Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Si ergo sic sunt ista intellegenda ut isti intellegunt, quomodo eis ratio subsistere poterit, cur aput eos qui male uiuendo derelinquunt deum, siue lateant siue noti sint, non fiunt lacus detriti qui continere non ualent aquas, si hoc loco sacramentum baptismi intellegendum est? cur autem mendaces et infideles eorum non aquam mendacem sed ueracem uel dare [*]( 11 cf. Eccle. 10, 1 13 cf. Sap. 1, 5 24 cf. Hier. 2, 13 26 cf. Hier. 15, 18 ) [*]( 2 iis v fructibus Gmlr 3 adhibentur medicamenta FHv 4 elemosin. DPEFGHI elymosin. M 5 elemosinis DEFGHI elymosinis M helemosinis P 6 ammisit Dml et tibi] tibi F tibi tuum G tuum EI deus dimittat v 7 est opus misericordiae M 8 non jpr.] et non a 9 id] at F impia est y 11 morituros adhuc Y 15 intra EGI superius M 16 quod om. M uel quod P 17 quod] quia Ma 18 ueteri Ma 19 qui astutissima MF quia astutissima P quia stultissima cet. v hii M 22 potuit P 24 fiunt] fuerint a et si FHv in hoc Fv 25 cur] cum EHI autem om. Ma 26 eorum] add. ministri Gr )

69
uel habere creduntur? cur ab illorum mortuis qui baptizantur proficit aliquid lauatio eorum? cur peccatores eorum inpinguant oleo capita aliena? quid ibi muscae moriturae uel mortuae meruerunt, ut non exterminent oleum suauitatis? quo priuilegio muniuntur quicumque ibi ficti sunt, id est iustitiae pelle obtegunt lupum, ut non eos fugiat sanctus spiritus disciplinae? aut si fugit eos sanctus spiritus, quomodo per eos baptizatis datur? hic enim dici non potest quod solent ineptissime atque impudentissime dicere, tunc posse a malo baptizari quemquam, si lateat malitia baptizantis. qui enim fictus est, tanto magis fictus est quanto magis latet. ab hoc igitur cum se auferat spiritus sanctus, quae spes erit baptizati, si baptizantis hominis meritum in illa dei gratia cogitandum est? hic omnino quid respondeant non inueniunt, quia malos apertos habere se negant. in quo quidem apertissime conuincuntur. sed quid ad nos? satis est nobis ad necessarium articulum causae, quod fictos bonos, id est occultos malos esse aput se negare non possunt. per multos enim redarguuntur, qui cum ibi perditis et sceleratis moribus uiuerent et per ipsam fictionem diu latuissent, aliquando proditi expulsi sunt. si ergo nolunt credamus adhuc ibi esse aliquos tales,, illi certe qui eiecti sunt, cum illic in eadem fictione laterent et eos fugeret sanctus spiritus de quo scriptum est: sanctus enim spiritus disciplinae fugiet fictum, quomodo baptizare potuerunt? cur non recensentur saltem qui uiuunt, ut accipiant baptismum, quem utique a fictis quos deserebat spiritus sanctus accipere nequiuerunt? [*]( 1 cf. Eccli. 31 (34), 30 2 cf. Ps. 140, 5 3 cf. Eccle. 10, 1 5 cf. Sap. 1, 5 cf. Matth. 7, 15 9 epist. Parm. 23 Sap. 1, 5 ) [*]( 2 eorum alt. om. a 3 ibi] tibi v 4 quo] qui DmlPml 5 facti M 6 subtegunt Pml spiritus sanctus MPa 7 eos fugit y eos pr.] illos G, om. F spiritus sanctus MPa 8 atque] et Fv 11 igitur] ergo a auferat se M 12 quae] qui M erat M 13 quid] quod M 14 quia] qui Ma 17 esse malos M esse om. H apud se esse FGy 20 nolunt, nolo M credamus (dicamus EI) ergo si nolunt a ibi adhuc v 21 illic om. p 22 spiritus sanctus MPa 23 spiritus enim (om. EI) sanctus p effugiet a 25 saltim F )
70
si autem dicunt: spiritus quidem sanctus daturis fingentibus deerat iustifieandis, sed accepturis credentibus aderat abluendis per ineffabilem efficaciam potentiae suae, utrumque facile ualens, illos fugere istos fouere, illos culpare istos mundare, quam pro se quaestionem soluunt, simul cernant solutam esse pro nobis.

Quod autem intellegitur in hac sententia sanctae scripturae, quam certe ipsi non intellegentes et quasi pro suis partibus proponentes ad se ipsos conuincendos ingerunt nobis, hoc paene in omnibus talibus quaestionibus intellegendum ammonemus, quia scilicet omnia sacramenta, cum obsunt indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus, sicut et uerbum dei, unde dictum est: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. nam fodere lacus detritos, qui continere non ualent aquas, quid me prohibet sic intellegere, id esse conuerti ad uoluptatem terrenam et non posse sustinere spiritum sanctum, quem nomine aquae in euangelio significari quis quoquo modo christianus ignorat? item aqua mendax non habens fidem potest intellegi non falsum baptisma, sed populus mendax et infidelis non adnumeratis ueracibus et fidelibus, sed. in his solis qui mendaces et infideles sunt. nam populos aliquando significari uocabulo aquarum legant Apocalypsin et non calumnientur sibi prius potiusque quam nobis. sic enim dicitur Iohanni: aquas quas uidisti, super quas sedet meretrix illa, populi et turbae sunt et gentes et linguae. et quod scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid ei [*]( 1 epist. Parm. 13 Matth. 23, 3 14 cf. Hier. 2, 13 17 cf. loh. 3, 5 18 cf. Hier. 15, 18 24 Apoc. 17, 15 26 Eccli. 31 (34), 30 ) [*]( 1 daturus M 3 facile] facere F (s. l.), G ualens (potens I) est (om. v) facere y 5 soluunt] ponunt Pml simulj similiter F 11 ad- monemus Pm2FI scilicet quia y si licet F obsint Fv 14 effodere a 15 quid] quis Ma 16 esse] est Cry uoluntatem a continere FHv 18 quomodo EGHI 20 annumeratus M 21 in om. a populum EGHI 22 significari aliquando a in apoealipsym G in Apocalypsi v 23 non del. P, om. Ma potius (om. que) Fv 24 sedet post illa tr. M 25 turbae] reges M 26 et illud quod FGy baptizantur F eis F, om. Mf )

