus, si et necessitas crimen est, ut ab illo in aeternum damnarentur, cum quo uel simul absolui, si post uictoriam respiraret libertas, uel simul damnari debuerunt, si et post uictoriam tantum saltem ualeret necessitas, ut aliquid ualeret et aequitas. sicut autem deum, non illum uerum et summum, quem colimus, sed alium nescio quem [*](1 inruistis (s pr. 8. I. a m. 1) L inruistis (8. n add. r) S 2 fabu- IQşa. SG fabulosa LPMb 5 luminis GSMb lumini (s er.) L sancti b 6 constituatis (n 8. I.) C prode M L 7 demonstrata (n s. I.) L 10 nec (s. I. m. 1) L 13 faciat (c corr. ex t) C possitis b 15 figeret (g s. 1. a m. 1) 8 16 quur LC 18 comparationem GMSi 20 sine ulla distinctione om. SG distinctionis damnatione LPMb 21 disciplina G'S **seruis L 22 iusto nec] iussione L 27 saltim Z. )
618
falsum confingitis, quem nos colere uel arbitramini uel calumniamini, qui tamen etiam ipse multo est melior deo uestro — ambo enim non sunt et a uobis ambo finguntur — sed meliorem fingitis eum, quem tamquam nostrum accusatis, quam eum, quem uestrum adoratis.

Sic et patriarchas et prophetas non tales uituperatis. quales honorantur a nobis, sed quales libris nostris non intellectis maleuola uanitate finxistis: quos tamen etiam ipsos quales fuisse suspicamini, parum est, si dicam uestris electis omnia Manichaei mandata seruantibus, nisi etiam ostendam ipso deo uestro esse meliores. quod non adgrediar demonstrare, nisi prius sanctos patres nostros patriarchas et prophetas a criminationibus uestris adiuuante me domino aduersum corda carnalia perspicua ratione defendero. et uobis quidem, Manichaei, sic respondere sufficeret, ut etiam uitia, quae putatis, nostrorum laudibus uestrorum praeponenda doceremus, addentes ad cumulum confusionis uestrae, ut etiam deus uester longe peior inueniretur hominibus, quales nostros patres fuisse iactatis. sic ergo, ut dixi, uobis respondere sufficeret. sed quoniam nonnulli etiam praeter uestra uaniloquia sua sponte conmouentur uitam prophetarum in uetere testamento conparantes uitae apostolorum in nouo testamento nec ualentes discernere consuetudinem temporis illius, quo promissio uelabatur, a consuetudine temporis istius, quo promissio reuelatur, eis magis respondere conpellor, qui uel temperantiam suam audent praeferre prophetis uel nequitiae suae quaerunt patrocinia de prophetis.

Qua in re hoc primum dico illorum hominum non tantum linguam, uerum etiam uitam fuisse propheticam [*](2 est (add. m. 2) C melior (i 8. l. a m. 1) L 3 non om. b 4 eum a quem] eumque b eumq: L 7 intellegitis et 8, (& 8. I.) G 8 malisola PSGMb 10 manichei LG 15 uita (t M. rec. auperacr.) C que C1 (corr. m. rec. in qua) 21 ueteri LC 28 discernere ir pr. s. I.) C temporalis Lb uelabitur CT) 24 a consuetudjne-eia om. h 26 querunt C )

619
totumque illud regnum gentis Hebraeorum magnum quendam, quia et magni cuiusdam, fuisse prophetam. quocirca, quod ad eos quidem adtinet, qui illic erant eruditi corde in sapientia dei, non solum in his, quae dicebant, sed etiam in his, quae faciebant, quod autem ad ceteros ac simul omnes illius gentis homines, in his, quae in illis uel de illis diuinitus fiebant, prophetia uenturi Christi et ecclesiae perscrutanda est. omnia enim illa, sicut dicit apostolus, figurae nostrae fuerunt.

