Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quae tandem uis nisi caecitas et uanitas animi cogit homines clausis ut dicitur oculis tamquam in alterum iacere, quod in eum qui iecit continuo redeat eumque ictu reciproco [*]( 5 Matth. 13, 39 . 11 Matth. 13, 30 16 Prou. 14, 28 ) [*]( 1 usque om. P 2 mesor a, cf. Roensch, It.\'ł p. 435 5 est autem MPj 7 nee-nee] uel—uel Ma 9 esse] etiam EI, om. FGH 10 sententias Pml 13 tantummodo om. p 14 diminuta codd. praeter Dm2P, v 16 diminutione Ma 19 interpretata EI attende M 20 dominus donat f 21 aperire. Amen DMP Explicit liber primus (•I- DPH). Incipit (liber add. DMPG) secundus (II- DPH) D, M (om. E. 1. pr.), PGHI nulla subscriptio in E, de F nihil adnotatum 24 hominem y .25 iecit] iaceat Meum qui M )

44
affligat intacto illo quem uulnerare uoluerat, sicut isti Donatistae de omnibus fere scripturarum testimoniis faciunt, quae cum se aduersus nos proferre arbitrantur, uelut ammonere nos uidentur, quales eos esse ipsa scriptura conuincat? quid enim facit aliud quod uel pro se uel contra nos Parmenianus putat esse quod scriptum est: uae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, qui ponunt lucem tenebras et tenebras lucem, qui ponunt id quod amarum est dulce et dulce amarum? o stultissimam caecitatem! quid enim tam bonum et tam iocundum quam fratres habitantes in unum? quod illi nequam dicunt et amarum ponunt, qui se ab omnibus fratribus separarunt, dum uanas suspiciones suas, ne dicam factiosas calumnias, uel non excitare uel excitatas tolerare noluerunt. qui si ueram paleam odissent et ipsi palea non essent, non propter eam se a tritico dominico per totum agrum id est hunc mundum seminato et crescente seiungerent.

Exclament itaque quantum possunt: uae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam. respondemus: \'hoc uerum est\' et addimus aliud: uae his qui perdiderunt sustinentiam, dum ponunt lucem tenebras et tenebras lucem. quid enim lucidius promissis dei, qui temporibus nostris exhibuit quod ante annorum milia praenuntiauit, in semine Abrahae, quod est Christus, benedictionem omnes gentes habituras, et quid tenebrosius praesumptionibus hominum, qui propter temere obiecta et numquam probata [*]( 6 epist. Parm. Esai. 5, 20 10 cf. Ps. 132, 1 18 epist. Parm. Esai. 5, 20 20 Eccli. 2, 16 24 cf. Gen. 22, 18 ) [*]( 3 aduersum Pa 4 esae post conuincat tr. p 5 quod DMPFH quando cet. v 9 dulce quod amaram p inamarum M 11 habitare MPEFI habitare fratres GHv, cf. Petil. II 104, 239 14 tollcre EFv qui eij quodsi FGIv uere F 15 paleam Pml propterea MEGHI trico Dm1 dominico tritico p 16 hunc om. (3 18 quantum] quod Iv si EG, om. H 20 respondemus breuiter v 21 perdiderint FH 23 pronuntiauit EFGHI 25 praesumtionibus D promissionibus Pml )

45
crimina traditorum, quae si uera essent numquam deo praeiudicarent quominus quod promisit impleret, perisse dicunt christianum nomen de tot gentibus in orbe terrarum et in sola Africa remansisse? et hanc praesumptionem suam lucem dicunt, promissa uero dei iam ipso effectu rerum inluminata mendaciorum tenebris operire contendunt et insuper aduersus nos facta sua clamant dicentes: uae his qui ponunt lucem tenebras et tenebras lucem. itane lux erat Optatus et eum tota Africa tenebras appellabat, an eum potius esse tenebras tota Africa sentiebat et isti eum lucem uocabant, qui non ponunt lucem tenebras et tenebras lucem? \'sed displicebat\', inquiunt, \'Optatus in communione nostra omnibus bonis\'. non ergo eum lucem uocabatis et tamen ei communicabatis. eligite itaque quid uelitis, aut non obesse in una communione tenebras luci, sed sufficere luci ut tenebras improbet et eas pro unitate, si expellere non potest, toleret, atque ita non fuisse causam cur ab innocentibus fratribus, quibus malos certe non potuistis ostendere, etiamsi uobis cognitos fuisse dicatis, tenebroso schismatis sacrilegio disiungeremini; aut si non sufficit luci ut improbet tenebras quas expellere non potest, id est si non sufficit bonis ut improbent malos quos excludere uel emendare non possunt, facilius unus Optatus partem Donati in una Africa notissimus et apertissimus maculauit quam quilibet Afer traditor tot gentes per orbem terrarum, etsi non dicam falsis criminibus accusatus, tamen, quod impudentissime negatur, ignotus.

Accipientes itaque peruerso corde scripturas non eas faciunt obesse nobis, sed sibi, quando ad hoc putant esse [*]( 7 epist. Parm. Esai. 5, 20 ) [*]( 2 quod] quae FHv, om. M 4 praesumtionem D 6 et om. a aduersum 1 aduersus nos post clamant tr. M 8 et alt. om. 01 9 eum] cum a totam affricam H totum orbem OJ tenebras esse M 10 non] nunc M, om. f 11 displicebant Pml 14 quod MFv 16 coleret Dm1 tolleret Pm1 17 quibus DMPmlH quos eet. v 18 etiamsi DMPF si cet. v (etiam [et EI] ante cognitos add. EGHI, post cognitos v) Caisse] esse M 19 si onl. M 20 tenebras post potest tr. Hv 21 si om. MmlF )

46
scriptum: uae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, ne paleam frumenta inter se tolerent usque ad tempus uentilationis, ut, cum male intellegunt: uae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, compleatur in eis: uae his qui perdiderunt sustinentiam. si autem intellegant in eos hoc esse dictum, qui opinantes quod malum est bonum esse mala committunt uel hi qui talibus laudando atque approbando consentiunt, quae duo genera uno in loco scriptura commemorat dicens: quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicetur, recte intellegent nec turbabuntur, cum et aput ipsos inueniuntur mali, nisi quod eos pro Donati parte tolerant quos pro Christi unitate debuerunt, et per hanc obstinationem animositatis suae coguntur miseri in schismate suo ferre quos norunt, in orbe terrarum accusare quos nesciunt. quisquis ergo uel quod potest arguendo corrigit uel quod corrigere non potest saluo pacis uinculo excludit uel quod saluo pacis uinculo excludere non potest aequitate inprobat, firmitate subportat, hic est pacificus et ab isto maledicto quo scriptura dicit: uae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, qui ponunt lucem tenebras et tenebras lucem, qui ponunt quod amarum est dulce et quod dulce est amarum omnino liber, prorsus securus, penitus alienus.

