Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Ut quid ergo Parmenianus inani iactantia exultat et dicit: numquam diuinae legis censura patietur, id uiuificare quemquam mortuus possit, curare uulneratus, inluminare caecus, uestire nudus, emundare pollutus? dominus enim suscitat mortuos, dominus curat uulneratos, dominus illuminat [*]( 3 Am. 2, 7 11 cf. De bapt. I 5, 7 21 cf. Cresc. IIII 37, 44 24 epist. Parm. ) [*]( 1 spiritum extinguere Gf exstinctum D spiritum eistinctum v 2 nullo modo pollui Fv 4 domini om. β 7 intus sceleratum iam om. M incipiat ab eo Mf 9 ea GI, om. E 11 sacrilego Pm2 sacrilegio cet. v in concilio Or 12 sc(h)ismatis MFGHv scismaticus EI 14 quos ipse Gf 17 amissise P 21 est] est hoc EGv hoc est FH hoc (om. est) I eorum magister EGI tichonius a 26 et mundare Gy mundare Hml ) [*]( 6* )

84
caecos, dominus uestit nudos, dominus emundat pollutos. quid sibi arrogat quae hominis non sunt? itane uiui sunt aput eos qui non peccant, ut etiam uiuificare posse dicantur, cum incrementum dare non possint? ego, inquit, plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. quomodo dat uitam mortuo, qui incrementum dare non potest uiuo? sicut enim pater excitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. itane aput illos sani sunt, ut possint etiam curare non sanos? quid aliud isti quam se benedicendos pro domino opponunt? sed ab eis nullo modo seducuntur qui non in homine, sed in deo sperantes cantant: benedic anima mea dominum et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. si omnes languores ipse sanat, nullum relinquit quem Parmenianus sanare se dicat. tantane aput illos sunt lumina, ut inluminare etiam possint? quod nec illi, quo in natis mulierum maior nemo surrexit, Iohanni Baptistae Iohannes euangelista concedit, de quo ait: non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. erat lumen uerum quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. si omnem hominem illud lumen illuminat, nullum relinquit quem Parmenianus illuminare se dicat, quia, etsi sancti homines secundum quendam modum dicuntur lumina, aliud tamen sunt lumina illuminata, aliud tamen lumen illuminans, quod solum [*]( 4 I Cor. 3, 6-7 8 Ioh. 5, 21 13 Ps. 102, 2-3 18 cf. Matth. 11, 11 20 Ioh. 1, 8-9 ) [*]( 1 mandat y 4 possunt MEGRI inquit] quidem M inquit paulus E inquit apostolus GIv 7 quomodo] quando Ma 8 suscitat Ma 10 ita sani M 13 domino MEGI, cf. Roensch, It.2 p. 440 14 propitius fit] propitiatur (3 fit] sit M 15 langores P 16 langoles P 17 lumina sunt Ev 19 surrexit nemo p 21 uerum om. fi 25 lumiuaria MPa alia Gv 26 tamen om. a solum om. a )
85
illud est de quo idem Iohannes Baptista dicit: nos omnes de plenitudine eius accepimus. nudos autem quis uestit nisi qui dicit: proferte illi stolam primam et qui corruptibile hoc induet incorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem? et homo quisquam diuino indumento aliquem uestire dicitur, cui magnum est si uestiri ipse mereatur? iam porro emundare pollutum audeat se dicere, si prius audet se dicere non esse pollutum. mundati enim sumus equidem per gratiam dei. sed ne tunc quidem mundabimus aliquem, cum fuerit perfecta nostra mundatio; quanto minus modo, cum corpus quod corrumpitur aggrauat animam! quis enim glorietur castum se habere cor aut glorietur mundum se esse a peccato? mundare quippe atque sanare in spiritalibus rebus tantundem ualet. sicut autem spe salui facti sumus, ita spe mundati sumus in perfecta salute et in perfecta munditia. quomodo ergo sanare et mundare iam possumus, qui nec tunc poterimus, cum omni modo mundi saluique fuerimus? sed deus, inquit, haec per hominem facit. facit sane, sed fecit et per Iudam, quem ad euangelium praedicandum cum ceteris misit, fecit et per Pharisaeos in eis, qui bona quae per eos audiebant ipsi faciebant, cum illi non facerent quae dicebant. postremo cur iniqui et scelerati eorum, siue cum latent siue cum pro Donati parte tolerantur, uiuificant curant illuminant mundant? an ipsi non sunt mortui uulnerati caeci polluti? an ideo non aput eos caeci caecos ducentes simul in foueam cadunt, quia non ipsos, sed deum quem praedicant illi, audiendo et [*]( 1 Ioh. 1, 16 3 Luc. 15, 22 cf. I Cor. 15, 53 10 Sap. 9, 15 11 Pron. 20, 9 . 14 cf. Rom. 8, 24 17 epist Parm. 19 cf. Matth. 10, 1-8 20 cf. Matth. 23, 3 25 cf. Matth. 15, 14 ) [*]( 5 homo] hoc homo EGI hoc Hv 7 se audeat y 8 equidem om. r 9 ne] nec a 11 castum glorietur Gy, cf. Cresc. III 80, 92 12 aut] aut quie Or - 13 tantundet M 15 imperfecta E utroque, G post. loco, et idem uoluit Morelius; sed in perfecta salute et in perfecta munditia intellege in deo siue in Christo 17 salui et mundi p 18 hoc β 23 pro parte (pace v) donati Or 25 caecos] caecum ex caeco P )
86
obtemperando sectantur? ita sane. sed tunc praedicant deum, si cum Christo colligunt; cum uero quae cum illo non colligunt spargunt, Donatum praedicando, non deum, caeci caecos sequendo simul in foueam cadunt. sed de quaestione baptismi latius aliquid domino adiuuante tractabimus, cum de omnibus testimoniis sanctarum scripturarum quae nobis obicienda credidit Parmeniano responderimus, qui uere ipse adaquat proximos sibi euersione iniquitatis, qui eis tam malum propinauit errorem, ut non pro pace, sed pro diuisione et discissione non solum loquatur ipse, sed etiam diuinos libros loqui persuadeat.