71
prodest lauatio eius, ut interim differam diligentiorem istorum uerborum inquisitionem, tutissime accipio paganorum baptismata esse denotata, quia homines et a iustitia et ab ista uita mortuos colunt, in quorum nomine baptizant. quamuis enim et ipsi sacerdotes per impietatem mortui dicantur, non tamen propter eos sic intellegitur, sed propter mortuos deos eorum, in quorum significatione dicitur: deus noster deus uiuus. quapropter etsi aput christianos sunt aliqui praepositi uel ministri per iniquitatem et impietatem suam mortui, uiuit tamen ille de quo dictum est in euangelio: hic est qui baptizat, quia, sicut dicit apostolus, Christus surgens a mortuis \\.am non moritur et mors ei ultra non dominabitur. oleum uero peccatoris apertissime psalmus ipse indicat quemadmodum intellegendum sit. ait enim: emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non inpinguabit caput meum. unde manifestum est oleo peccatoris blanditias adulatoris esse significatas, quibus repudiatis et detestatis eligit a insto emendari et argui, quia hoc iustus non fallaci lenitate adulationis, sed ueraci asperitate obiurgationis faciens multo magis misericorditer facit. unde est et illud in Apocalypsi: ego quem amo arguo et castigo, et illud aput Salomonem: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici, et multa repperiuntur huiusmodi. oleum uero suauitatis, odorem scilicet bonum per famam bonam christianorum, illi exterminant, [*]( 1 ut-differam] cf. Cresc. II c. 24 sqq. 7 Hier. 10, 10 10 Ioh. 1, 33 11 Rom. 6, 9 14 Ps. 140, 5 21 Apoc. 3, 19 22 Prou. 27, 6 24 cf. Eccle. 10, 1 ) [*]( 1 proficit r eius] eorum F 2 inquisitione M accipiam M 4 baptizantur v 8 aliqui qui F 9 per] qui per y qui propter GH impietatem et iniquitatem a mortui sunt FGy m. dicuntur H 11 resurgens MPa a] ex PG 12 et om MPFr ei] illi MPa 13 ipse om. g 16 im(in-E}pinguet (3 21 illut D, item lin. 22 quem] quos Ma 22 aput Salomonem] ealomonis M 23 sunt om. M 24 repperiuntur sic DMP scilicet bonum odorem y 25 per] id est Ma bonam famam MGf )
72
qui male uicturi et ad mortem suarum iniquitatium redituri magna multitudine inruunt, ut eis per baptismum peccata donentur et ad ea denuo reuertantur. nam propter numerositatem muscis esse arbitror comparatos. sed eis exterminant oleum suauitatis, qui non ipsam dei gratiam, sed hominum mores intuentur et quoniam, sicut grana inter paleam non uidentur, ita pie uiuentes inter iniquorum turbas non facile apparent, carnaliter offensi a percipienda salute sempiterna siue tardantur siue omnino resiliunt. esse autem bonum odorem in bona fama recte uiuentium christianorum apostolus docet dicens: Christi bonus odor sumus in omni loco. contra illi, quibus dicitur: nomen enim dei per uos blasphematur in gentibus, utique oleum suauitatis exterminant. sic ergo habent ista sinceriores alios intellectus, quos si sequantur etiam ipsi ab earum quaestionum expediuntur angustiis. illorum autem intellectus, si a nobis non confirmetur, ipsos solos, si uero a nobis confirmetur, utrosque nostrum implicat.

Quid opus est iam plura discutere? nisi forte illud mouebit, quod, cum probare Parmenianus uellet carnales homines non posse spiritales filios procreare, addidit ex euangelio testimonium: quod natum est de carne caro est et quod natum est de spiritu spiritus est. quasi nos dicamus per se ipsum quemlibet hominem spiritales filios generare et non per euangelium, in cuius praedicatione spiritus sanctus operatur ad gignendos in baptismo filios spiritales, etiam cum fugit fictum ministrum, sicut supra didicimus. ideoque apostolus cum filiis talibus loqueretur, si dixisset: ego uos [*]( 4 cf. Eccle. 10, 1 11 n Cor. 2, 15. 14 12 Rom. 2, 24 19 cf. epist. Parm. 21 Ioh. 3, 6 27 I Cor. 4, 15 ) [*]( 1 iniquitatum codd. praeter DP 4 arbitror esse v eis D in (8. l.) eis P et hii M et hi F hi p 5 gratiam dei M 6 intuetur M paleas a 9 tardantor DPEm2 trahuntur MEmlGI retrahuntur FHv autem] ante M 11 sumus DPFH sumus deo cet. v 12 enim om. P 13 sic] si MmlP 14 alios sinceriores p 16 ipsos-confirmetur om. M 20 filios spiritales M 22 de] ex M 26 magistrum M diximus MPa 27 talibus filiis f )

73
genui nec addidisset: in Christo Iesu per euangelium, nullo modo se quisquam fidelium de illo natum religiose fateretur. euangelium autem fur quoque ludas sine detrimento credentium praedicauit, et fictos eorum id est occultos malos, sicut ipsi quoque concedunt, cum fugiat spiritus sanctus, per eorum tamen ministerium gigni spiritales filios asserunt. nam quis ferat tantam dementiam, ut, cum forte carnalem uocet hominem de coniuge filios procreantem, spiritalem appellet adulterum? \'absit\', inquit, ut hoc sentiam\'. quomodo ergo adulter latens, cum aput eos praepositus esset, spiritales potuit filios propagare, si carnales hoc facere non possunt? an forte tunc per manus eius uel Christus uel spiritus sanctus uel forte angelus baptizauit? si ergo tunc homo baptizat, cum baptizator manifestus est bonus, cum uero baptizator latet malus, tunc deus baptizat aut angelus et unusquisque spiritaliter talis nascitur qualis fuerit a quo baptizatur, optent qui desiderant baptismum, ut homines per quos baptizantur non sint manifesti boni sed latentes mali, ut sic deo uel angelo baptizante sanctius renasci mereantur. hanc absurditatem si cogitant euitare, per quemlibet hominem, cum quisque Christi baptismo baptizatur, Christum baptizare fateantur de quo solo dictum est: hic est qui baptizat in spiritu sancto.

Nam illud ex euangelio: sicut misit me pater, et ego mitto uos. haec cum dixisset, insufflauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cui dimiseritis peccata dimittentur et si cui tenueritis tenebuntur contra nos esset, ut cogeremur fateri ab hominibus hoc, non per homines fieri, si, posteaquam dixit: et ego mitto uos, [*](22 Ioh. 1. 33 23 lob. 20, 21-23 ) [*]( 1 nec] et non v 5 contendunt Pm2 sanctus] spiritus (sic) M 9 inquam M 11 procreare p 15 talis spiritualiter v 17 baptismum] baptizari GHv 18 baptizantem D 19 sanctiores a 20 quisque] quisquis MP quis a 24 hoc (3 ait illis] dixit eis MEGI dixit Hv 26 si om. DP retinueritis retinebuntur p tenebantur DPml 27 ab om. M)

74
continuo subiecisset: si cui dimiseritis peccata dimittentur et si cui tenueritis tenebuntur. cum uero interpositum est: haec cum dixisset, insufflauit et ait illis: accipite spiritum sanctum et deinde inlatum per eos uel remissionem uel retentionem fieri peccatorum, satis ostenditur non ipsos id agere, sed per eos utique spiritum sanctum, sicut alio loco dicit: non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus sanctus qui in uobis est. spiritus autem sanctus in ecclesiae praeposito uel ministro sic inest, ut, si fictus non est, operetur per eum spiritus et eius mercedem in salutem sempiternam et eorum regenerationem uel aedificationem, qui per eum siue consecrantur siue euangelizantur, si autem fictus est, quoniam uerissime scriptum est: sanctus enim spiritus disciplinae fugiet fictum, desit quidem saluti eius et auferat se a cogitationibus eius quae sunt sine intellectu, ministerium tamen eius non deserat, quo per eum salutem operatur aliorum. propter hoc apostolus ait: si enim uolens hoc facio, mercedem habeo, si autem inuitus, dispensatio mihi credita est, id est (illis prodest quibus hoc dispenso, non mihi qui fictus sum). qui enim inuitus facit propter commoda gaudiaque carnalia, quae si aliter habere posset illud desereret, ipse utique fictus est, ideoque non ait: (si inuitus facio, nihil prosum eis erga quos facio\', sed se tantum a mercede salutis alienat, non etiam illos quibus cibaria dominica etiam malus seruus impendit. quia uero non erat talis apostolus, sed talis potius ut uolens faceret, id est gratuitam gratiam pietate casti cordis erogaret, etiam mercedem eius per eum [*](7 Matth. 10, 20 13 Sap. 1, 5 15 cf. ibid. 17 I Cor. 9, 17 1 subiecisset (subiecit EI) continuo p 2 tenueris F retinueritis EGv retinebuntur Gv 3 hoc p insuflauit D eis G 5 retentiorem P 8 cst in uobis M 10 spiritus sanctns MEGI 13 spiritus enim sanctus MGIv 14 effugiet Ma deest Ma et-eius om. Dm1 et] ut Ma 15 auferet Dm2 se quidem a M eius om. a 16 deserit Dm2MPu operatur aliorum salutem M 17 hoc] quod 6r 19 hoc illis quibus prodest M dispendo P 23 nihil] non FH 24 etiam] et Hv 25 talis non erat M 27 pietatem M )
75
spiritus sanctus operatus est, quam, sicut ipse dicit, reddet ei dominus in illo die iustus iudex. illos uero qui euangelium - annuntiabant non caste, qui non quidem aliud nisi ueritatem, id est Christum, tamen non ueritate cordis sui sed per occasionem commodorum suorum annuntiabant, sinit eos annuntiare et gaudet non utique illis, sed eis qui per eos salui fiebant tenentes praeceptum dicentis: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt cnim et non faciunt. sic enim apostolus ad Philippenses loquitur: quidam quidem, inquit, per inuidiam et contentionem, quidam uero et per bonam uoluntatem Christum praedicant; quidam ex caritate, scientes quoniam in defensione euangelii positus sum; quidam uero et per contumaciam Christum annuntiant non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis meis. quid enim, dum omni modo siue occasione siue ueritate Christus annuntietur? et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. numquid permitteret eos praedicare Christum, quamuis euangelii ueritatem non in ueraci cordis sui castitate praedicarent, numquid de talium praedicatione gauderet, nisi sciret quod illis quidem perniciosum esset rem castam non caste annuntiare, illis autem salubre qui bona et uera per eos audientes proficerent ad salutem? nam ubi non Christus qui ueritas est, sed falsitas et mendacium praedicatur, apertissime prohibet ad Galatas dicens: si quis uobis euangelizauerit praeter id quod accepistis, anathema sit, itemque ad Timotheum: sicut rogaui te, inquit, ut sustineres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut [*](1 II Tim. 4, 8 7 Matth. 23, 3 9 Phil. 1, 15-18 23 cf. Ioh. 14, 6 24 Gal. 1, 9 26 I Tim. 1, 3 ) [*]( 2 illa M illum diem Iv 3 nunciabant F 4 ueritatem DMP sui] boni y 5 sinit eos] sinite, inquit, hos Ma 7 praeceptum dominicum M christi dicentis EI domini dicentis G 8 sic enim] de his etiam Gy 9 philipcnses DMPFG 10 et alt. om. Fr 12 defensionem r 15 suscitare G in uinculis M 16 annuntiatur F 17 permittet M 18 christum praedicare Gf quamuis] cum Ma in om. T 19 sui om. Fr 24 galathas MPEFGmSHI )
76
denuntiares quibusdam ne aliter docerent. illos autem inuidos, contentiosos, contumaces, non castos, occasionem quaerentes satiandae suae malae uoluntatis, quia sic eorum fictionem fugiebat spiritus sanctus, ut eorum non desereret ministerium quo per eos Christus praedicabatur, non solum permittit ut faciant, sed etiam gaudet quia faciunt.