Obiciunt iterum simile aliquid solita caecitate. de uobis, inquiunt, dicit scriptura: qui iudicat iustum in- [*]( 1 epist. Parm. Esai. 5, 20 5 Eccli. 2, 16 10 Pa. 9, 21 21 Esai. 5, 20 26 epist. Parm. 27 Prou. 17, 15 ) [*]( 2 ne] non quo M quo a 3 se non a ad usque p intelli(-e-P)gant MPa 6 perdiderint FH 8 committitur M hi] hii P in eos Ma. 9 in uno Ff 11 benedicetur DMPGml benedicitur cet. v 12 et om. MPa 13 inuenientur EmlGI per-partem M parte donati Gf 14 tolerare debuerunt FGy 18 saluo pacis uinculo pr. om. M 19 inprobat (in 8. I. m2) D 20 quo] quod a 24 est alt. om. M 26 «terum D )

47
iustum, iniustum uero iustum, execrabilis aput deum. cur non ista execratio potius in illos cadit, qui uniuersum orbem terrarum christianum damnare ausi sunt inauditum, in quo tam ingenti hominum numero sine ulla dubitatione fuerunt et sunt ab eorum criminibus innocentes? hoc ergo modo quod iustum est iudicarunt iniustum, quod autem iniustum est iudicarunt iustum, cum Optatum Gildonianum, decennalem totius Africae gemitum, tamquam sacerdotem atque collegam honorantes in communione tenuerunt. aut si eum corde improbabant, sed pro pace tolerabant, discant nullius pacifici patientiam malo non consentientem ab ullis malis posse maculari, atque ita sentiant, in qua perditione iaceant qui propter falsa siue uera — non enim hoc nunc quaeritur — crimina Afrorum unitatem spiritus in uinculo pacis non seruant cum orbe terrarum. qui si dicerent: \'nescimus an sint per tot gentes terrarum transmarinarum boni christiani\', impudentissime dicerent. deus enim perhibet testimonium frumentis suis, quae per totum agrum seminans quamuis cum zizaniis a diabolo superseminatis tamen usque ad messem crescere praenuntiauit; unde etsi homines ipsos minus nouimus, esse tamen eos ideo nouimus, quia mentiri deum non potuisse fide certissima retinemus. cum ergo sacrilega impudentia dicerent: \'nescimus utrum sint in cetero terrarum orbe boni christiani,\' uideant qua insania dicere audeant — cotidie enim non dubitant dicere —: (scimus non ibi esse christianos\'. aliud est utique \'nescimus an sint\', aliud \'scimus quod non sint\': utrumque infidele et impium est. sed si detestandus est qui dicit: \'nescio an uera dixerit deus\', quid est ille qui dicit: \'scio quod non uera dixerit deus\'? [*]( 14 cf. Eph. 4, 3 ) [*]( 1 est apud Ma 6 iniustum iudicarunt G1 quod autem (et quod P) -iustum om. Ma 13 nunc om. GH quaeritur nunc v 18 seminamus M seminata v 21 esse bonos tamen ideo nouimus eos EI 22 dicant EGI, cf. p. 23, 8 23 orbe terrarum MGIv 24 enim ODJ. DP 25 pr. non om. H dubitabant M ibi non M 26 utique] enim M 27 et infidele et p 28 quid] quis Ma )
48

Certe arbitror quod neminem istorum offendere debeo, si Donato deum praeposuero. quantumlibet enim ament Donatum, plus timent deum; postremo, quantum ipsi ament Donatum, nos nouimus quia solus deus uerax est, omnis autem homo mendax. Christus ergo, qui super omnia deus est benedictus in saecula et qui uerissime de se ipso dixit: ego sum ueritas, cum serui eius ab eo quaererent, utrum uellet eos ire et colligere zizania, sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, Donatus autem dicit zizania quidem creuisse, frumenta uero esse deminuta. eligant isti cui credant. Christus id est ueritas dicit: ager est hic mundus, Donatus autem dicit agrum dei solam Africam remansisse. eligant cui credant. Christus id est ueritas dicit: in tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania et exponit dicens: messis est finis saeculi, Donatus autem dicit per praecisionem partis suae ante messem a frumentis zizania separata. eligant cui credant. Christus id est ueritas dicit: messores angeli sunt, Donatus autem dicit se atque collegas suos hoc fecisse ante messem quod ille dixit angelos in messe facturos. eligant cui credant. certe christianos se dicunt: Christum eis Donatumque proponimus. si uerba dant Christo, cor autem Donato, considerent qui sint. ego parco, non inuehor, non exaggero, dolorem meum melius premo quam promo. si autem dicunt se Christo dare cor suum, Christo ergo credant dicenti quod per totum mundum et filii regni crescant et filii maligni, non Donato dicenti quod per mundum filii maligni tantummodo creuerint, filii autem boni usque ad solam Africam deminuti sint. quodsi [*]( 4 Roro. 3, 4 5 Rom. 9, 5 7 Ioh. 14, 6 8 Matth. 13, 30 11 Matth. 13, 38 14 Matth. 13, 30 15. 18 Matth. 13, 39 26 cf. Matth. 13, 38 ) [*]( 3 quantumlibet v 7 uia et ueritas EFI uia et (om. v) ueritas et uita GHv 10 esse om. M diminuta Ma 12 in sola africa Ma 16 per om. Mtnl partis] patris D 17 separari Ma 18 sunt angeli FHf 22 praeponimus F qui (quid EGl) sint considerent MPa 27 per totum mundum EGv creuerunt EFGv 28 diminuti Ma sunt MFGHIv quodsi] qui si M )

49
Christo credunt, non iam dicimus cum ecclesiis orbis terrarum, sed cum ipso euangelio pacem habeant, quod ab igne se conseruasse mendaciter iactitant, quia factis non probant.

Iam illud quo pertinet quod idem Parmenianus ex propheta Esaia nobis obiciendum putauit: numquid non ualet manus domini saluos facere aut grauauit aurem ne exaudiat? sed delicta uestra distingunt inter medium uestrum et dei, et propter peccata uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. manus enim uestrae sanguine coinquinatae sunt et digiti uestri in peccatis; labia autem uestra locuta sunt iniquitatem et lingua uestra iniustitiam meditatur. nemo loquitur iusta nec est iudicium uerum. confidunt in uanis et locuntur inania, quia parturiunt dolorem et pariunt iniquitatem. oua asp idum eruperunt et telam araneae texunt, et qui erat de ouis illis manducaturus conterens inuenit olidum et in ipso basiliscum. tela eorum non erit ad uestiendum neque se operient de operibus suis. opera enim illorum opera iniquitatis, pedes autem eorum ad nequitiam currunt ueloces ad effundendum sanguinem, et cogitationes eorum cogitationes insipientium. contritio et miseria in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt? quos isto loco scriptura describit, ubicumque fuerint etiam inter bonos non obsunt bonis, sicut non obest palea frumentis, donec ueniat dominus areae ferens uentilabrum in manu sua et mundet aream suam, [*]( 5 epiat. Parm. Esai. 59, 1-8 27 cf. Mattb. 3, 12 ) [*]( 2 habent M 8 mendaciter om. p iactant M quia] quod MFGj approbant M 5 profeta D 6 adgrauauit M 7 ne] ut H ut non v distingunt sic DMPGl 12 meditantur Dm1 18 nec] non a 14 locantur sic DMPEFG inania (xeva) DP inania uel uana M uana FGHv mala EI 16 ruperunt Dm2EmlHmlI, cf. p. 51, 10. 14. U3 telas M areneae F texuerunt MmlPmlEGI 18 ergo eorum MEm2FGHv 21 illorum M 28 miseria] infelicitas EI 25 etiam] et EI, om. GHv 26 uenia Dml 27 et] nt a ) [*]( LT. AuguBt. c. Don. I. ) [*]( 4 )