Sic autem isti in quibusdam factis, a quorum altitudine longe sunt, reprehendunt tamquam libidinem prophetarum, sicut nonnulli etiam sacrilegi paganorum reprehendunt tamquam stultitiam uel potius tamquam dementiam Christi, quia tempore anni non congruo poma quaesiuit in arbore, aut puerilis cuiusdam fatuitatis adfectum, quod inclinato capite digito scribebat in terra et, cum hominibus interrogantibus respondisset, rursus hoc facere coepit. nihil enim sapiunt nec intellegunt in magnis animis quasdam uirtutes uitiis paruorum animorum esse simillimas nonnulla specie, sed nulla aequitatis conparatione. similes autem sunt, qui in magnis ista reprehendunt, pueris inperitis in schola, qui cum pro magno didicerint nomini numeri singularis uerbum numeri singularis esse reddendum, reprehendunt latinae linguae doctissimum auctorem, quia dixit: pars in frusta secant. debuit enim, inquiunt, dicere: secat. et quia norunt religionem dici, culpant eum, quia geminata 1 littera dixit: relligione patrum. unde [*]( 8 I Cor. 10, 6 18 cf. Matth. 21 16 cf. Ioh. 8 28 Verg. Aen. I 212 25 Verg. II 715 B ) [*]( 1 hebreorum 8 que dam (~ super e exp.) C 4 (et 6) his] iis M 7 prą.ęscrutanda 8 praescrutanda GL prescrutanda M 10 longg C rephendtrat LC 11 (et 20) rephendunt LC 12 quia (in ras.) L 14 affectum (corr. ex adf.) SM 17 paruoruin (pr. r 8. I.) C 18 animorum om. C specite S spetie C 20 scola LSOM 22 reprahendunt L 23 frustra L frustra C 24 inquiunt (8. l. m. 1) C 25 .1. littera C: littera LPSGMb religiong Lb relligionem (pr. 1 s. I.) G )

620
non absurde fortasse dicatur in genere suo, quantum distant schemata et metaplasmi doctorum a soloecismis et barbarismis inperitorum, tantum distare figurata facta prophetarum a libidinosis peccatis iniquorum . ac per hoc sicut puer in barbarismo reprehensus si de Uergili metaplasmo se uellet defendere. ferulis caederetur, ita quisquis cum ancilla suae coniugis uolutatus Abrahae factum, quod de Agar prolem genuerit, in exemplum defensionis adsumpserit, utinam non plane ferulis, sed uel fustibus coercitus emendetur, ne cum ceteris adulteris aeterno subplicio puniatur. minimae quidem illae res, istae autem magnae sunt, nec ad hoc inde ducta similitudo est. ut schema sacramento et soloecismus adulterio coaequetur . uerumtamen proportione sui cuiusque generis quod in illis locutionum quibusdam uirtutibus seu uitiis peritia uel inperitia, hoc in his morum quamuis longe in diuerso genere uirtutibus seu uitiis sapientia uel insipientia ualet.

Quapropter ne in quaeque laudanda uel uituperanda. accusanda uel defendenda, cohercenda uel relaxanda, damnanda uel absoluenda, adpetenda uel uitanda temere inruamus, in quibus omnibus peccata seu recte facta uersantur, prius quid sit peccatum considerare debemus, tunc deinde inspicere facta sanctorum libris conscripta diuinis, ut si qua et ipsorum peccata inuenerimus, ob quam utilitatem sint etiam ipsa condita litteris memoriaeque mandata diligenti, quantum possumus, ratione uideamus. quae autem reppererimus stultis seu maliuolis uideri peccata esse, quae non sunt, nec tamen in eis eminent aliqua exempla uirtutum, haec quoque intueamur, [*](1 absurdae L indicatur C 2 soloecismis (oe in ras.) S solicismis LPG solecismis (e eorr. ex i) M barbarisBimis SG 4 barbarismo (m in ras.) S 5 repraehensus LC nergili LS uirgilii M2Cb bergilii Gf Mt 6 cederetur LC ancilla (i s. l. a m. I) L 7 uolu.tatas (n er.) C facfotum G 8 aesumpserit L 9 uel] fel Gl 10 minime L 11 est similitudo C 12 sacramento (o s. exp. a a m. 1) G soloecismus (o s. I. a m. 2) S solecismus G solicismus LM 17 qng que C 18 cohercenda Sx coercenda C 19 irruamus £ P 23 inueniremus G'lLM'l 25 reppererimus S repperimus Lb )

621
quam ob causam illis inserta sint litteris, quas ad utilitatem uitae praesentis regendae et futurae adipiscendae conditas salubriter credimus. porro autem quaecumque in factis sanctorum elucent documenta iustitiae, nullus uel inperitorum dubitat debuisse conscribi. de illis ergo potest esse quaestio, quae uel inaniter scripta uideri possunt, si nec recte facta adparent nec peccata sunt, uel etiam perniciose, si peccata esse conuincuntur, ne ualeant ad imitationem, siue in ipsis libris reprehensa non sint et ideo putari etiam possint non esse peccata, siue illic quoque reprehensa sint, sed sub facili spe ueniae committantur, quia et in sanctis inuenta sunt.