Haec de scripturis sanctis documenta proferimus, ut appareat non facile quicquam esse grauins sacrilegio schismatis, quia praecidendae unitatis nulla est iusta necessitas, cum sibi nequaquam spiritaliter nocituros malos ideo tolerent boni, ne spiritaliter seiungantur a bonis, cum disciplinae seueritatem consideratio custodiendae pacis refrenat aut differt; quam tamen securitas exserit, cum apparet sine uulnere schismatis ad salubrem correctionem posse aliquid ecclesiastico iudicio uindicari. magis enim nos dicimus: nomen domini eorum est qui eum metuunt, quamuis permixti sint turbis eorum qui eum non metuunt, et illud quod apostolus ait: nouit dominus qui sunt eiuset recedat ab iniustitia omnis qui inuocat nomen domini. si enim bono pacis, ne ante tempus cum zizania colliguntur eradicetur simul et triticum, necessitate cogitur quisquam esse inter iniustos, recedat tamen ab iniustitia, et securus inuocat nomen domini. simul enim et ab iniustis recedit et ab eis exit atque separatur interim corde, ut etiam corpore a talibus in fine separari mereatur.

Et illud quod scriptum est: non est speciosa laus in ore peccatoris, in ore certe fidelium utique speciosa [*]( 15 cf. Ps. 60, 6 17 II Tim. 2, 19 25 Eccli. 15, 9 ) [*]( 1 denuntiarem M 2 inuidiosos Ma 3 satiandae P fatiandae D faciundae M faciendae a malae suae M 6 etiam] et EmlGlv, om. H congaudet H 8 facile non 7 quicquam esse grauius DMPF esse quicquam grauius Em2v esse grauius Emll esse gr. crimen G esse gr. aliquid H 13 exerit codd. praeter DMP uulnera M 14 correptionem MPFH 15 dicimus enim magis (om. nos) a nos om. M dicimus nos Pest] esse a 19 pro bono v 21 iustos MP tamen om. Ma 22 inuocet M 23 exiit M )

77
est. sic autem unicuique est os proprium sicut unicuique est onus proprium, nec quisquam sine consensione sui cordis ex ore uulneratur alieno. cum autem dei praedicatio peccatoris ore procedit, quaerendum est cuiusmodi peccatorem hoc loco scriptura significare uoluerit. nam et publicanus qui iustificatus est magis quam ille Pharisaeus utique peccator erat. si enim uera peccata eius non erant, falsa erat confessio peccatorum; si autem uera erat illa confessio propter quam iustificari etiam meruit, procul dubio uera erant peccata. hoc etiam de oratione sancti Danihelis uerissime dixerim, qui profecto ueraciter ait: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei. in cuius ergo peccatoris ore speciosa laus non est nisi maxime mendacis et ficti, quem fugiet spiritus sanctus disciplinae? qui tamen cum loquitur ueritatem, non in eius ore speciosa est, quia non ei tribuitur cuius particeps non est; sicut speciosa non erat prophetia in ore Caiphae pontificis sacerdotum qui nesciuit quid dixit, sed cum esset pontifex prophetauit. sed tamen per se ipsam speciosa dei laus est in auribus audientium et corde credentium.

Quin etiam ex apostoli sententia male usurpata uelut insultare audet Parmenianus eis, quos negat habere baptismum et propterea dicit dare non posse. quid enim habes, inquit, quod non accepisti? quod ut omittam unde et quare dicat apostolus, quod ipsius epistulae contextione [*]( 5 cf. Luc. 18, 14 11 Dan. 9, 20 13 cf. Sap. 1, 5 16 cf. Ioh. 11, 51 19 cf. Rom. 10, 10 22 epist. Parm. I Cor. 4, 7 ) [*]( 1 hos Pm1 sicut-proprium om. a 2 confessione MF 3 dei om. a precatio F ex ore procedit peccatoris M 5 uoluit p 7 eius peccata y peccatorum confessio M 8 illa om. MPa etiam om. EGI 9 erant om. DMP etiam] autem F 10 danielis MHIv 11 alt. peccata om. β 12 ergo om. M ore ergo peccatoris Pore peccatoris Ma laus speciosa r 13 mendaciis et fictis M fugiet (fugit EGl) post disciplinae tr. a 15 speciosa laus est F 16 pontifici M 17 pontifex anni illius P 1sv per ipsum (om. se) a laus est dei a 20 mala M 21 insultante F 22 propter hoc M eos dare H\'( 23 inquit, habes v inquid D, om. GH 24 dicit MP )

78
declaratur, si hoc de baptismo uult intellegi et si ille dare non potest qui non habet, ille autem non habet qui non accepit, ut ei aliquo modo suffragetur quod scriptum est:, quid enim habes quod non accepisti?, quaero utrum non habeat qui aput ipsos accepit. si dixerint: \'habet\', quaero utrum amittat si ab ipsis recesserit. si dicunt: \'amittit1.baptizandus est iterum si redierit, ut ei possit restitui quod amisit. si autem hoc non fit nec quisquam dicit esse faciendum, non ergo amiserat. porro si accepit et non eo caruit, habet utique quod accepit, et ideo non ei potest dici secundum istorum intellectum: quid enim habes quod non accepisti? refer nunc animum ad ipsam originem schismatis. qualemlibet existiment Caecilianum quem nos credimus innocentem, procul dubio in unitate baptizatus erat; nondum enim facta erat ista diuisio. ponamus, sicut illi uolunt, quod ab unitate ipse recesserit; non amisit utique quod acceperat. non enim, si rediret, baptizaretur iterum, ut reciperet quod amiserat. porro si eo quod acceperat non caruerat, id utique habebat. nec ipsi ergo dici potuit ex istorum prauo intellectu: quid enim habes quod non accepisti? multo minus hoc dici potest ei qui per Caecilianum a domino accepit. cur enim non potuit homo, qui non coniunctus est uobis, id quod non habebat accipere per eum, qui non amisit cum recessit a uobis? quanto ergo impudentius dicitur orbi terrarum: quid enim habes quod non accepisti? unde ipsius sacramenti conexio in Africam uenit, qui per nullius traditoris facinus potuit amittere promissionem dei apertissima pollicitatione dicentis ad Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes, etiamsi isti [*]( 4. 11. 19. 24 I Cor. 4, 7 28 Gen. 22, 18 ) [*]( 1 de hoc M si ille] ipse F 3 aliquo modo] aliquando EFGHI 4 utrum non] utrumnam F 5 habeat] habet M qui] quod a 6 ipsis) eis r 7 iterum est Iv 10 potest dici ei M 18 ergo nec ipsi FH si ergo nec ipsi r 20 hoc DMPF hoc quidem GH hoc idem v, om. EI 22 conuictus est a Em2FG nobis FI habet DMPFH 23 cum] quando a 24 imprudentius JEfy 25 connexio Ev )
79
non impii calumniatores fratrum, sed ueri examinatores criminum fuissent.