50
frumenta recondat in horreum, paleam uero comburat igni inextinguibili; sicut non obfuit bonis tanta multitudo sceleratorum, quod per Ezechielem prophetam didicimus, illis uidelicet qui gemebant et maerebant facinora populi quae fiebant in medio eorum. unde, quia eos corrigere non poterant nec ab unitate populi dei se ullo modo separare debebant, pro merito innocentissimae tolerantiae suae signari meruerunt et in illorum perditorum uastatione atque interitu liberari. uerumtamen isti qui haec catholicis obiciunt cur non se respiciunt, quorum et cateruae gregum furiosorum huc atque illuc armatae ferro ac fustibus uolitant et tam crebris ubi potuerint stragibus nequaquam in tanta immanitate satiantur, ubi per busta cadauerum eorum cum feminis, quae cum illis passim commixtae contra ordinem rerum diuinarum et humanarum diebus ac noctibus euagantur, tanta feruet ebrietas, ut inde insaniam cotidianam non solum alios insectandi, sed etiam se ipsos praecipitandi concipiant? horum pedes ad malitiam non currunt nec ueloces sunt ad effundendum sanguinem? ab istis non recedit iudicium, qui sibi etiam iniustissimas licentias inordinatae potestatis usurpant? istis non fiunt tenebrae, dum sustinent lumen in falso martyrio? nonne in media nocte ambulant et per diem, quandoquidem dicit apostolus: qui inebriantur nocte sunt ebrii? nonne isti cadunt in meridie quasi media nocte? quod quidem omnium haereticorum est, qui rem manifestissimam in luce omnium gentium constitutam uidere non possunt, extra cuius unitatem quidquid [*]( 4 cf. Ezech. 9, 4 17 cf. Esai. 59, 7 19 -21 cf. Esai. 59, 9 22 I Thess. 5, 7 23 cf. Esai. 59, 10. Hiob 5, 14 ) [*]( 1 recondit Pml 3 quod (qui Pml) per ezechielem (iezechielum D) prophetam didicimus (dicimus D) DP (cf. De bapt. II1, 2 quod etiam nos in scripturis sanctis didicimus) qui per ezechielem (ezechihelem F iezechielem MH) prophetam dicti sunt Ma 9 despiciunt M 10 et om. Ma. 12 in] tamen a 17 malitiam] malum f 19 qui sibi] quis M 20 isti M 21 sustinent (ava|iivoooi, cf. Roensch, It.2 p. 381) DP uon ualent sustinere Ma in alt.] isti in f 22 et] etiam Ma 23 nonne] non M cadunt] palpant Gy 24 in media a 25 constituta M 26 quicquid MGHI )
51
operantur, quamuis magna sollertia et diligentia fieri uideatur, tam illis nihil prodest aduersus iram dei, quam nec aranearum telae possunt defendere a frigore.

Quid ergo de hoc prophetico capitulo ponunt quod in ipsos retorqueri non possit nisi forte de ouis aspidum, quorum multum meminerat dictator ille sententiae plenarii concilii trecentorum decem, cum ex uniuersis prouinciis Africae conuenerunt? hoc certe nunc si uiueret Parmenianus non diceret nec ex propheta Esaia poneret aduersus nos: oua aspidum eruperunt. respiceret enim adiunctum collegio suo Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos ex numero damnatorum quasi bono pacis, non tamen Christi sed Donati, uelut integros denuo receperunt, qui et erant oua aspidum et eruperant. sic enim eos describunt trecenti decem plenarii concilii ore ueridico, sicut eorum gesta etiam proconsularibus gestis allegata testantur. haec enim certe concilii eorum uerba sunt: licetenimuiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum uirus euanescenti umbraculo celari non potuit. nam etsi sero publicum facinus et parricidium suum feta scelerum uota pepererunt. haec oua aspidum iam eruperant iamque horribilia et male olentia cum uenenosis fetibus erant ab eorum communione proiecta, sed erat intus Optatus basiliscus, qui nutu quodam regali, quo inter serpentes excellere dicitur, [*](9 epist. Parm. Esai. 59, 5 14. 17 Sententia concilii Bagaiensis, cf. De bapt. II 12, 17 ) [*]( 1 solertia DMP 2 tam] tamen a quam] quos Fi 4 prophetico] proprio M in ipsis DMP 6 multum DP multo M ante multum H multo ante cet. v illae P illius v, ut legitur Cresc. III 19, 22 7 cum ex] qui cum a 8 nunc om. Ma 9 Isaia propheta v aduersum p 11 asuritanum M 15 gesta om. a 16 enim om. Gf certe om. M 18 aluus v 19 uda] uta D ut MPEGHI, om. F coaugula Pml 20 conceptus P euanescenti D (ti in ras. ml), P euanescente Ma, cf. Cresc. IIII 2, 2 21 celare F 23 iam om. [3 24 faetibus DM 26 quondam MF ) [*](4* )

52
etiam proiectos aspides reuocaret. aut si haec pro pace non obsunt, quid catholicis obiciunt quos conuincere nequiuerunt, cum ipsi receperint quos ore proprio damnauerunt? si haec pro pace non obsunt, obsunt tamen pro pace Donati, cui multum fauetur in iniuriam pacis Christi, pro quo sacrilegio quidquid corporalibus molestiis patiuntur ammonitio dei est cauendae damnationis aeternae. nam ipsi uere sanguinem non solum corporaliter per furias circumcellionum, sed etiam spiritaliter fundunt, qui orbem terrarum, si possint, rebaptizare conantur. aut si solus ille sanguinem fundit, qui carnem mortalem uel uulnerat uel uulnere perimit, ille autem non fundit, qui seductas animas sacrilegio schismatis perimit, quare in schismaticos suos Maximianistas per eandem plenarii concilii sui sententiam talia dixerunt: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, cum ab eis constet corporaliter neminem occisum, neminem uulneratum, sed insuper eos ab istis multa perpessos, cum de basilicis per iudiciarias potestates excluderentur? qualia multis ante separationem Maximianistarum, cum in uno pariter essent, multa fecerunt, eis qui priora ex parte Donati schismata fecerant. cui enim umquam schismatico suo pepercerunt, qui sibi ab orbe terrarum, cuius ipsi schismatici sunt, nimis impudenter parci uolunt, cum a sola ipsa uera unitate iustissime schismata puniantur, si eo modo ista punienda sunt?

Et illud quod scriptum est: secundum principem populi sic et ministri ipsius, et qualis rector est ciuitatis tales et inhabitantes, si intellegerent quo [*]( 14 Esai. 59, 7 25 epiat. Parm. Eccli. 10, 2 ) [*]( 1 proiectas f] 3 receperunt M damnauer (sic) Dml 4 non obsunt Christi Iv tamen] enim M pace] parte M 5 in om. M 6 quicquid codd. praeter PF 7 non solum corporaliter post circumcellionum tr. M 9 quid M possent EFI possunt MGHv 10 carnem mortalem post uulnerat tr. M 11 uulnere] uulneratam Ma 12 perimit] occidit a 18 multis om. Ma 19 in unum y 26 est rector MEFGI 27 et om. Hv inhabitantes in ea M )