Ergo peccatum est factum uel dictum uel concupitum aliquid contra aeternam legem. lex uero aeterna est ratio diuina uel uoluntas dei ordinem naturalem conseruari iubens, perturbari uetans. quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum est. constat enim homo ex anima et corpore, sed hoc et pecus. nulli autem dubium est animam corpori naturali ordine praeponendam. uerum animae hominis inest ratio, quae pecori non inest. proinde sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio ceteris eius partibus, quas habent et bestiae, naturae lege praeponitur; inque ipsa ratione, quae partim contemplatiua est, partim actiua, procul dubio contemplatio praecellit. in hac enim et imago dei est, qua per fidem ad speciem reformamur. actio itaque rationalis contemplationi rationali debet oboedire siue per fidem operanti, sicuti est, quamdiu peregrinamur a domino, siue per speciem, quod erit, cum similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est, effecti etiam in spiritali corpore ex gratia eius aequales angelis eius recepta stola [*]( 25 cf. II Cor. 6, 6 27 cf. I Ioh. 3, 2 28 cf. Matth. 22, 30 ) [*]( 2 presentis C regen dae S 7 pernitiose CS perniciosae LMG 8 nec C 9 rephensa LC 10 sed om. LCSGMb facile Gl 12 factum-contra in lit. C 13 aliquid Sf 18 preponendam C e 21 lwge C inquae i1 22 praecęllit (pr. 1 a. l. add. m. 2) L 24 rationabilis (bi m. 2 superscr.) L contemplationis Pb rationalis P om. b 2q quaQdin C 26 per (s. l. m. 2) C spetiem C )

622
prima inmortalitatis et incorruptionis, qua induetur hoc mortale et corruptibile nostrum, ut absorbeatur mors in uictoria iustitia perfecta per gratiam, quia et sancti ac sublimes angeli habent contemplationem et actionem suam; id enim sibi agendum inperant, quod ille, quem contemplantur, iubet, cuius aeterno imperio liberaliter, quia suauiter, seruiunt; nos uero, quorum corpus mortuum est propter peccatum, antequam uiuificet deus et mortalia corpora nostra per inhabitantem spiritum eius in nobis pro modulo infirmitatis nostrae secundum aeternam legem, qua naturalis ordo seruatur, iuste uiuimus, si uiuamus ex fide non ficta, quae per dilectionem operatur, habentes in conscientia bona spem repositam in caelis inmortalitatis et incorruptionis et ipsius perficiendae iustitiae usque ad quandam ineffabiliter suauissimam saturitatem, quam in ista peregrinatione oportet esuriri ac sitiri, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem.

Quapropter hominis actio seruiens fidei seruienti deo refrenat omnes mortales delectationes et eas cohercet ad naturalem modum meliora inferioribus ordinata dilectione praeponens. si enim nihil delectaret inlicitum, nemo peccaret. peccat ergo, qui delectationem inliciti relaxat potius quam refrenat. est autem inlicitum, quod lex illa prohibet, qua naturalis ordo seruatur. utrum autem sit aliqua rationalis creatura, quam nihil possit inlicitum delectare, magna quaestio est. quodsi est, non in eo genere factus est homo nec illa natura angelica, quae in ueritate non stetit, sed in eo genere ista rationalia facta sunt, ut inesset eis possibilitas frenandi [*]( 2 cf. I Cor. 15, 53 sq. 9 cf. Rom. 8, 10 sq. 12 cf. Gal. 5, I) 16 cf. n Cor. 5, 7 ) [*]( 1 immortalitatis L2 2 incorruptibile BIG 6 quia (a s. J.) C 7 uiuicet C 10 si (s. I. m. 2) M, (add. m. 2) L, om. SG 12 constientia C immortalitatis L1 18 perfitiendae C 14 ineffabiliter (a corr. ex e) C 15 fidg (~ add. m. 2) L 16 spetiem C 18 cohercet i'5' coeret C 23 JJ.allrationalis C 24 qui (m er.) L delectari b questio C 27 refrenandi C )

623
delectationem ab inlicito, quam non frenando peccauerunt. magna est itaque et humana creatura, quandoquidem per eam possibilitatem instauratur, per quam si uoluisset, nec cecidisset. magnus ergo dominus et laudabilis ualde, qui condidit eam. condidit enim et inferiores, quae non possunt peccare; condidit et meliores, quae nolunt peccare. bestialis enim natura non peccat, quia nihil facit contra aeternam legem, cui sic subdita est, ut eius particeps esse non possit. rursus angelica sublimis natura non peccat, quia ita particeps est legis aeternae, ut solus eam delectet deus, cuius uoluntati sine ullo experimento temptationis obtemperat. homo autem, cuius propter peccatum temptatio est uita super terram, subdat sibi, quod habet commune cum bestiis, subdat deo, quod habet commune cum angelis, donec iustitia et inmortalitate perfecta atque percepta ab istis exaltetur, illis aequetur.

