Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quae tandem uis nisi caecitas et uanitas animi cogit homines clausis ut dicitur oculis tamquam in alterum iacere, quod in eum qui iecit continuo redeat eumque ictu reciproco [*]( 5 Matth. 13, 39 . 11 Matth. 13, 30 16 Prou. 14, 28 ) [*]( 1 usque om. P 2 mesor a, cf. Roensch, It.\'ł p. 435 5 est autem MPj 7 nee-nee] uel—uel Ma 9 esse] etiam EI, om. FGH 10 sententias Pml 13 tantummodo om. p 14 diminuta codd. praeter Dm2P, v 16 diminutione Ma 19 interpretata EI attende M 20 dominus donat f 21 aperire. Amen DMP Explicit liber primus (•I- DPH). Incipit (liber add. DMPG) secundus (II- DPH) D, M (om. E. 1. pr.), PGHI nulla subscriptio in E, de F nihil adnotatum 24 hominem y .25 iecit] iaceat Meum qui M )

44
affligat intacto illo quem uulnerare uoluerat, sicut isti Donatistae de omnibus fere scripturarum testimoniis faciunt, quae cum se aduersus nos proferre arbitrantur, uelut ammonere nos uidentur, quales eos esse ipsa scriptura conuincat? quid enim facit aliud quod uel pro se uel contra nos Parmenianus putat esse quod scriptum est: uae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam, qui ponunt lucem tenebras et tenebras lucem, qui ponunt id quod amarum est dulce et dulce amarum? o stultissimam caecitatem! quid enim tam bonum et tam iocundum quam fratres habitantes in unum? quod illi nequam dicunt et amarum ponunt, qui se ab omnibus fratribus separarunt, dum uanas suspiciones suas, ne dicam factiosas calumnias, uel non excitare uel excitatas tolerare noluerunt. qui si ueram paleam odissent et ipsi palea non essent, non propter eam se a tritico dominico per totum agrum id est hunc mundum seminato et crescente seiungerent.