53
pertinet, nec nobis obicerent nec ipsi uana iactantia superbirent. nos enim, ut hominum spem, quae in solo deo tuta recteque secura est, non in hominibus collocemus, quoniam scriptum meminimus: maledictus qui spem suam ponit in homine, non intellegimus hoc loco principem populi et rectorem ciuitatis episcopum significari; non ideo, quia non possumus innumerabiles sanctos in catholica episcopos intueri, sed ne cuiusquam ut dixi spes hominis in homine collocetur et, si ei forte contingat in ea uiuere ciuitate, ubi non sit bonus episcopus, arbitretur impune se malum fieri, usurpans ad defensionem suam tam peruerse intellectam istam scripturam quam peruerse ab istis intellegitur, et dicens ideo se bonum esse non posse, quia secundum principem populi sic et ministri eius, et qualis rector est ciuitatis tales et inhabitantes. contradicitur enim huic errori ueritatis ore dicentis: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. habentes itaque plebes tales episcopos, qui bona dicant ex cathedra Moysi et ea quae dicunt non faciant ex pestilentia sua, si illi faciant ea bona quae dicunt et non faciant mala quae faciunt, sicut praecepit dominus, nonne satis indicant non ita intellegendum principem populi et rectorem ciuitatis quomodo isti intellegunt, quia possunt esse populi boni et ubi fuerint episcopi mali, sicut potuit esse populus malus ubi fuit Moyses princeps et rector bonus? errantes enim in uerbis sanctarum scripturarum et, sicut dicit apostolus, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant, [*]( 4 Hier. 17, 5 13 Eccli. 10, 2 16 Matth. 23, 3 18 cf. Matth. 23, 2 19 cf. Ps. 1, 1 26 I Tim. 1, 7 ) [*](2 spePml 7 possimus FHi catholica ifde (sede G) p 8 collocetnr in homine a 9 forte ei MPa 11 intellectam om. p 12 bonum] hominum Dml 13 qui Dml 14 et om. M est rector MEFI est om. H 15 et om. Mv 17 nolite facere v 18 dicant ex dicunt Dml dicunt Pa. 19 faciunt MPa an illae? 20 faciunt ea quae bona dicunt M dicant Pml faciant] faciuntilf faciant ea mala GHv 21 praecipitEv istaDml intelligendum esse v 23 quia possunt] possunt enim Ma et om. Ma 27 locuntur PEG )
54
ipsi potius secundum peruersitatem intellectus sui magnas patiuntur angustias, cum eis dicitur: \'ergo qualis fuit Optatus, talis fuit et plebs Thamugadensis; et si communione sacramentorum, sicut dicitis, contaminantur et illi qui facta mala improbant, etiam illa quae pro pace tolerant unitatis, tales estis et uos omnes, qui et illi collegae uestro et illi plebi communicastis, cum illum tota Africa Gildonis satellitem manifesto gemitu declararet\'. quem propterea saepe nomino, quia ita manifestus apparuit, ut ubicumque fuerit nominatus nullus se ignorare respondeat.

Nam ipsi respiciant et recordentur quam multos inter se similes habeant, quorum par malitia est, sed impar notitia, et aliquando ueniant ad ueram sententiam istorum uerborum et intellegant unum populi principem dominum nostrum Iesum Christum, cuius ministri sunt boni, et ipsum rectorem ciuitatis illius Hierusalem, quae est mater nostra aeterna in caelis. cuius rectoris dignitati congruunt habitantes non ad aequalitatem, sed pro modo suo, quia dictum est- eis sancti eritis, quoniam *\' et ego sanctus sum, secundum-quandam scilicet imaginis similitudinem, in quam transformamur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu munere illius, qui nos facit conformes imaginis filii sui. est et alterius mali populi diabolus princeps et rector eius ciuitatis, quae mystice Babylonia dicitur, quoniam principes et rectores tenebrarum harum id est peccatorum ipsum et angelos eius apostolus Paulus appellat, et illius ministri similes eius sunt, quia transfigurant se in [*](16 cf. Gal. 4, 26 18 Leu. 11, 45 20 II Cor. 3, 18 22 cf. Rom. 8, 29 .23 cf. Apoc. 17, 5 24 cf. Eph. 6, 12 26 cf. II Cor. 11, 14-15 ) [*]( 3 fuit et f et fuit G fuit DPFH cetera plebs fuit -M 4 factam Dm1 5 etiam illa quae] et (etiam G) illi qui ea EGI et illi qui etiam ea v 6 uestro om. p 7 communicatis Pm1 8 declamaret EI 10 eum se EI 12 habent M 16 ierusalem DFf hirusalem M, per compend. GH in caelis aeterna p 17 dignitatis Vml 18 quoniam et] quia M 20 in qua HI 24 quoniam] quem a principem Ma rectorem MGHIv 25 et pr. om. M apostolus Paulus appellat] appellat apostolus M apellat P 26 eius Dv eis G ei cet. qui M )

55
ministros iustitiae, sicut ille in angelum lucis, et inhabitantes rectori pessimo in factis similibus congruunt. sed istorum populorum atque ciuitatum tunc erit aperta separatio, cum ista messis fuerit uentilata; quod donec fiat omnia tolerat dilectio frumentorum, ne, dum grana paleam praepropere fugiunt, a consortibus granis impie separentur. \'-

Quid igitur iam ualet ad causam quod isti nobis obiciunt, quia per Esaiam dicit dominus de malis sacrificatoribus: facinerosus qui sacrificat mihi uitulum quasi qui canem occidat, et qui ponit similaginem quasi sanguinem porcinum, et qui o offert thus in memoria quasi blasphemus? haec omnia multo congruentius de illis dicuntur, qui contra ecclesiam dei toto sicut promissa est orbe diffusam altare sui schismatis erexerunt; quod eos sacrilegium omnes inuoluit, et quilibet ubilibet offert sacrificium tali corde uel factis, ut haec audire mereatur, perniciem sibi infert, non illis bonis qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et maerent peccata et iniquitates quae fiunt in medio eorum, quamuis non se inde corporaliter separent; unicuique enim tribuit dominus secundum cor suum. nam si primis temporibus non obfuerunt mali sacerdotes uel collegis bonis, sicut fuit Zacharias, uel popularibus bonis, sicut fuit Nathanahel in quo dolus non erat, quanto magis nihil obest in unitate christiana episcopus malus uel coepiscopis bonis [*](9 epist. Parm. Esai. 66, 3 18 cf. Ezech. 9, 4 20 cf. Ps. 19, 5 22 cf. Luc. 1, 5 23 cf. Ioh. 1, 47 ) [*](, 8 per-sacriifcatoribus) de malis sacrif. dom. per esaiam (ysaiam I Isaiam v) prophetam (om. v) dicit 1 x9 facinorosus codd. praeter Dml 10 ponit om. a 11 quasi qui Dm2 tus F in memoria (-am F) quasi blasphemus] quasi qui benedicat uitulo (idolo I) EI 14 orbe post toto tr. M 16 haec ut EGHv 17 post bonis add. v: qui accipiunt ab eis sacramenta eadem prophetam om. M 18 iezechielem DMPGH ezechihelem F et iniquitates om. a 20 deus EI deus tribuit v 22 zacharias fuit M bonis alt. om. a fuit alt. om. M 23 natanahel Dm1 nathanael MPp obesse potest M 24 bonis om. MPEFI )

56
uel laicis bonis, cum iam ille sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec et pontifex noster sedens ad dexteram patris interpellat pro nobis, qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. nec illud ergo bonis obest, sed offerentibus malis, quod uerissime dictum est: dona iniquorum non probat altissimus. non enim dixit: \'dona eorum qui pro pace iniquos tolerant non probat altissimus\', cum tamen nec isti ea quae obiecerunt probare potuerint eo tempore quo schisma fecerunt. alioquin illis exclusis istos hereditas Christi toto orbe diffusa in communione catholica detineret.