Mortales autem delectationes usque ad reparandam seu custodiendam istam mortalem salutem siue uniuscuiusque hominis siue ipsius humani generis uel excitandae uel relaxandae sunt: ultra si prolapsae fuerint et contra temperantiae rationem hominem non se regentem abripuerint libidines, erunt profecto inlicitae ac turpes et dignae doloribus emendari. quodsi etiam perturbatum rectorem in tantam uoraginem perditae consuetudinis mergant. ut uel inultas fore credens confessionis et t paenitentiae neglegat medicinam, qua correctus emergat, uel peiore morte cordis contra illam aeternam prouidentiae legem blasphemum eis patrocinium defensionis adhibeat atque ita [*]( 4 cf. Ps. 47, 2 12 cf. Iob. 7, 1 ) [*]( 1 refrenando SMGC 3 caecidisset (exp. m. 2) L 4 ualde] nimis b i 7 legem (8. l. m. 1) C 9 anglaca C 10 uoluntati (s er.) L 11 temptationis (p 8. I.) M1 optemperat C 13 subdat-commune (in marg. infer.) S 14 dona at iustitiae L et om. L immortalitate L• 18 rexandac S 19 si ultra SM ultra si G 20 arripuerint b 23 inultas (i in ras.) L 24 neglecat L1 medicina (~ add. m. 2) L correctus (c 8. exp. p am. 1) C 25 peiorem SG 26 patrocinitium (exp. m. 1) C )

624
diem fungatur extremum, non iam emendatione, sed damnatione dignum lex illa inreprehensibilis censet.

Aeterna ergo lege consulta, quae ordinem naturalem conseruari iubet, perturbari uetat, uideamus quid peccauerit, id est, quid contra istam legem fecerit pater Abraham in his, quae uelut magna crimina Faustus obiecit. habendae, inquit, prolis insana flagrans cupidine et deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens, cum pelice uolutatus sit. insana uero iste.Faustus criminandi cupiditate caecatus et haeresis suae nefas prodidit et Abrahae concubitum nesciens erransque laudauit. sicut enim lex illa -aeterna, id est uoluntas dei creaturarum omnium conditoris conseruando naturali ordini consulens, non ut satiandae libidini seruiatur, sed ut saluti generis prospiciatur, ad prolem tantummodo propagandam mortalis carnis delectationem dominatu rationis in concubitu relaxari sinit: sic e contrario peruersa lex Manichaeorum, ne deus eorum, quem ligatum in omnibus seminibus plangunt, in conceptu feminae artius conligetur, prolem ante omnia deuitari a concumbentibus iubet, ut deus eorum turpi lapsu potius effundatur quam crudeli nexu Üinciatur. non igitur Abraham prolis habendae insana cupiditate flagrabat, sed Manichaeus prolis deuitandae insana uanitate delirabat. proinde ille naturae ordinem seruans nihil humano concubitu agebat, nisi ut homo nasceretur; iste peruersitatem fabulae obseruans nihil in quolibet concubitu timebat, nisi ne deus captiuaretur.

Ubi autem Faustus in facto Abrahae uelut conscientiam [*](1 emendatione (e fin. s. Z. add. m. 2) L 2 inrephensibilis C irrephensibilis L censeat SMG 3 aeterna. Ergo LGb csulta (<5 s. I.) C o habraham C abraam pater b 7 qui id] quid L quod GiS quiid (pr. i 8. I. a m. 2) M 8 sarra L 10 heresis CSG heresi (s er.) L sua (e er.) L 12 illa om. Pb 14 prospiciatur (ci corr. ex cu) L 15 delaationem G 16 concubitus L relaxari (x in ras.) L 17 manicheorum L 18 faeminae GS 19 debitari L 21 uincatur b (in mg. al. uinciatur) 22 manicheus LC 27 conscientia (4 corr. m. 1 ex e) C )