Nam illud quod quidam eorum ueritate conuicti dicere coeperunt: baptismum quidem non amittit qui recedit ab ecclesia, sed ius dandi tamen amittit, multis modis apparet frustra et inaniter dici. primo quia nulla ostenditur causa, cur ille, qui ipsum baptismum amittere non potest, ius dandi possit amittere. utrumque enim sacramentum est et quadam consecratione utrumque homini datur, illud cum baptizatur, illud cum ordinatur, ideoque in catholica utrumque non licet iterari. nam si quando ex ipsa parte uenientes etiam praepositi bono pacis correcto schismatis errore suscepti sunt, etiamsi uisum est opus esse ut eadem officia gererent quae gerebant, non sunt rursus ordinati, sed sicut baptismus in eis ita ordinatio mansit integra, quia in praecisione fuerat uitium quod unitatis pace correctum est, non in sacramentis, quae ubicumque sunt ipsa sunt. et cum hoc expedire iudicatur ecclesiae, ut praepositi eorum uenientes in catholicam societatem honores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis sacramenta detrahuntur, sed manent super eos. ideoque non eis in populo manus imponitur, ne non homini, sed ipsi sacramento fiat iniuria. et si quando ignoranter fit nec animose defenditur factum, sed pie corrigitur cognitum, uenia facilis\' impetratur. deus enim noster non est dissensionis deus, sed pacis, nec ecclesiae sacramenta eius in eis qui ab ecclesia recesserunt, sed ipsi qui recesserunt inimici sunt. sicut autem habent in baptismo quod per eos dari possit, sic in ordinatione ius dandi; utrumque quidem ad perniciem suam, quamdiu [*]( 4 epist. Parm. 24 I Cor. 14, 33 ) [*]( 3 ceperunt dicere M 5 tamen dandi EmSGHv modis multis M 8 potest β 10 istud FHv 12 pro bono Gr. cf. p. 76, 19 etsi a 14 rursum GHv 15 uitiatum (tum s. I.) P 17 expedire (expedite F) hoc MPa 18 in] ad β 19 amministrent DI aministrent M 21 imponunt M 24 dissensionis est F 25 eius sacramenta MFHy 26 recenserunt D sunt] eius I eius sunt v 28 qaamdiu] a-ld. quidem M )

80
caritatem non habent unitatis. sed tamen aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud salubriter habere. quod non habetur, dandum est cum opus est dari; quod uero perniciose habetur, per correctionem depulsa pernicie agendum est ut salubriter habeatur.

Quamquam etsi laicus aliqua pereuntis necessitate compulsus dederit, quod cum ipse acciperet quomodo dandum esset addidicit, nescio utrum quisquam pie dixerit esse repetendum. nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est; si autem necessitas urgeat, aut nullum aut ueniale delictum est. sed et si nulla necessitate usurpetur et. a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit non potest dici non datum, quamuis recte dici possit inlicite datum. inlicitam ergo usurpationem corrigit reminiscentis et paenitentis affectus. quodsi non correxerit, manebit ad poenam usurpatoris quod datum est, uel eius qui inlicite dedit uel eius qui inlicite accepit, non tamen pro non dato habebitur. neque ullo modo per deuotum militem quod a priuatis usurpatum est signum regale uiolabitur. si enim aliqui furtim et extraordinarie non in monetis publicis aurum uel argentum uel aes percutiendo signauerint, cum fuerit deprehensum, nonne illis punitis aut indulgentia liberatis cognitum regale signum thesauris regalibus congeretur? aut si quisque siue desertor siue qui numquam omnino militauit nota militari priuatum aliquem signet, nonne ubi fuerit deprehensus ille signatus pro desertore punitur et eo grauius, quo probare potuerit numquam se omnino militasse, simul secum punito, si eum prodiderit, audacissimo signatore? at si forte illum militiae characterem in corpore suo non militans [*]( 2 quod] quic(quid-Fv)quid Ma 6 aliquis (3 pereunti y dederit necessitate compulsus p 7 quomodo] quod H, om. EGI 8 esset] esse EGI utrum] an Gi, om. H pie quisquam y 10 urgueat F 14 ergo] autem v 16 est om. F pr. inlicite] inlice Pml 19 extraordinarie non] extra ordinem Hv 20 pr. uel om. M argentum uel om. DP 22 cogetur EmlGHI condetur Em2 23 quisque] quisquam Ma 24 alique (sic) D 25 deserto sepunitur D 26 probari MGy se om. MGHv omnino se EFI 27 at] ac EI aut FGv 28 caracterem DPEFGI karact. H )

81
pauidus exhorruerit et ad clementiam imperatoris confugerit ac prece fusa et impetrata uenia militare iam coeperit, numquid homine liberato atque correcto character ille repetitur ac non potius agnitus adprobatur? an forte minus haerent sacramenta christiana quam corporalis haec nota, cum uideamus nec apostatas carere baptismate, quibus utique per paenitentiam redeuntibus non restituitur et ideo amitti non potuisse iudicatur? an ducenda de militia similitudo non fuit, cum apostolus et de agonisticis certaminibus ducat et aperte clamet: nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus, ut placeat cui se probauit?

Et haec quidem alia quaestio est, utrum et ab his, qui numquam fuerunt christiani, possit baptismus dari, nec aliquid hinc temere adfirmandum est sine auctoritate tanti concilii, quantum tantae rei sufficit. de his uero, qui ab ecclesiae catholicae unitate separati sunt, nulla iam quaestio est, quod et habeant et dare possint et perniciose habeant pernicioseque tradant extra uinculum pacis. hoc enim iam in ipsa totius orbis unitate discussum consideratum perspectum atque firmatum est. sed si nos male facimus, ipsi explicent, quomodo sacramentum baptizati non possit amitti et sacramentum ordinati possit amitti, quoniam dicunt: recedens ab ecclesia baptismum quidem non amittit, ius dandi tamen amittit. si enim utrumque sacramentum est, quod nemo dubitat, cur illud non amittitur et illud amittitur? neutri sacramento iniuria facienda est. si sancta malos fugiunt, utrumque fugiat; si sancta in malis [*]( 9 cf. II Tim. 2, 5 II Tim. 2, 4 22 epist. Parm. ) [*]( 1 elementiam D 2 iam uenia a iam om. EI 3 caracter PEFGI karact. H 7 posse p 8 et apostolus MPFr et om. GH 9 ducat] dicat MPFGH clamet et aperte dicat 7 10 implicet M 11 placeat ei FH ei placeat v 12 iis v 13 fuerint F 14 hinc temere] temere inde 7 15 iis v catholicae om. p 16 quod] quoniam M quin Em2FGHv quando Emll 17 et quin (quando Emll, del. Em2) perniciose FGj et perniciose habeant om. M 18 iam enim M 19 perfectum Ma, cf. p. 19, 15 23 alt. amittit] relinquit F 26 pr. sancta] secunda M malis] maculis M ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 6 )