Sacrificia, inquit, impiorum execratio est domino; etenim inique o fferunt illa. iam supra responsum est quia non est iniquus Christus, qui pro nobis se ipsum obtulit et noster in caelo mediator est, quo suam ecclesiam gubernante bonis mali non oberunt qui uel ignorantur uel pro pace tolerantur, donec ipse ueniat ac separet praemissis messoribus a messe zizania et uentilabro paleas a frumentis. quamquam isti, quod saepe dicendum est, falsa crimina obiecerint, quae si etiam uera essent bonorum caritati pro unitate in unitate omnia toleranti nihil nocerent, si ea forte etiam cognita iudicibus ecclesiasticis persuadere non possent. sacrificia ergo impiorum eis ipsis oberunt qui offerunt impie. nam unum atque idem sacrificium propter nomen dei, quod ibi inuocatur et semper est sanctum, tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit; qui enim manducat et bibit indigne,. iudicium sibi manducat et bibit. non ait \'aliis*, sed [*]( 1 cf. Hebr. 7, 17 2 cf. Hebr. 6, 20 cf. Rom. 8, 34 3 Rom. 4, 25 6 Eccli. 34, 23 12 epist. Parm. Prou. 21, 27 15 cf. I Tim. 2, 5 17 cf. Matth. 13, 30 18 cf. Matth. 3, 12 20 cf. I Cor. 13, 7 26 I Cor. 11, 29 ) [*]( 1 bonis om. GHv in aeternum om. Hv 2 melchisedech MFHj 5 ergo oin. 0- 8 obitiunt M 11 retineret a 13 iniqui M illa] ea M 15 optulit MF 17 hac P promissis Pml 20 si uera etiam PF etiam si uera GHv etiam om. EI uera om. M 21 in unitate om. M forte ea M 22 persuaderi a 24 domini a ibi om. p 25 sanctum est 1 et tale a 26 acceserit Dwl 27 non ait-alt. bibit om. EGH )

57
(sibi). qui ergo digne manducat et bibit, gratiam sibi manducat et bibit. illi ergo uideant utrum digne manducent, qui inter tam multos parentes et filios, maritos et uxores, inter tam multos, quod est potissimum, dei heredes et Christi coheredes toto orbe diffusos nefario schismate diuiserunt, cum possent utique, si boni essent et uere malos arguerent, fructuose tolerare pro pace Christi quae perniciose tolerant pro parte Donati.

In Exodo. inquit, scriptum est: sacerdotes autem qui accedunt ad dominum deum sanctificentur, ne forte derelinquat eos dominus, et iterum: et cum accedunt ministri ad altare sancti, non adducant in se delictum, ne moriantur, et illud in Leuitico: homo qui habuerit maculam et uitium non accedat offerre dona deo. bene quod de ueteribus libris testimonia ista proponunt. dicant ergo mihi, cui sancto secundum salutem spiritalem obfuerit uel in sacerdotibus uel inter populum constituto malus aut maculatus sacerdos. ubi erat Moyses et Aaron, ibi murmuratores sacrilegi, quos deus semper a facie sua perdere minabatur; ubi erat Caiphas et ceteri tales, ibi Zacharias, ibi Simeon et ceteri boni; ubi Saul, ibi Dauid; ubi Hieremias, ubi Esaias, ubi Danihel, ubi Ezechiel, ibi sacerdotes mali et populi mali; sed sarcinam suam unusquisque portabat.

Omitto dicere quam scelerata superbia dicatur neminem esse inter collegas suos uel se ipsum non esse cum aliqua [*]( 4 cf. Rom. 8, 17 8 epist. Parm. Ex. 19, 22 10 Ez. 30, 20-21 12 Leu. 22, 21 23 cf. epist. Pann. ) [*]( 1 quid Dml manducat digne v 2 qui] quod DmlM 3 tam pr. PHv, om. cet. et filios et GI tam alt. om. M 4 potentiBBimum Emll patentissimum Hv 6 arguere et F tolerare] tollerarent M 7 parte] pace Gv 8 autem om. Ff 10 et alt. om. Fy ministri ad altare accedunt f 11 sancti om. Ma 13 dona offerre MPFf 14 quod] quidem v ista testimonia v 16 offuerit MP in populo M 18 et sacrilegi F a facie sua semper MPct 19 symeon DMEGHI 20 et] ibi Pml hieremias P iheremias E ieremias cet. v 21 daniel MPGHIv iezechiel DMEGH 23 dicant p 24 ipsos p non esse om. v -, )

58
macula et uitio non membrorum, sed quod peius est morum. quod ubi agere cum eis coeperimus, respondent interesse qualis sit macula et quale uitium, quasi scriptura discreuerit quae ait: homo qui habuerit maculam et uitium non accedat offerre dona deo. nullamne maculam et uitium habuit non dico Optatus, sed ipse Parmenianus aut ipse Donatus? sed tanto isti amore hominum caeci sunt et corde impudico adulteros mentis suae uni legitimo uiro coaequare non dubitant, ut quod de solo domino Iesu Christo dici potuit etiam in Donato perfectum fuisse contendant. quis dabit oculis meis fontem lacrimarum? quis congruus huic sceleri gemitus concusso pectore exprimitur? sed interim attendant utrum saltem Optatus habuerit aliquam maculam aut aliquod uitium; non usque adeo caeci sunt, ut et istius uitam omnino immaculatam et omni uitio carentem fuisse respondeant. cur ergo accedebat offerre dona deo et ab eo ceteri coniunctis manibus accipiebant, quod maculosus et uitiosus obtulerat? attendant in ceteris suis utrum nulla sit macula ebriositas, sed prius legant quibus sceleratis ebriosos apostolus Paulus adiunxerit; utrum auaritia nulla sit macula, quam idem apostolus sic detestatur, ut idolorum comparet seruituti.\'

Qui autem rectissime sapiunt, intellegunt quemlibet hominum, quamuis iam pro consortio societatis humanae non absurde dici possit iustissime uiuere, non posse tamen esse sine aliquo uitio, quamdiu caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem, et: qui [*]( 4 Leu. 22, 21 10 Hier. 9, 1 19 cf. I Cor. 5, 11. 6, 9-10 21 cf. Eph. 5, 5 25 Gal. 5, 17 26 I Ioh. 3, 9 - ) [*]( _2 coeperimus ante agere tr. M respondebunt Gf 3 sitpostf uitium tr. Hv, -om. MPEFGI 4 uitium aut maculam M 5 dona offerre MPFHi deo offerre dona G et] aut M habuit et uitium a 9 domino nostro codd. praeter DMP 12 exprimetur Fi 13 aliquid F, om. GlIv 14 et om. a 15 respondendum Pm1 16 dona offerre FHf deo offerre dona G ceteri post manibus tr. M 17 optulerat MPEH 18 ceteris collegis suis Gi pius M 19 adiunxerit apostolus (om. Paulus) p adiunxerat M 21 comparat P 22 quamlibet P 26 post carnem in D haec leguntur e margine archetypi inlata: Utrumque ab apostolo iohanne dictum est, eadem in mg. Pm2 )