625
culpat uxoris, ibi uero malo quidem animo et intentione uituperandi, sed tamen nesciens et nolens utrumque conlaudat. neque enim conscientiam suam flagitio coniugis miscuit, quo ille suam libidinem turpi et inlicita uoluptate satiaret, sed etiam illa naturali ordine filios uolens seque sterilem sciens ancillaris uteri fecunditatem in usum iuris sui potestate licita uindicauit, non cedens uiro concupiscenti, sed iubens oboedienti. neque hoc inordinata superbia. quis enim nescit uxorem marito tamquam domino debere seruire? sed quod ad membra corporis adtinet, quibus sexus ipse distinguitur, apostolus dicit: similiter et uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. ut cum in ceteris actibus ad humanam pacem pertinentibus mulier uiro debeat seruitutem, huius unius rei, qua sexus utriusque carnali sorte discernitur et carnali conmixtione conceraitur, similem in se habeant potestatem uir in uxorem ut uxor in uirum. prolem igitur, quam de se habere Sara non poterat, de ancilla habere uoluit, ex eo tamen semine, ex quo et de se, si posset, habere debebat. numquam hoc faceret mulier, si in corpore uiri carnali concupiscentia teneretur; zelaret enim potius pelicem, non faceret matrem. nunc uero propterea sic propagandi uoluntas pia fuit, quia concumbendi uoluntas libidinosa non fuit.

Illud sane defendi non potest, si Abraham, sicut Faustus obiecit, minime credens deo, qui sibi iam prolem de Sara promiserat, de Agar suscipere uoluit. sed apertissime falsum est; nondum hoc promiserat deus. recenseant scripturae illius superiora, qui uolunt, inuenient semini Abraham iam fuisse [*]( 7 cf. Gen. 16, 2 sqq. 11 I Cor. 7, 4 ) [*]( 1 intentione (corr. ex contentione) C uituperanda Lb 2 nolens et nestiens C 3 quod SG quo (d er.) LM 4 saciaret C 5 ordine (e et i) S 6 potestate (8 s, I.) C 7 uendicauit (uen corr. ex uin rra. 2) Mb 12 cęteris L 14 et-concernitur (in mg. m 1 alkcr.) C le . 16 ut] et b pro/// (16 add. m. 2) L habere (s. l. m. 1) C 17 sarra L 18 si (s. l. m. 2) LP3 sed?beata (se s. I.) G sed beata S debebat (b s. l. m. 2 add.) L debeat CM 22 uoluptas C 24 sarra L ) [*]( XXV. Aug. scct. C. ) [*]( 40 )

626
promissam terram et innumerabilis multitudinis abundantiam. nondum tamen fuisse patefactum, quomodo illius seminis esset futura propagatio, utrum ex carne Abrahae, si de se ipse generaret. an ex uoluntate, si aliquem forte adoptaret: deinde si de carne ipsius, utrum ex Sara, an ex alia prorsus, nondum manifestatum fuit: legant, inquam. qui uolunt, et inuenient Faustum aut falli inprudenter aut fallere inpudenter. itaque Abraham cum sibi uideret non nasci filios et tamen semini suo factam promissionem teneret, primo de adoptione cogitabat. hoc indicat, quod cum deo loquens ait de uernaculo suo: hic heres meus erit. tamquam diceret: quia de me ipso mihi semen non dedisti, in isto conple, quod meo semini promisisti. si enim semen cuiusque non appellaretur, nisi quod de eius carne nasceretur, nec nos appellaret apostolus semen Abrahae, qui certe originem carnis ab illo non ducimus, sed imitatione fidei semen eius facti sumus credentes in Christo, cuius caro ex illius carne propagata est. tunc ergo Abraham audiuit a domino: non hic erit heres tuus; sed qui exiet de utero tuo, ipse erit heres tuus. iam tunc adoptionis cogitatione sublata cum de se ipso semen speraret Abraham, restabat incertum, utrum ex Sara, an ex alia: quod illi deus occultare uoluit, donec prius ex ancilla uetus testamentum figuraretur. quid ergo mirum, si uidens Abraham sterilem uxorem cupientem sibi prolem, quam parere ipsa non potuit, ex famula sua et ex marito prouenire, non suae carnali cupiditati cessit, sed coniugali potestati obtemperauit. credens hoc Saram ex dei nutu uoluisse, qui iam ex se ipso illi heredem promiserat. sed ex qua femina non praedixerat? [*]( 1 cf. Gen. 12, 3 15 cf. Gal. 3, 29 J 8 Gen. 15, 3 sq. ) [*]( 1 innumerabilis (i fin. s. e) S habundantiam C 6 maniftestatuin C manifestum b 7 inueniant L falli in ras. C 10 bemaculo M* 11 heris L erit h. m. C 13 appellaretur//,/ L appipllaretur S 14 de om. SG b 19 heres (h s. 1. m. rec. add.) C tunc ed. Maurina: nunc lib. b 20 adobtionis M 2G sed om. b obtemperauit (b ex p corr. m. 1) C 27 sarram L ex (8. I.) G )
627
frustra igitur Faustus ad obiciendum hoc crimen insanus insiluit tamquam infidelem Abraham infideliter arguens. cetera enim caecitate non credendi nec ualuit intellegere, hoc autem libidine calumniandi neglexit et legere.