82
inuiolabiliter manent, utrumque maneat. si dixerint: \'baptismus in sola uera ecclesia recte datur\', respondetur eis: \'baptismus in sola uera ecclesia recte habetur\'. cur non potest dari ubi non recte datur, cum possit haberi ubi non recte habetur? an quia non habere aliud est, aliud non recte habere? sic et non dare aliud est, aliud non recte dare. sicut non recte habet qui ab unitate discedit, sed tamen habet et ideo redeunti non redditur, sic etiam non recte dat qui ab unitate discedit, sed tamen dat, et ideo quod ab eo accepit uenienti ad unitatem non iteratur. illi autem quod non recte datur datum non esse contendunt. quid si alius quod non recte habetur haberi non posse contendat, nonne utrique reclamamus et dicimus habere quidem, sed non recte habere eum qui ab unitate discesserit? si uolunt ergo, ut ille audiat quod pariter reclamamus, ipsi nos audiant reclamantes dare quidem sed non recte dare eum, qui ab unitate discedit. quapropter sicut redeunti non redditur quod et foris habebat, sic uenienti non repetendum est quod et foris acceperat. unde consequenter intellegitur peruersitatem hominum esse corrigendam, sanctitatem autem sacramentorum in nullo peruerso esse uiolandam; constat enim eam in peruersis et sceleratis hominibus, siue in eis qui intus sunt siue in eis qui foris sunt, inpollutam atque inuiolabilem permanere. et quod dicuntur ea mali polluere, quantum in ipsis est dicuntur, cum illa inpolluta permaneant. sed in bonis permanent ad praemium, in malis permanent ad iudicium. nam et de spiritu qui nullo modo extingui potest dictum est tamen: spiritum nolite extinguere, id est: quantum in uobis est nolite sic agere, [*]( 26 I Thess. 5, 19 ) [*]( 1 dixerit D 4 non pr. om. EGI cum] cur EGI habere P ubi om. M 6 habent EGmlHI 7 discedunt EHI habent EGHI 9 ab eo] habeo D 10 quodsi a 11 habetur recte M 13 discedit F ergo uolunt Gf 14 audiat ille MPa 15 discessit Gv 16 et om. Ma 17 est non repetendum M et] etiam v, om. MEI 18 corrigenda, sanctitate Dm2 22 quod] quia 7 24 in bonis permaneant M 25 permaneant M spiritu sancto F 26 potest extingui 7 nolite] non add. F )
83
tamquam conemini extinguere spiritum aut tamquam extinctum spiritum deputetis\\ et nomen dei pollui nullo modo potest et tamen dictum est: filius et pater intrabant ad unam puellam, ut polluerent nomen domini dei sui.

Nec ullo modo isti expedire se possunt, cum eis proponitur, cur sanctitas sacramenti et haberi et dari possit ab eo, quem intus sceleratum iam deus damnauit, et tunc ab eo incipiat dari non posse, cum ab hominibus damnatus fuerit, cum tamen nec tunc eam possit amittere. postremo cur Felicianus, quem cum Maximiano trecenti decem damnauerunt et diu foris in sacrilego, sicut ipsi concilio suo pronuntiauerunt, schismate fuit, non solum ipsum baptismum, sed etiam ius dandi non amisit? in honore quippe suo, sicut exierat, ita receptus est cum his omnibus quos foris positus baptizauit, nullo eorum rebaptizato, quia si aliquem eorum quos foris baptizauerat rebaptizandum esse censerent, iudicarent eum amisisse ius dandi cum foris esset; et propterea consequens erat, ut ipsum quoque iterum ordinarent, si illos iterum baptizarent. sed cum ad pacem Christi reuocantur calumniatores sunt, cum paci Donati consulunt dissimulatores sunt. quid est aliud quam quod eorum Tychonius de illis ait: quod uolumus sanctum est?

Ut quid ergo Parmenianus inani iactantia exultat et dicit: numquam diuinae legis censura patietur, id uiuificare quemquam mortuus possit, curare uulneratus, inluminare caecus, uestire nudus, emundare pollutus? dominus enim suscitat mortuos, dominus curat uulneratos, dominus illuminat [*]( 3 Am. 2, 7 11 cf. De bapt. I 5, 7 21 cf. Cresc. IIII 37, 44 24 epist. Parm. ) [*]( 1 spiritum extinguere Gf exstinctum D spiritum eistinctum v 2 nullo modo pollui Fv 4 domini om. β 7 intus sceleratum iam om. M incipiat ab eo Mf 9 ea GI, om. E 11 sacrilego Pm2 sacrilegio cet. v in concilio Or 12 sc(h)ismatis MFGHv scismaticus EI 14 quos ipse Gf 17 amissise P 21 est] est hoc EGv hoc est FH hoc (om. est) I eorum magister EGI tichonius a 26 et mundare Gy mundare Hml ) [*]( 6* )

84
caecos, dominus uestit nudos, dominus emundat pollutos. quid sibi arrogat quae hominis non sunt? itane uiui sunt aput eos qui non peccant, ut etiam uiuificare posse dicantur, cum incrementum dare non possint? ego, inquit, plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. quomodo dat uitam mortuo, qui incrementum dare non potest uiuo? sicut enim pater excitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. itane aput illos sani sunt, ut possint etiam curare non sanos? quid aliud isti quam se benedicendos pro domino opponunt? sed ab eis nullo modo seducuntur qui non in homine, sed in deo sperantes cantant: benedic anima mea dominum et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. si omnes languores ipse sanat, nullum relinquit quem Parmenianus sanare se dicat. tantane aput illos sunt lumina, ut inluminare etiam possint? quod nec illi, quo in natis mulierum maior nemo surrexit, Iohanni Baptistae Iohannes euangelista concedit, de quo ait: non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. erat lumen uerum quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. si omnem hominem illud lumen illuminat, nullum relinquit quem Parmenianus illuminare se dicat, quia, etsi sancti homines secundum quendam modum dicuntur lumina, aliud tamen sunt lumina illuminata, aliud tamen lumen illuminans, quod solum [*]( 4 I Cor. 3, 6-7 8 Ioh. 5, 21 13 Ps. 102, 2-3 18 cf. Matth. 11, 11 20 Ioh. 1, 8-9 ) [*]( 1 mandat y 4 possunt MEGRI inquit] quidem M inquit paulus E inquit apostolus GIv 7 quomodo] quando Ma 8 suscitat Ma 10 ita sani M 13 domino MEGI, cf. Roensch, It.2 p. 440 14 propitius fit] propitiatur (3 fit] sit M 15 langores P 16 langoles P 17 lumina sunt Ev 19 surrexit nemo p 21 uerum om. fi 25 lumiuaria MPa alia Gv 26 tamen om. a solum om. a )
85
illud est de quo idem Iohannes Baptista dicit: nos omnes de plenitudine eius accepimus. nudos autem quis uestit nisi qui dicit: proferte illi stolam primam et qui corruptibile hoc induet incorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem? et homo quisquam diuino indumento aliquem uestire dicitur, cui magnum est si uestiri ipse mereatur? iam porro emundare pollutum audeat se dicere, si prius audet se dicere non esse pollutum. mundati enim sumus equidem per gratiam dei. sed ne tunc quidem mundabimus aliquem, cum fuerit perfecta nostra mundatio; quanto minus modo, cum corpus quod corrumpitur aggrauat animam! quis enim glorietur castum se habere cor aut glorietur mundum se esse a peccato? mundare quippe atque sanare in spiritalibus rebus tantundem ualet. sicut autem spe salui facti sumus, ita spe mundati sumus in perfecta salute et in perfecta munditia. quomodo ergo sanare et mundare iam possumus, qui nec tunc poterimus, cum omni modo mundi saluique fuerimus? sed deus, inquit, haec per hominem facit. facit sane, sed fecit et per Iudam, quem ad euangelium praedicandum cum ceteris misit, fecit et per Pharisaeos in eis, qui bona quae per eos audiebant ipsi faciebant, cum illi non facerent quae dicebant. postremo cur iniqui et scelerati eorum, siue cum latent siue cum pro Donati parte tolerantur, uiuificant curant illuminant mundant? an ipsi non sunt mortui uulnerati caeci polluti? an ideo non aput eos caeci caecos ducentes simul in foueam cadunt, quia non ipsos, sed deum quem praedicant illi, audiendo et [*]( 1 Ioh. 1, 16 3 Luc. 15, 22 cf. I Cor. 15, 53 10 Sap. 9, 15 11 Pron. 20, 9 . 14 cf. Rom. 8, 24 17 epist Parm. 19 cf. Matth. 10, 1-8 20 cf. Matth. 23, 3 25 cf. Matth. 15, 14 ) [*]( 5 homo] hoc homo EGI hoc Hv 7 se audeat y 8 equidem om. r 9 ne] nec a 11 castum glorietur Gy, cf. Cresc. III 80, 92 12 aut] aut quie Or - 13 tantundet M 15 imperfecta E utroque, G post. loco, et idem uoluit Morelius; sed in perfecta salute et in perfecta munditia intellege in deo siue in Christo 17 salui et mundi p 18 hoc β 23 pro parte (pace v) donati Or 25 caecos] caecum ex caeco P )
86
obtemperando sectantur? ita sane. sed tunc praedicant deum, si cum Christo colligunt; cum uero quae cum illo non colligunt spargunt, Donatum praedicando, non deum, caeci caecos sequendo simul in foueam cadunt. sed de quaestione baptismi latius aliquid domino adiuuante tractabimus, cum de omnibus testimoniis sanctarum scripturarum quae nobis obicienda credidit Parmeniano responderimus, qui uere ipse adaquat proximos sibi euersione iniquitatis, qui eis tam malum propinauit errorem, ut non pro pace, sed pro diuisione et discissione non solum loquatur ipse, sed etiam diuinos libros loqui persuadeat.