59
natus est ex deo non peccat, et: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. quamuis enim, in quantum ex deo nati sumus, non peccemus, inest tamen adhuc etiam quod ex Adam sumus, quia nondum est absorta mors in uictoriam, quod etiam in corporum resurrectione promittitur, ut omni modo beati et immaculati et incorrupti simus qui iam secundum fidem filii dei sumus, sed secundum speciem nondum apparuit quod erimus. nondum enim re, sed spe salui facti sumus. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. quamdiu autem per patientiam exspectamus redemptionem corporis nostri, non audeamus nos dicere carere omni uitio, ne ipsa superbia sit immanissimum uitium, et euigilemus aliquando atque uideamus in sacerdotibus illius temporis, cum corporalia uitia uitabantur, illum praefigurari, qui cum esset deus factus est homo propter nos, solus uere agnus immaculatus et sacerdos sine uitio. ideoque et tunc sacerdos solus intrabat in sancta sanctorum, populus autem stabat foris, sicut nunc ille sacerdos post resurrectionem intrauit in secreta caelorum, ut ad dexteram patris interpellet pro nobis, populus autem cuius ille sacerdos est adhuc foris gemit. nam cum episcopo intus est populus et orat cum illo et quasi suscribens ad eius [*](1 I Ioh. 1, 8 5 I Cor. 15, 54 6 cf. I Cor. 15, 52 7 cf. II Cor. 5, 7 8 I Ioh. 3, 2 9 Rom. 8, 24-25 13 cf. Rom. 8, 23 18 cf. I Petro 1, 19 19 cf. Leu. 16, 2. 34. Hebr. 9, 7. cf. Pet.il. II 105, 241 ) [*]( 2 nosmet Mf 3 enim om. M 5 nati sumus FG-f . est absorta DPH absorta (absorpta Fv) est MFGf uictoria MEGHI - 6 ut] et M omni modo] omnino EFv 8 speciem] spem EGHI 13 autem expect. per pat. corp. nostri redemptionem (3 redemtionem D 14 audemus M dicere carere nos 7 omnino M 15 sit om. Pml et euigilemus] euigilemus igitur Gf 18 propter nos homo 7 uerus G7, om. H 19 et om. M 21 resurrectionem suam Gr 22 interpellat Pml 23 ille cuius M episcopus F episcopus solus Gv epo sanus H 24 subscribens MPa )
60
uerba respondet \'amen\'. usque adeo tunc, quando sine ulla macula et sine ullo uitio, quia non poterant animi, sacerdotum corpora quaerebantur, solus ille praefigurabatur, non isti superbi et impii, qui fornicante anima non zelant sponso, sed eis se audent ostentare pro sponso.

In euangelio, inquit, scriptum est: deus peccatores non audiet; sed si quis dominum coluerit et uoluntatem eius fecerit, illum audiet. et hic absoluta responsio est. si enim duo simul orent, unus peccator et alter qui dominum colit et uoluntatem eius facit, nimirum illum audit, illum non audit. quid sibi ergo uult hoc testimonium uel quomodo pro se arbitrantur esse proferendum, cum his uerbis maxime securi fiant inter malos boni nec ulla causa corporalis separationis existat, ut nefario schismate homines etiam a bonis per spiritalem discordiam separentur, quandoquidem possunt et mali inter bonos non exaudiri propter infidelitatem suam et boni inter malos exaudiri propter fidem suam? deus enim qui cordis inspector est non errat, ut alium pro alio uel exaudiat uel repellat. an propterea dicunt haec, ut intellegatur episcopus malus non exaudiri, cum pro populo rogat? quod etsi ita esset, non ideo tamen populus, si bonus atque fidelis est, sollicitus esse debet. securos enim illos facit illa scriptura quae ait: fratres, haec scribo uobis, ut non peccetis; et si quis peccauerit, aduocatum [*](2 cf. I Macb. 4, 42 6 epiet. Parm. Iob. 9, 31 18 Prou. 24, 12 23 I lob. 2, 1-2 ) [*](2 ullo om. GHv 4 fornicante anima scripsi fornicantem animam codd. v celant E eis (i. e. sectatoribus suis) scripsi ei codd. v cf. p. 58, 7 adnlteros mentis suae uni legitimo uiro coaequare non dubitant audent se Fv 6 peccatorem MH, cf. p. 63, 5 7 audit MPa deum a colit p 8 facit a illum] hunc y audit Ma haec p 10 deum a 11 et ante illum add. 7 ergo sibi v 12 pro se om. F 14 separationis corporalis M 15 spiritalem] talem Ma 16 non exaudiri— malos om. a propter-ezandiri om. M 20 hoc Mm2 p malus episcopus v 22 deberet p 23 illa om. GHv)

61
habemus ad patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. quam ueraci et pia humilitate dictum sit audiant, si habent aures unde audiant. Iohannes enim dixerat: haec scripsi uobis, ut non peccetis. si ita sequeretur ut diceret: (et si quis peccauerit, aduocatum habetis ad patrem legum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis uestris\', se ipsum a peccantibus quasi segregasse uideretur, ut iam non ei opus esset propitiatio quae fit per mediatorem sedentem ad dexteram patris et interpellantem pro nobis. quod utique non solum superbe, sed etiam falso diceretur. si uero etiam ita diceret: \'haec scripsi uobis, ut non peccetis, et si quis peccauerit, mediatorem me habetis ad patrem, ego exoro pro peccatis uestris\', sicut Parmenianus quodam loco mediatorem posuit episcopum inter populum et deum, quis eum ferret bonorum atque fidelium chriatianorum, quis sicut Christi apostolum et non sicut antichristum intueretur? et tamen isti lacus detriti fumosam istorum superbiam ferunt et spiritum sanctum continere non possunt, ut seruent unitatem spiritus in uinculo pacis et in omnibus orationibus suis de uno mediatore securi sint.

Homines enim omnes christiani inuicem se commendant orationibus suis. pro quo autem nullus interpellat, sed ipse pro omnibus, hic unus uerusque mediator est, cuius typus quoniam praefigurabatur in sacerdote ueteris testamenti, nullus et illic inuenitur orasse pro sacerdote. Paulus autem apostolus, quamquam sub capite praecipuum membrum, sed tamen quia [*]( 9 cf. Rom. 8, 34 14 cf. epist. Parm. 17 cf. Hier. 2, 13 19 cf. Eph. 4, 3 20. 23 cf. I Tim. 2, 5 26 cf. Eph. 4, 15. Rom. 12, 5 ) [*]( 1 ad] aput Gm1 apud MPEGm21 2 quam] hoc quam G1 3 sit] est et 8. script. sit F 4 dixit Ma scribo M\\i, c/. lin. 11 5 itaque p ut] et 1 6 habetis me M aput G apud EI Iesum Christum iustum om. M est om. FH 8 propitiatione FG1 11 diceretur] diceret Gf etiam om. a ita etiam M 13 apud EI et ego 1 parmeniano Pml 14 episcopum post loco tr. M 16 apostolum christi MPa 17 isti om. a fumusam Fml, add. aquam Ff 20 sunt Pm1 24 ueteri Dm1 25 et om. MPa )

62
membrum est corporis Christi et nouerat non per figuram in interiora ueli ad sancta sanctorum, sed per expressam et redditam ueritatem in interiora caeli ad sanctitatem non imaginariam sed aeternam pro nobis intrasse maximum et uerissimum sacerdotem, ecclesiae se orationibus etiam ipse commendat nec mediatorem se facit inter populum et deum, ut pro se orent inuicem omnia membra corporis Christi, quoniam pro inuicem sollicita sunt membra et, si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra et, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; ac sic oratio pro inuicem membrorum omnium adhuc in terra laborantium ascendet ad caput quod praecessit in caelum, in quo est propitiatio pro peccatis nostris. nam si esset mediator Paulus, essent utique et ceteri coapostoli eius, ac sic multi mediatores essent nec ipsi Paulo ratio constaret qua dixerat: unus enim deus, unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus. in quo et nos unum sumus, si seruemus unitatem spiritus in uinculo pacis nec propter malos bonos deseramus, sed propter bonos malos sufferamus, ne, cum defendere uolumus quod temeraria praesumptione relinquimus incognitos, cogamur maiore scelere damnare inauditos.