Sed inter multa miror hominem, cum ageret non posse haberi baptismum nisi acceptum nec posse accipi sine dante, interposuisse ex euangelio testimonium: non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit illi datum de caelo. posset enim aliquis horum uerborum inscius, cum coepisset iste dicere: non potest homo accipere quicquam, nisi datum illi fuerit de caelo, antequam dixisset \'de caelo* putare illum dicturum fuisse \'a Donato\' aut (a Parmeniano\' aut \'ab aliquo de parte Donati\' aut omnino \'ab ipsa parte Donati\'. agnosco euangelium et illic scriptum esse recenseo: non potest homo accipere quicquam, nisi datum illi fuerit de caelo. sed numquid Donatus est caelum? numquid Parmenianus est caelum? numquid pars ipsa Donati? illa uero non esset caelum, nec si esset in caelo. qui enim ait: non potest homo accipere quicquam, nisi datum ei fuerit de caelo, numquam diceret: \'nisi datum fuerit ei de sole aut [*]( 2 cf. Matth. 12, 30 4 cf. De bapt. I 1, 1 11 epist. Parni. 13 Ioh. 3, 27 ) [*]( 2 cum uero quae] quicumque uero Ma. 7 qui] quem F adae(-e-)quat MPa proxima F 8 propinnauit M 12 habere DmlPml 13 potest inquit Gr 14 accipere homo MPEFGHv 15 eorum p 16 ista F 17 fuerit illi Ma pr. de caelo om. a 18 a donato fuisse 7 20 esse om. M 21 faerit illi a 22 numquid Parmenianus est caelum om. F 24 non esset] non est a nec si esset] nec est MF non est (J 25 datum fuerit ei (eis Pml) MPFH fuerit illi datum EGv 26 ei] illi f, om. FG )

87
de luna aut de stellis\', quae tamen in caelo sunt; quanto minus diceret: nisi datum fuerit ei de parte Donati\', quae non solum non est caelum nec in caelo, sed nec in regno uult esse caelorum! nec illud procul dubio diceret: \'non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei de ecclesia\'; et ipsa enim ecclesia de caelo accipit. si autem diceret: \'non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei ab homine . iusto\', inruerent quidem isti frontosi et se iustos esse proclamarent, ut ab eis acciperet qui uellet accipere, nec nos quaestionem faceremus, utrum iusti essent an non essent, sed inter eos esse uel latentes iniustos facile ostenderemus ex quibusdam proditis et exclusis, et tamen eos non improbare nec dicere non datum uel non acceptum, quod datum et acceptum esset a talibus. sed et hoc falso diceretur, si diceretur: non potest homo accipere quicquam, nisi datum ei fuerit ab homine iusto\'. ipse enim iustus, a quo alter accipit, quaero a quo acceperit. si et ipse ab homine iusto, et de illo ita quaero, donec ab ipso capite ordinis humani ad aliquem perueniam qui non ab homine accepit, atque ita falsum esse doceam quod non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei ab homine.