Sed inter multa miror hominem, cum ageret non posse haberi baptismum nisi acceptum nec posse accipi sine dante, interposuisse ex euangelio testimonium: non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit illi datum de caelo. posset enim aliquis horum uerborum inscius, cum coepisset iste dicere: non potest homo accipere quicquam, nisi datum illi fuerit de caelo, antequam dixisset \'de caelo* putare illum dicturum fuisse \'a Donato\' aut (a Parmeniano\' aut \'ab aliquo de parte Donati\' aut omnino \'ab ipsa parte Donati\'. agnosco euangelium et illic scriptum esse recenseo: non potest homo accipere quicquam, nisi datum illi fuerit de caelo. sed numquid Donatus est caelum? numquid Parmenianus est caelum? numquid pars ipsa Donati? illa uero non esset caelum, nec si esset in caelo. qui enim ait: non potest homo accipere quicquam, nisi datum ei fuerit de caelo, numquam diceret: \'nisi datum fuerit ei de sole aut [*]( 2 cf. Matth. 12, 30 4 cf. De bapt. I 1, 1 11 epist. Parni. 13 Ioh. 3, 27 ) [*]( 2 cum uero quae] quicumque uero Ma. 7 qui] quem F adae(-e-)quat MPa proxima F 8 propinnauit M 12 habere DmlPml 13 potest inquit Gr 14 accipere homo MPEFGHv 15 eorum p 16 ista F 17 fuerit illi Ma pr. de caelo om. a 18 a donato fuisse 7 20 esse om. M 21 faerit illi a 22 numquid Parmenianus est caelum om. F 24 non esset] non est a nec si esset] nec est MF non est (J 25 datum fuerit ei (eis Pml) MPFH fuerit illi datum EGv 26 ei] illi f, om. FG )

87
de luna aut de stellis\', quae tamen in caelo sunt; quanto minus diceret: nisi datum fuerit ei de parte Donati\', quae non solum non est caelum nec in caelo, sed nec in regno uult esse caelorum! nec illud procul dubio diceret: \'non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei de ecclesia\'; et ipsa enim ecclesia de caelo accipit. si autem diceret: \'non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei ab homine . iusto\', inruerent quidem isti frontosi et se iustos esse proclamarent, ut ab eis acciperet qui uellet accipere, nec nos quaestionem faceremus, utrum iusti essent an non essent, sed inter eos esse uel latentes iniustos facile ostenderemus ex quibusdam proditis et exclusis, et tamen eos non improbare nec dicere non datum uel non acceptum, quod datum et acceptum esset a talibus. sed et hoc falso diceretur, si diceretur: non potest homo accipere quicquam, nisi datum ei fuerit ab homine iusto\'. ipse enim iustus, a quo alter accipit, quaero a quo acceperit. si et ipse ab homine iusto, et de illo ita quaero, donec ab ipso capite ordinis humani ad aliquem perueniam qui non ab homine accepit, atque ita falsum esse doceam quod non potest homo accipere quicquam, nisi datum fuerit ei ab homine.

Quid autem agunt isti nescientes per euangelicum testimonium, nisi ut homines ammoneantur, ut aliquando euigilent atque aduertant uere non homines esse attendendos, cum sanctum aliquid accipere homo desiderat, sed illum solum qui hoc de caelo dat homini, quia non potest homo accipere quic quam, nisi datum fuerit ei de caelo? quodsi dixerint: (de caelo quidem accipit non de homine, sed tamen per hominem\', quaero per qualem. si per iustum tantum, non habent illi qui aput eos [*]( 26 Ioh. 3, 27 ) [*]( 2 illi a 3 nec est in caelo β 5 illi a et om. Ma 7 illi GI 10 alt. essent om. p 12 improbaremus nec diceremus Ma 14 si diceretur om. MPmla 15 ei om. H fuerit ei PF\'( 17 a iusto homine a ita] itaque M 19 acceperit β docent DP 20 fuerit ei ab homine datum Hr 22 per om. EGI 25 homo accipere a hoc em. a 27 quid si M )

88
ipsos per latentes iniquissimos acceperunt; si et per iniustum, quae causa ergo est ut aliquem rebaptizent? si per iniustum non nisi latentem, non habent quos baptizauit manifestus satelles Gildonis Optatus; si et per iniustum etiam manifestum, qui tamen nondum damnatus et ab ecclesiae communione proiectus sit, non habent illi quos Felicianus Mustitanus, cum ab eorum communione foris esset, in Maximiani schismate baptizauit, quos tamen nunc cum illo regressos nemo rebaptizat. postremo si homo, quamuis de caelo, non tamen nisi per hominem potest accipere quicquam, quaero ipse Iohannes Baptista, qui haec dicebat, per quem hominem acceperat quod de caelo utique acceperat, et non inuenitur. atque ita testimoniis a se prolatis mala causa conuincitur, quia, etsi dicit filius accepisse se a patre et spiritum sanctum de suo accipere, non quasi gradatim, sed sicut ipse exposuit dicens: quia omnia quae habet pater mea sunt, ideo dixi: de meo accipiet, posse tamen hominem non interposito homine diuinitus aliquid accipere exemplo suo Iohannes ipse testatur et tot sancti, antequam dei filius homo fieret, et posteaquam resurrexit et ascendit in caelum centum uiginti homines qui simul congregati erant, quos nullo homine in terra manum imponente de caelo ueniens spiritus sanctus impleuit, et constituto iam ordine ecclesiae Cornelium centurionem ante ipsum baptismum, ante impositionem manus cum eis qui secum erant eodem sancto spiritu repletum Petrus ipse miratus est. nemo ergo accipit sine dante; sed quod pertinet ad baptismi sanctitatem, adest deus qui det et homo qui accipiat, siue per se ipsum deo [*]( 15 lob. 16, 15 20 cf. Act. 1, 15. 2, 1-4 23 cf: Act. 10, 45 ) [*]( 1 acceperint F 11 haec dicebat] hoc ait GHv homine Dm1 12 utique de caelo MPa post inuenitur in EGHI sequuntur uerba lin. 17 posse tamen-accipere, quae suo loco omissa sunt a se testimoniis MPEFGHv 13 dicat Ma 14 se om. M 20 qui om. β 23 centurionem cornelium y 24 spiritu sancto PEGv 27 qui det] quidem DMEGI donante deo y )
89
dante siue per angelum, siue per hominem sanctum [siue per Petrum] siue per hominem iniquum, sicut per tam multos uel latentes uel manifestos, quos ante tempus de messe colligere serui patris familias prohibentur et quos uelut paleam frumenta dominica usque ad tempus uentilationis corde interim separata non temeritate corporaliter deserunt, sed pietate spiritaliter ferunt.

