Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Qui male, inquit, credidit, consequi non potest baptismi sacramentum, quia scriptum est: peruersum non potest adornari. quid? si ergo aput eos quispiam baptizatus, qui uerbi gratia putauerat Christum ex eo esse coepisse, ex quo secundum carnem de uirgine Maria natus est, postea ueritatis sermone commotus, cum comperisset ipsum esse de quo Iohannes ait: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat uerbum, de quo consequenter ait: uerbum caro factum est et habitauit in nobis, fateretur eis errorem suum pristinum atque in eo se fuisse cum baptizaretur sollicitus indicaret, iuberent eum denuo baptizari? numquam utique facerent, sed hominis imperitam simplicitatem, carnali opinione prius prauam, postea ueritatis ratione correctam gratularentur, aut si etiam talis peruersitas pertinaciter ei defendenda uideretur et diu reluctatus neque correctus etiam de ecclesia pelleretur et postea cognita ueritate remearet, paenitentia utique curandum esse censerent, non iteratione baptismatis uulnerandum, quamuis hoc in corde se habuisse fateretur etiam illo tempore, quo aput ipsos fuerat baptizatus. peruersum ergo non potest adornari, quia non ei [*]( 8 epist. Parm. 9 Eccle. 1, 15 14 Ioh. 1, 1 16 Ioh. 1, 14 27 Eccle. 1, 15 ) [*]( 1 donante FG H sine (sicut Dm2v) per Petrum dcleui post Petrum add. siue (sicut v) per iohannem FGr 3 latenter Dml 5 separati Ma 8 inquit male a inquid Dml credit H 10 potes FGIv adornare MEm2FGHIv 11 qui] fuerit qui Gr putauerat uerbi gratia v 18 commonitus Ma 17 suum pristinum errorem y 20 oppinione P deprauatam Gr postea om. Y 26 etiam] et GH, om. EI 27 potes Mm2FGIv adornare Ma )

90
ad ornamentum -ualeret sacramentum quod acceperat, si in fide peruersa persisteret, sed potius ad supplicium, cum tamen ipsum per se sacramentum etiam in peruerso, quem non ornabat sed iudicabat, integrum permaneret et ideo nullo modo esset illius sacramenti uiolanda sanctitas, etiam cum esset illius hominis corrigenda peruersitas.

Audet etiam Parmenianus exempla nobis diuina proponere, quibus se arbitratur ostendere quaerendum esse hominem sanctum, a quo debeat accipi sacramentum. ipse, inquit, dei filius, ipse dominus Iesus Christus, a quo principium spiritalis baptismi exortum est, cum secundum uoluntatem patris baptizandus esset, utrumne ad Pharisaeos perfidos atque profanos an ad sanctissimum Iohannem uenisse monstratur ? at si hoc exemplo inuitamur ad accipiendum baptismum, inferiorem nobis a quo baptizemur debemus inquirere, quandoquidem dominus ab eo baptizatus est, qui se ab ipso domino baptizari debere praedixerat et qui se indignum corrigiam calciamenti eius soluere testabatur. quin immo, ut intermittam quaerere diligentius, cur ipse saluator noster baptizari uoluerit, iam quia certa aliqua causa uoluit, propterea fortasse, cum se ipse posset tinguere qui etiam suum baptizatorem poterat baptizare, uoluit dominus a seruo et ille per quem facta sunt omnia ab illo qui factus est inter omnia baptizari, ut et doceret humilitatem et ostenderet non interesse quis a quo baptizetur, dum eo baptismo quo baptizandus est baptizetur. nec a Pharisaeis dedignaretur ille baptizari, si haberent huiusmodi baptismum Pharisaei, quo ille certi sacramenti gratia uoluit baptizari. nam cum etiam circumcidendus esset, [*]( 9 epist. Parm. 16 cf. Mattb. 3, 14. 11 22 cf. Ioh. 1, 3 ) [*]( 3 sacramentum per se r 4 permanere Mm2 7 nobis exempla 7 9 accipi debeat Hi 13 atque] et PF 15 quoniam quidem MFH 16 baptizandus est F 18 ut non M 19 inquirere Gy 20 iam om. a quia] quidem quia M certe a 21 ipse om. EGHI tingere Hv 27 Pharisaei om. v a quo DmlPEGHI 28 cum etiam] et cum G, cum H )

91
numquid Iohannes quaesitus est, quia hoc a Iudaeis fieri iam solebat, et cum pro illo esset offerendum legale sacrificium, numquid deuitatum est illud templum quod ab eo uocatur spelunca latronum? quo certe et boni intrabant et mali nec bonis oberant mali, quoniam dominus, qui ait: sancti estote, quia et ego sanctus sum, ita inuiolabiliter facit sanctos suos uersari inter malos, si custodiant eam quam accipiunt sanctitatem, quemadmodum ipse dominus Iesus nulla contagione malignitatis in Iudaeorum gente pollutus est, neque cum illa prima sacramenta secundum perfectam humilitatis uiam factus sub lege suscepit neque cum postea discipulis electis cum suo traditore usque ad extremum osculum uixit. eius enim exemplo non solum non facientis mala, sed etiam non consentientis ulli malitiae, inter paleam frumenta secura sunt, quia neque talia faciunt neque consentiunt facientibus, etiamsi in eadem segete usque ad messem, in eadem area usque ad uentilationem, intra eadem retia usque ad separationem quae in litore futura est boni tolerent malos. sed isti sunt uere caeci duces caecorum, qui et in numero suorum tam multos malos uident et uiam pacis non uident et ut se non ad sustinendum inuicem propter unitatis uinculum, sed ad diuidendum inuicem propter schismatis sacrilegium sequantur homines persuadent.