Quid autem agunt isti nescientes per euangelicum testimonium, nisi ut homines ammoneantur, ut aliquando euigilent atque aduertant uere non homines esse attendendos, cum sanctum aliquid accipere homo desiderat, sed illum solum qui hoc de caelo dat homini, quia non potest homo accipere quic quam, nisi datum fuerit ei de caelo? quodsi dixerint: (de caelo quidem accipit non de homine, sed tamen per hominem\', quaero per qualem. si per iustum tantum, non habent illi qui aput eos [*]( 26 Ioh. 3, 27 ) [*]( 2 illi a 3 nec est in caelo β 5 illi a et om. Ma 7 illi GI 10 alt. essent om. p 12 improbaremus nec diceremus Ma 14 si diceretur om. MPmla 15 ei om. H fuerit ei PF\'( 17 a iusto homine a ita] itaque M 19 acceperit β docent DP 20 fuerit ei ab homine datum Hr 22 per om. EGI 25 homo accipere a hoc em. a 27 quid si M )

88
ipsos per latentes iniquissimos acceperunt; si et per iniustum, quae causa ergo est ut aliquem rebaptizent? si per iniustum non nisi latentem, non habent quos baptizauit manifestus satelles Gildonis Optatus; si et per iniustum etiam manifestum, qui tamen nondum damnatus et ab ecclesiae communione proiectus sit, non habent illi quos Felicianus Mustitanus, cum ab eorum communione foris esset, in Maximiani schismate baptizauit, quos tamen nunc cum illo regressos nemo rebaptizat. postremo si homo, quamuis de caelo, non tamen nisi per hominem potest accipere quicquam, quaero ipse Iohannes Baptista, qui haec dicebat, per quem hominem acceperat quod de caelo utique acceperat, et non inuenitur. atque ita testimoniis a se prolatis mala causa conuincitur, quia, etsi dicit filius accepisse se a patre et spiritum sanctum de suo accipere, non quasi gradatim, sed sicut ipse exposuit dicens: quia omnia quae habet pater mea sunt, ideo dixi: de meo accipiet, posse tamen hominem non interposito homine diuinitus aliquid accipere exemplo suo Iohannes ipse testatur et tot sancti, antequam dei filius homo fieret, et posteaquam resurrexit et ascendit in caelum centum uiginti homines qui simul congregati erant, quos nullo homine in terra manum imponente de caelo ueniens spiritus sanctus impleuit, et constituto iam ordine ecclesiae Cornelium centurionem ante ipsum baptismum, ante impositionem manus cum eis qui secum erant eodem sancto spiritu repletum Petrus ipse miratus est. nemo ergo accipit sine dante; sed quod pertinet ad baptismi sanctitatem, adest deus qui det et homo qui accipiat, siue per se ipsum deo [*]( 15 lob. 16, 15 20 cf. Act. 1, 15. 2, 1-4 23 cf: Act. 10, 45 ) [*]( 1 acceperint F 11 haec dicebat] hoc ait GHv homine Dm1 12 utique de caelo MPa post inuenitur in EGHI sequuntur uerba lin. 17 posse tamen-accipere, quae suo loco omissa sunt a se testimoniis MPEFGHv 13 dicat Ma 14 se om. M 20 qui om. β 23 centurionem cornelium y 24 spiritu sancto PEGv 27 qui det] quidem DMEGI donante deo y )
89
dante siue per angelum, siue per hominem sanctum [siue per Petrum] siue per hominem iniquum, sicut per tam multos uel latentes uel manifestos, quos ante tempus de messe colligere serui patris familias prohibentur et quos uelut paleam frumenta dominica usque ad tempus uentilationis corde interim separata non temeritate corporaliter deserunt, sed pietate spiritaliter ferunt.