Quid quod etiam inuenitur in scripturis Balaam propheta non de populo Israhel sed alienigena conductus ab inimico, ut populo dei malediceret, conuersus a domino ad benedicendum, cuius uerba omnia bene inprecantis audimus et legimus, et cum aliud haberet in uoto, uerba tamen precantis et bona [*]( ,2 cf. Hebr. 6, 19. 9, 3. 12. 24 7 cf. I Cor. 12, 25-26 12 I Ioh. 2, 2 15 I Tim. 2, 5 16 cf. Gal. 3, 28 17 cf. Eph. 4, 3 22 cf. Num. 24 ) [*]( 2 ueli] templi uela M redditam] firmam EGI 5 etiam] et a ipsa M 6 ut] sed rogat ut Gj 9 cumpatiuntur D 11 ascendet DP ascende H ascendit MEFG ascendat Iv 15 constaret ratio 7 16 et pr.] est M 17 spiritus om. FH 19 quos MF 20 reliquimus Em2GHv 21 maiori Ma 22 Quid quod] Quod quid (ex qui) P Quid quod etiam] Cum etiam certum (cert. et. MEHI) sit quia peccatores (-rem H) deus audit, quod quidem (secundum quod EGI) Ma. balaham P 23 ihl D 24 benedicendum est Ma )

63
sunt et pro populo exaudiuntur a domino. unde non mirum est sic uerba bona quae pro populo dicuntur in precibus, etiamsi a malis dicantur episcopis, exaudiri tamen non pro peruersitate praepositorum, sed pro deuotione populorum. uerumtamen quod scriptum est in euangelio: deus peccatorem non audit; sed si qui dominum coluerit et uoluntatem eius fecerit, ipsum exaudiet, non a domino dictum est, sed ab illo qui oculos corporis iam quidem restitutos habebat, sed ei oculi cordis nondum patebant, unde ipsum dominum adhuc prophetam putabat. nam eum postea cognitum dei filium suppliciter adorauit. ipse autem dominus, cum in uno templo orarent publicanus et Pharisaeus, peccatorem confitentem peccata sua magis iustificatum dicit quam Pharisaeum iactantem merita sua, cui similes isti sunt. quamquam enim iustificatus destiterit esse peccator, tamen ut iustificaretur peccator orabat et peccata confitebatur et exauditus iustificatus est, ut desineret esse peccator. non itaque desineret esse peccator, nisi prius exaudiretur peccator. quamobrem non quidem omnem peccatorem exaudiri, sed tamen non omnem peccatorem non exaudiri ueritas testis est.

Obiciunt etiam quod dictum est in psalmis: peccatori autem dicit deus: ut quid exponis iustificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum? tu autem odisti disciplinam et abiecisti sermones. [*]( 5 lob. 9, 31 10 cf. lob. 9, 17 11 cf. Luc. 18, 10-14 22 epist. Parm. Ps. 49, 16-18. 20 ) [*]( 1 non mirum] nimirum M 2 sic scripsi si DMPEFGI, om. Hv pro populo] propulo Dml 3 exaudiantur EHI 5 peccatores FGy, cf. De bapt. V 20, 28. VII 26, 50 6 quia MPa deum oc colit p, cf. p. 60 7 7 facit H eiaudit Ma 10 profetam ex profectam D recognitum M 11 suppliciter om. p 12 Phar. et pufalicanus a fariseus M peccatorem] pnblicanum Gf 13 fariseum DP 14 sua om. MFH 17 itaque] utique FHv 18 omnem] hominem M 19 non omnem] hominem M 21 dictum est] dicitur MPa psalmo FBi 22 dixit Pa ut quid exponis iustificationes] quare tu enarras iustitias P 24 autem] uero β proiecisti Pp )

64
mones meos retro. si uidcbas furem, concurrebas cum eo et cum moechis particulam tuam ponebas. sedens aduersus fratrem tuum detrahebas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. sed aperiant aliquando aures cordis et desinant esse non intellegentes neque quae locuntur neque de quibus affirmant. attendunt enim dictum peccatori: ut quid exponis iustificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum? et non intellegunt ad hoc dictum, ut sciat nihil sibi prodesse uerba dei quae ore pronuntiat, si quod dicit ipse non facit, uerumtamen aliis prodesse qui etiam per malos audiunt et faciunt. quod dominus imperat, ipse dominus in euangelio docet dicens de Pharisaeis: cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt.

Atque utinam uellent in his uerbis, quae de psalmo meminerunt, se tamquam in speculo intueri, quomodo proiciant sermones dei retro qui populis pronuntiant pacem et non amant pacem, quomodo oderint disciplinam qui damnare audent orbem inauditum et, quia pro merito, immo longe minus merito pro tanti furoris audacia secundum diuinae misericordiae disciplinam temporales molestias patiuntur, non peccata sua puniri confitentur, sed merita coronari gloriantur. eos sane cum fure concurrisse non dico, quia fure peior est raptor, quod esse undique conclamabatur Optatus. an cum moechis [*]( 5 I Tim. 1, 7 7 Ps. 49, 16 13 Matth. 23, 2-3 17. 19 cf. Ps. 49, 17 24. 25 cf. Ps. 49, 18 ) [*]( 1 retrorsum EGHI currebus codd. praeter D 2 cum adulteris portionem EGHI post ponebus G1 ex Uulgata addunt: os tuum abundauit (hab. I) malitia et lingua (linga G) tua concinnabat dolos 3 tuum] cum DmlPml ei detrahebus F loquebaris (3, cf. Cresc. II 29, 37 610cuntur sic DMPEG 9 sciat sibi nihil GHv sibi sciat nichil EI 10 dei om. Ma faciat 1 11 quae FGHv 12 dominus imperat om. a docet in euangelio y 13 cathedra M super (in I) cathedram GHIv 17 quomodo non JFCY proiciunt EmlFGHIv 18 retrorsum EGI 19 quomodo non EmlGv odiunt Emll oderunt FGHv 23 gloriantur coronari M 24 furore M cucurrisse EFGHI 25 esse] est Pml clamabatur EGHI annon r )

