Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quapropter zizania uel paleam catholicae segetis nobiscum copiosissime accusent, sed nobiscum ferre patientissime non recusent. qui enim noluit ante tempus eradicare zizania et a frumentorum permixtione separare, sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem. et cum inuolucrum eiusdem similitudinis quaerentibus discipulis explicaret, non ait:\'ager est Africa\', sed ait: ager autem eat hie mundus. per totum ergo mundum seges ista seminata est, per totum [*]( 17 cf. Matth. 13, 23 23 Matth. 13, 30 26 Matth. 13, 38 ) [*]( 2 est facta MP 3 amminiculis sic DMPmlFGH 5 supplex (suplex D) imperatoris DP supplicatio imperatori fieret (f. i. M) Ma 8 aedificauerunt (3 12 instantes M 15 ut] quod GT 17 siue sexagenario siue tricenario om. M 20 zizaniam M 22 qui enim noluit] qui noluit (nolunt M) enim MP noluit enim dominus a 23 zizaniam M permixtione] permaxime M inquid D 24 inuolutum F (mg. uel inuolucrum), MEI 26 autem (se) om. (3 est autem M )

43
superseminata zizania, per totum crescit utrumque usque ad messem. numquid aut Donatus fuit maior messorum aut eo tempore, quo se isti a terrarum orbe separarunt, tempus messis aduenerat, cum idem dominus, ne alicui liceret interpretari quod uellet, apertissime dixerit: messis autem est finis saeculi, messores autem angeli sunt? tales enim messores errare non possunt, ut nec frumenta pro zizaniis colligant nec pro frumentis zizania redigant. isti autem, cum quasi zizania fugiunt, se ipsos esse zizania demonstrarunt, in manifestissimo sacrilegio contra sententiam domini praedicantes, ut, cum ille dicat: sinite utraque crescere usque ad messem, isti per tam magnum agrum id est totum mundum tantummodo zizania crescere, frumenta uero deminuta et in sola Africa remansisse contendant, Christo regi et principi nostro sacrilegam facientes iniuriam. scriptum est enim: in lata gente gloria regis, in deminutione autem populi contritio principis. sed iam tempus est, quantum existimo, ipsa testimonia scripturarum, quae male interpretando decipiunt imperitos, diligenter attendere et quantum donat dominus secundum intellectum catholicae ueritatis aperire.