Qui male, inquit, credidit, consequi non potest baptismi sacramentum, quia scriptum est: peruersum non potest adornari. quid? si ergo aput eos quispiam baptizatus, qui uerbi gratia putauerat Christum ex eo esse coepisse, ex quo secundum carnem de uirgine Maria natus est, postea ueritatis sermone commotus, cum comperisset ipsum esse de quo Iohannes ait: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat uerbum, de quo consequenter ait: uerbum caro factum est et habitauit in nobis, fateretur eis errorem suum pristinum atque in eo se fuisse cum baptizaretur sollicitus indicaret, iuberent eum denuo baptizari? numquam utique facerent, sed hominis imperitam simplicitatem, carnali opinione prius prauam, postea ueritatis ratione correctam gratularentur, aut si etiam talis peruersitas pertinaciter ei defendenda uideretur et diu reluctatus neque correctus etiam de ecclesia pelleretur et postea cognita ueritate remearet, paenitentia utique curandum esse censerent, non iteratione baptismatis uulnerandum, quamuis hoc in corde se habuisse fateretur etiam illo tempore, quo aput ipsos fuerat baptizatus. peruersum ergo non potest adornari, quia non ei [*]( 8 epist. Parm. 9 Eccle. 1, 15 14 Ioh. 1, 1 16 Ioh. 1, 14 27 Eccle. 1, 15 ) [*]( 1 donante FG H sine (sicut Dm2v) per Petrum dcleui post Petrum add. siue (sicut v) per iohannem FGr 3 latenter Dml 5 separati Ma 8 inquit male a inquid Dml credit H 10 potes FGIv adornare MEm2FGHIv 11 qui] fuerit qui Gr putauerat uerbi gratia v 18 commonitus Ma 17 suum pristinum errorem y 20 oppinione P deprauatam Gr postea om. Y 26 etiam] et GH, om. EI 27 potes Mm2FGIv adornare Ma )

90
ad ornamentum -ualeret sacramentum quod acceperat, si in fide peruersa persisteret, sed potius ad supplicium, cum tamen ipsum per se sacramentum etiam in peruerso, quem non ornabat sed iudicabat, integrum permaneret et ideo nullo modo esset illius sacramenti uiolanda sanctitas, etiam cum esset illius hominis corrigenda peruersitas.

Audet etiam Parmenianus exempla nobis diuina proponere, quibus se arbitratur ostendere quaerendum esse hominem sanctum, a quo debeat accipi sacramentum. ipse, inquit, dei filius, ipse dominus Iesus Christus, a quo principium spiritalis baptismi exortum est, cum secundum uoluntatem patris baptizandus esset, utrumne ad Pharisaeos perfidos atque profanos an ad sanctissimum Iohannem uenisse monstratur ? at si hoc exemplo inuitamur ad accipiendum baptismum, inferiorem nobis a quo baptizemur debemus inquirere, quandoquidem dominus ab eo baptizatus est, qui se ab ipso domino baptizari debere praedixerat et qui se indignum corrigiam calciamenti eius soluere testabatur. quin immo, ut intermittam quaerere diligentius, cur ipse saluator noster baptizari uoluerit, iam quia certa aliqua causa uoluit, propterea fortasse, cum se ipse posset tinguere qui etiam suum baptizatorem poterat baptizare, uoluit dominus a seruo et ille per quem facta sunt omnia ab illo qui factus est inter omnia baptizari, ut et doceret humilitatem et ostenderet non interesse quis a quo baptizetur, dum eo baptismo quo baptizandus est baptizetur. nec a Pharisaeis dedignaretur ille baptizari, si haberent huiusmodi baptismum Pharisaei, quo ille certi sacramenti gratia uoluit baptizari. nam cum etiam circumcidendus esset, [*]( 9 epist. Parm. 16 cf. Mattb. 3, 14. 11 22 cf. Ioh. 1, 3 ) [*]( 3 sacramentum per se r 4 permanere Mm2 7 nobis exempla 7 9 accipi debeat Hi 13 atque] et PF 15 quoniam quidem MFH 16 baptizandus est F 18 ut non M 19 inquirere Gy 20 iam om. a quia] quidem quia M certe a 21 ipse om. EGHI tingere Hv 27 Pharisaei om. v a quo DmlPEGHI 28 cum etiam] et cum G, cum H )

91
numquid Iohannes quaesitus est, quia hoc a Iudaeis fieri iam solebat, et cum pro illo esset offerendum legale sacrificium, numquid deuitatum est illud templum quod ab eo uocatur spelunca latronum? quo certe et boni intrabant et mali nec bonis oberant mali, quoniam dominus, qui ait: sancti estote, quia et ego sanctus sum, ita inuiolabiliter facit sanctos suos uersari inter malos, si custodiant eam quam accipiunt sanctitatem, quemadmodum ipse dominus Iesus nulla contagione malignitatis in Iudaeorum gente pollutus est, neque cum illa prima sacramenta secundum perfectam humilitatis uiam factus sub lege suscepit neque cum postea discipulis electis cum suo traditore usque ad extremum osculum uixit. eius enim exemplo non solum non facientis mala, sed etiam non consentientis ulli malitiae, inter paleam frumenta secura sunt, quia neque talia faciunt neque consentiunt facientibus, etiamsi in eadem segete usque ad messem, in eadem area usque ad uentilationem, intra eadem retia usque ad separationem quae in litore futura est boni tolerent malos. sed isti sunt uere caeci duces caecorum, qui et in numero suorum tam multos malos uident et uiam pacis non uident et ut se non ad sustinendum inuicem propter unitatis uinculum, sed ad diuidendum inuicem propter schismatis sacrilegium sequantur homines persuadent.

At enim dictum est per prophetam regi Iosaphat: o rex Iosaphat, si peccatorem tu adiuuas aut eum quem dominus odit tu diligis? propterea fuit super te ira domini. quis enim nostrum dicit peccatorem adiuuandum ad hoc utique in quo peccare uult, sicut ipse Achab, quem adiuuit Iosaphat eundo cum illo in proelium, cum ille [*]( 4 cf. Matth. 21, 13 5 Leu. 11, 45 15 cf. Matth. 3, 12. 13, 37-43. 47-50 18 cf. Matth. 15, 14 20 cf. Rom. 3, 17 cf. Eph. 4, 2-3 23 epist. Parm. 24 II Par. 19, 2 27 cf. III Reg. 22 ) [*]( 1 quia hoc] hoc enim Ma 3 euitatum PF deuitandum E illut Dm1 uocatum est ab eo M 6 et om. Pa 7 si] ut v custodiunt F 13 non solum non] solum modo non F 17 littore FHIv 18 tollerent Pml 21 diuidendum ab inuicem Gj 23 iosafat D (passim) iossaphat Pm1 27 adj dum ad DmlP 28 adiuuabat Fv )