At enim dictum est per prophetam regi Iosaphat: o rex Iosaphat, si peccatorem tu adiuuas aut eum quem dominus odit tu diligis? propterea fuit super te ira domini. quis enim nostrum dicit peccatorem adiuuandum ad hoc utique in quo peccare uult, sicut ipse Achab, quem adiuuit Iosaphat eundo cum illo in proelium, cum ille [*]( 4 cf. Matth. 21, 13 5 Leu. 11, 45 15 cf. Matth. 3, 12. 13, 37-43. 47-50 18 cf. Matth. 15, 14 20 cf. Rom. 3, 17 cf. Eph. 4, 2-3 23 epist. Parm. 24 II Par. 19, 2 27 cf. III Reg. 22 ) [*]( 1 quia hoc] hoc enim Ma 3 euitatum PF deuitandum E illut Dm1 uocatum est ab eo M 6 et om. Pa 7 si] ut v custodiunt F 13 non solum non] solum modo non F 17 littore FHIv 18 tollerent Pml 21 diuidendum ab inuicem Gj 23 iosafat D (passim) iossaphat Pm1 27 adj dum ad DmlP 28 adiuuabat Fv )

92
Michae prophetae ueracia uerba contemneret? et tamen nec sic obfuit innocentiae regis Iosaphat pessimum meritum regis Achab, quia illum dominus ad se exclamantem de periculo bellico liberauit, illum autem sacrilegum contemptorem in manus hostium uenire permisit. et si quid Iosaphat periculi expertus est, quod ei propheta indicat ab ira domini fuisse, non alieno meruerat peccato sed suo, quia sicut ei dictum est peccantem adiuuabat. sed aput deum cetera eius bona facta praeualuerunt. sic enim ei dicitur: si peccatorem illum adiuuisti et eis qui oderunt dominum amicus es? et in hoc super te ira a facie domini. sermones dei boni in uniuersa sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra et parasti cor tuum ad requirendum deum. qui autem uersatur in ecclesia dei, ubi sunt et illi qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi, qui per inuidiam et contentionem Christum annuntiant non caste, et dicit: siue per occasionem siue per ueritatem Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo, inpollutus inter eos atque integer permanet, quia non eis ad sua quaerenda consentit, cum hoc culpet atque arguat, nec eos ad peccandum, sed ad hoc adiuuat, unde Christus latius praedicetur et ab eis qui audiunt et faciunt per eos qui quod dicunt non faciunt Christo credatur, in Christo speretur, Christus diligatur. talibus enim praecepit idem apostolus dicens: nolite coniungi cum infidelibus. quae enim participatio est iustitiae et iniquitati? quae communicatio est luci ad tenebras? quis autem [*]( 9 II Par. 19, 2-3 14 cf. Phil. 2, 21 15 cf. Phil. 1, 15. 17 16 Phil. 1, 18 24 II Cor. 6, 14-18 ) [*]( 1 michaeae Dm2MPa profetae ex profectae D 2 offuit DMP 3 clamantem M de] a a 4 contemtorem DPm2 6 profecta Dml dei p 7 ei om. M 9 dicitur ei MPa si om. Ma illum om. y 10 eis qui oderunt] ei contra Ma 12 uniuersis FHj 14 qui] quae F 17 adnuntietur E 20 arguat] reprehendat Ma 21 his v 23 praecipit DmJSy 25 est om. MPa et iniquitati] cum iniquitate p 26 quis] quae a autem om. EFI )
93
consensus est Christi ad Beliar? aut quae pars fideli cum infideli? quae autem conuentio templo dei cum simulacris? uos enim templa dei uiui estis. dicit enim: quia inhabitabo in eis et inambulabo et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus. propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominusetimmundum ne tetigeritis. et ego recipiam uos et ero uobis in patrem et uos eritis mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens. quae uerba isti carnaliter sentientes per tot diuisiones se ipsos minutatim in ipsa una Africa conciderunt. non enim intellegunt neminem coniungi infidelibus nisi qui facit peccata paganorum uel talia facientibus fauet, nec quemquam fieri participem iniquitatis nisi qui iniqua uel agit uel adprobat. quis autem communicat tenebris nisi per tenebras consensionis suae, cum dimisso Christo sequitur Beliar? quis ponit cum infidelibus partem suam nisi qui eius infidelitatis fit particeps? ita enim et templum dei esse desinit nec se aliter simulacris adiungit. qui autem sunt templa dei uiui et in medio nationis tortuosae ac peruersae apparent sicut luminaria in mundo uerbum uitae habentes, nihil eos quod pro unitate tolerant inficit nec angustantur, quia in illis habitat et deambulat deus et exeunt de medio malorum atque separantur interim corde, ne forte, cum id facere per seditionem schismatis uolunt, prius a bonis spiritaliter quam a malis corporaliter separentur.