65
particulam suam forte non ponunt, qui greges ebrios sanctimonalium suarum cum gregibus ebriis circumcellionum die noctuque permixtos uagari turpiter sinunt? an non sedentes aduersus fratres suos detrahunt, qui propter quosdam, quos conuincere nequiuerunt, in hereditate Christi toto terrarum orbe diffusa contendunt non esse christianos, atque ita aduersus filium matris suae, id est paruulum adhuc in fide et sacramentorum lacte nutriendum, perniciosissimum scandalum ponunt, dum nesciens adhuc sequi deum patrem infirmus sequitur hominem et simulata atque adumbrata specie ueritatis inlectus ab unitatis compage crudeli laceratione diuellitur? sed si eis, qui mala non faciunt in eadem parte, mala facta displicent ceterorum nec obesse sibi aliena scelera credunt, quae in medio sui fieri gemunt et maerent, cur in communi sacrilegio schismatis perniciose tolerant quod fructuose tolerare in unitatis integritate potuerunt? possunt enim dicere, si tamen iam ipsis rebus experti euigilant aliquando, possunt dicere mala singulorum ceteris non obesse qui nec faciunt nec approbant talia; non autem singulorum malum esse schismatis sacrilegium, sed ad omnes eos pertinere qui catholicae non communicant unitati facillime possunt conuinci, etiamsi difficillime confiteri. qua enim causa in eorum communione ad alios non pertinent crimina aliorum, ea causa schisma crimen est omnium, quia, cum se inter ipsos suos aliorum sceleribus maculari non posse iam dicunt, simul fateantur necesse est non se habuisse causam cur ab unitate discederent, ubi eos non possent aliorum scelera maculare, et propterea scelere schismatis apertissimo tamquam uno mortifero uinculo pariter conligantur. [*]( 3. 6 cf. Ps. 49, 20 14 cf. Ezech. 9, 4 ) [*]( 1 forte om. S non om. y sanctimonialium Ma sanctimoniala ex sanctimoniale Pm2 4 suos om. M detrahent M 7 id est om. M 9 infirmum M 12 malefacta p 14 suo DmlP 15 quos FGf 17 iam om. Fv . ipsi Pm1 expergefacti -f, c/. 22, 42 sub fin. possunt, inquam, dicere Hv, om. EGI 18 nec approbant nec faciunt f 19 autem] tamcn EGHv 20 eos omnes a eos om. Pml 21 etiamsi] et EFI etsi GHv 22 qua] quia MPml 26 possunt MPmla ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 5 )
66

At enim prophetauit Hieremias. quid prophetauit Hieremias? non habere, inquit, uerum baptismum cos qui relinquunt deum.. ait enim. expectauit caelum super istud et exhorruit multo uehementius, dicit dominus, quoniam duo nequam fecit populus iste. me dereliquerunt fontem uitae et effoderunt sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare; et iterum: facta est mihi, inquit, sicut aqua mendax non habens fidem; et illud quod scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid proficit lauatio eius? et illud in psalmis: oleum peccatoris non inpinguet caput meum; et iterum alibi: muscae morit\'ltrae exterminant oleum suauitatis; et alibi: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. haec omnia si eo modo intellegenda sunt quo ab istis intelleguntur, nec nobis nec ipsis conquadrat ratio ueritatis. si autem alio modo intellegenda docuero, soli sua prauitate turbantur et, ut non turbentur, ad catholicum refugiunt intellectum, et unde inueniunt exitum responsionis, inde inretiuntur crimine schismatis. habent enim certe etiam ipsi — non dicam: \'tales sunt\', sed hoc dicam quod uel fatentur uel insanissime negant — habent ergo et ipsi derelinquentes deum qui est fons aquae uiuae, hoc est inique uiuentes. neque enim pedibus ac non [*]( 1 epist. Parm. 2 ibid. 3 Hier. 2, 12-13 7 Hier. 15, 18 9 Eccli. 31 (34), 30 10 Ps. 140, 5 11 Eccle. 10, 1 12 Sap. 1, 5 22 cf. Hier. 2, 13 ) [*]( 1 At] Et M At-uerum] Attendant igitur quid super his dicat iheremias (hierem. I) non habere scilicet uerum EI, cf. 18, 37 init. 2 in- quiunt v 3 dominum P istut D 4 inhorruit v 5 et me F 6 uitae] aquae uiuae Ma lacus sibi M 7 inquit mihi MPF inquit post mendax tr. GHv 9 post mortuo add. et iterum tangit mortuum (illum H) EHI prodest M 10 psalmo f oleum autem My 11 morientes M mortuae Pml 12 spiritus enim (om. EI) sanctus p 15 eo] haec M 16 ipsis] illis M 17 docuero intelligenda j illi soli Gy et] sed a 18 refugiant EGHv fugiant 1 et unde] quia non Gf 19 inde] dum Gr, om. F 20 enim] ergo H, om. EGI 21 sunt om. EGHI 22 et] etiam v )

67
corde relinquitur deus. habent etiam mendaces et non habentes fidem, id est aliud profitentes et aliter conuersantes. habent utique mortuos. si enim sexui delicatiori et infirmiori delicias non concedit apostolus dicens de uidua: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est, quaerant utrum nulli aput se uiri et, quod est amplius, praepositi uel ministri uiuant in deliciis, atque ita si audent renuntient se mortuos non habere et meliores esse quam illa (est) ecclesia, cuius angelo in figura praepositorum uel animarum dicitur quod non uiuat sed mortuus sit, et tamen inter septem ecclesias numeratur nec ei diuisae a compage corporis Christi, sed in unitate perseueranti praecepta uitae insuper dantur. omitto quod in concilio suo aduersus Maximianistas dixerunt: Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora. de quorum numero mortuorum nunc intus est Felicianus qui adhuc mortuus baptizat, aut si iam reuixit, habet secum illos quos mortuus in schismate baptizauit. habent certe peccatores. nam si interrogentur quicumque sibi in ipsis magni uidentur, etiam se ipsos peccatores esse non negant. neque enim non tundunt pectora sua aut cum id faciunt simulate faciunt — quod si ita est, certe uel tunc infeliciter peccant populos suos simulata humilitate fallentes -- aut non dicunt in oratione dominica: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. quod utique non de [*]( 1 cf. Hier. 15, 18 3 cf. Eccli. 31 (34), 30 4 I Tim. 5, 6 8 cf. Apoc. 3, 1-6 13 Sententia concilii Bagaiensis, cf. Ex. 14, 31 et , Cresc. IIII 16, 18. 31, 38 18 cf. Ps. 140, 5 23 Matth. 6, 12 ) [*]( 1 etiam] et a 2 id est] idem Pml, om. a 3 utique] etiam Gr 4 dicens autem autem quae in deliciis (sic) M de om. a autem post uidua habet F, om. p 6 aput se] a praesepe P amplius est y 7 si ita MFGHm2y renuntiet F non om. Dml non habere mortuos y 8 est addidi 9 in om. Dm1 10 infra (s. s. uel intra) duas F numeratum Dm1 12 insuper (inferius H) dantur DMPFH insinuantur cet. v 13 aduersum p 14 ammodum Dml exemplum M 15 littora MFIv 16 si s. l. Dm1 19 esse om. a 20 non tundunt] contundunt M id om. M 21 uel certe MP tunc certe (om. uel) Em2FGHv, om. Emll ) [*]( 5* )
68
illis peccatis dicitur quae in baptismi regeneratione dimissa sunt, sed de his quae cotidie de saeculi amarissimis fluctibus humanae uitae infirmitas contrahit, quibus curandis medicamenta praebentur elemosynarum, ieiuniorum et orationum, ut in oratione dicatur quod in elemosynis agitur. nam et peccatum quod in te alter admisit dimittere, ut et tibi dimittat deus, magnum opus misericordiae est. quodsi hoc in oratione ficte, non ueraciter dicunt, putantes se non habere quod eis dimittat deus, id ipsum est inexpiabile sacrilegium, ea ipsa est impia et uesana superbia, quod est certe immane peccatum. nam de morituris muscis quid dicam, quando in eis non adhuc morituros, sed iam mortuos multipliciter inueniri, siue fateantur siue conuincantur, ostendimus? fictos uero quos fugit spiritus sanctus disciplinae et sine intellectu perdite uiuentes quam multos inter se habeant, secundum ea quae supra dicta sunt cogitent. nam et quicumque ibi latent mali — quod uel eo certum est, quod saepe proditi conuictique damnantur non de recentibus tantum factis, sed etiam de uetere consuetudine flagitiorum qui astutissima fictione diu celari potuerunt — hi utique magis ficti sunt qui se bonos fingendo decipiunt.