92
Michae prophetae ueracia uerba contemneret? et tamen nec sic obfuit innocentiae regis Iosaphat pessimum meritum regis Achab, quia illum dominus ad se exclamantem de periculo bellico liberauit, illum autem sacrilegum contemptorem in manus hostium uenire permisit. et si quid Iosaphat periculi expertus est, quod ei propheta indicat ab ira domini fuisse, non alieno meruerat peccato sed suo, quia sicut ei dictum est peccantem adiuuabat. sed aput deum cetera eius bona facta praeualuerunt. sic enim ei dicitur: si peccatorem illum adiuuisti et eis qui oderunt dominum amicus es? et in hoc super te ira a facie domini. sermones dei boni in uniuersa sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra et parasti cor tuum ad requirendum deum. qui autem uersatur in ecclesia dei, ubi sunt et illi qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi, qui per inuidiam et contentionem Christum annuntiant non caste, et dicit: siue per occasionem siue per ueritatem Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo, inpollutus inter eos atque integer permanet, quia non eis ad sua quaerenda consentit, cum hoc culpet atque arguat, nec eos ad peccandum, sed ad hoc adiuuat, unde Christus latius praedicetur et ab eis qui audiunt et faciunt per eos qui quod dicunt non faciunt Christo credatur, in Christo speretur, Christus diligatur. talibus enim praecepit idem apostolus dicens: nolite coniungi cum infidelibus. quae enim participatio est iustitiae et iniquitati? quae communicatio est luci ad tenebras? quis autem [*]( 9 II Par. 19, 2-3 14 cf. Phil. 2, 21 15 cf. Phil. 1, 15. 17 16 Phil. 1, 18 24 II Cor. 6, 14-18 ) [*]( 1 michaeae Dm2MPa profetae ex profectae D 2 offuit DMP 3 clamantem M de] a a 4 contemtorem DPm2 6 profecta Dml dei p 7 ei om. M 9 dicitur ei MPa si om. Ma illum om. y 10 eis qui oderunt] ei contra Ma 12 uniuersis FHj 14 qui] quae F 17 adnuntietur E 20 arguat] reprehendat Ma 21 his v 23 praecipit DmJSy 25 est om. MPa et iniquitati] cum iniquitate p 26 quis] quae a autem om. EFI )
93
consensus est Christi ad Beliar? aut quae pars fideli cum infideli? quae autem conuentio templo dei cum simulacris? uos enim templa dei uiui estis. dicit enim: quia inhabitabo in eis et inambulabo et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus. propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominusetimmundum ne tetigeritis. et ego recipiam uos et ero uobis in patrem et uos eritis mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens. quae uerba isti carnaliter sentientes per tot diuisiones se ipsos minutatim in ipsa una Africa conciderunt. non enim intellegunt neminem coniungi infidelibus nisi qui facit peccata paganorum uel talia facientibus fauet, nec quemquam fieri participem iniquitatis nisi qui iniqua uel agit uel adprobat. quis autem communicat tenebris nisi per tenebras consensionis suae, cum dimisso Christo sequitur Beliar? quis ponit cum infidelibus partem suam nisi qui eius infidelitatis fit particeps? ita enim et templum dei esse desinit nec se aliter simulacris adiungit. qui autem sunt templa dei uiui et in medio nationis tortuosae ac peruersae apparent sicut luminaria in mundo uerbum uitae habentes, nihil eos quod pro unitate tolerant inficit nec angustantur, quia in illis habitat et deambulat deus et exeunt de medio malorum atque separantur interim corde, ne forte, cum id facere per seditionem schismatis uolunt, prius a bonis spiritaliter quam a malis corporaliter separentur.

Quod ergo scriptum est deum dixisse: eos qui me clarificant clarificabo et qui me spernit spernetur, [*]( 19 cf. Phil. 2, 15 26 epist. Parm. I Reg. 2, 30 ) [*]( 1 consensus est] conuentio a belial Dm2MPa fldelis MF 2 quae] qui EmlFIv quis MEm2GH conuentio] consensus Ma 3 templum Ff 6 et separamini om. a 10 una ipsa M 11 concidunt v enim om. F coniungi cum 0 12 peccatum EGHI 13 uel om. EFGI 14 nisi qui FGj 15 cum om. Gf 16 belial Dm2MPa 17 et om. p desinat M 18 templum y 21 angustiantur EFHI 22 eorum scilicet malorum M )

94
ipsi maxime nolunt intueri. quomodo enim clarificant deum, qui dicunt per orbem terrarum impleri non potuisse eius promissa quae promisit patribus nostris Abrahae, Isaac et Iacob, quae per prophetas tanto ante praenuntians exhibuit per unicum suum, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, ut in illo id est in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes; qui dicunt ipsum dei filium frustra dixisse: sinite utraque crescere usque ad messem, quasi falsus fuerit aut ipse fefellerit, cum sola zizania per mundum creuerint, frumenta uero praeter Donati partem in toto terrarum orbe defecerint? quomodo ista sentientes clarificant dominum, cum scriptum sit: in latitudine gentis gloria regis, in demi nutione autem populi contritio principis? aut quomodo non spernunt dominum, qui baptismum eius in eis, quorum causam non audierunt et de quibus iudicare nullo modo potuerunt, incredibili temeritate impietatis exsufflant et sibi audent arrogare quod dei est, a se damnatos in honoribus integris pro Donati pace recipiunt et a se inauditos contra pacem domini detestantur, baptisma in illis terrarum partibus per apostolos traditum perisse contendunt et per Felicianum aput Maximianistas traditum non perisse concedunt? iam uero quomodo catholici non clarificant dominum, qui promissa eius nullis hominum sceleribus quominus implerentur impediri potuisse confidunt, qui sacramenta eius tam debita ueneratione prosecuntur, ut ea si etiam ab indignis tractata fuerint, illis sua peruersitate damnatis illa intemerata sanctitate permanere demonstrent?

Iterum, inquiunt, scriptum est: nolite communi- - [*]( 4 cf. Rom. 1, 2-3 7 Matth. 13, 30 12 Prou. 14, 28 28 epist. Parm. Eph. 5, 11-12 ) [*]( 2 posse r 6 habrae M 10 partem donati MPa orbe terrarum M 11 glorificant p deum Fr 12 diminutione a 13 autem om. M 14 deum a 15 nullo modo iudicare MPa 20 apostolus Pml aput] atque EGHI 22 deum r 24 posse Ma tam] ita Hv 25 prosecuntur sic DMPFG 27 demonstrant ex demonstrat P 28 contaminare F )

95
care operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite. quae enim fiunt ab ipsis latenter turpe est et dicere. iam ipsa uerba quemadmodum intellegenda sint diximus, quia non communicare est non consentire; quod propter ecclesiae disciplinam parum est, nisi etiam redarguantur, ut corrigi possint. sed haec salua pace facienda sunt et quantum admittit officium conseruandae unitatis, ne simul eradicetur et triticum.

Iterum ad Timotheum idem apostolus: ne, inquit, communicaueris peccatis alienis. te ipsum castum serua. docuit ex consequenti, quemadmodum quod prius dixit intellegendum sit. qui enim se ipsum castum seruat, non communicat peccatis alienis. si enim communicat consentit, si consentit corrumpitur, si corrumpitur castum se ipsum non seruat. sed sane tandem aliquando euigilauit Parmenianus et attendit quid diceret Tychonius, sed frustra; statim quippe amore sententiae suae contra ueritatem oculos clausit. ait enim: an numquid, frater carissime, non polluunt alios aliena peccata? et hoc est facinerosis non communicare, licet cum ipsis conuenias, eorum facta non facere. et tamen non totum dixit. parum est enim eorum facta non facere, nisi displiceant; parum est ut displiceant, nisi redarguantur. aliud est enim non facere, aliud non communicare id est consentire facientibus, aliud etiam redarguere. cur ergo ubi uidere coeperat statim se auertit et usque in finem noluit peruenire et uix trientem de toto posuit? an, sicut de populo fecerunt, etiam ueritatis sententiam praecidendam putauit? nos dicimus, quod, qui non facit malum nec facienti consentit et facientem arguit, firmus atque integer inter iniquos tamquam frumentum inter paleam [*]( 9 epist. Parm. I Tim. 5, 22 18 epist. Parm. ) [*]( 2 et (xat) om, a 3 et] etiam M 7 ammittit D amittit Pml 11 serua] custodi a 14 ipsum om. a 15 conseruat F 16 tichonius MPa 18 an om. a annon quid P 19 facinoroais Ma 22 enim est Fv 23 id est non β 24 etiam om. F 26 etiam] et FHtJ ita et G sententiam ueritatis p 27 quod] quia F 29 paleas Fv )

96
conuersatur; ille autem tantummodo ait: (eorum facta non facere.\' et tamen hanc tertiam de tota sententia particulam quemadmodum refellat uideamus.