Contra epistulam fundamenti
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quapropter quamuis sit malum corruptio et quamuis non sit a conditore naturarum, sed ex eo sit, quod de nihilo factae sunt, tamen etiam ipsa illo regente et gubernante omnia, quae fecit, sic ordinata est, ut non noceat nisi naturis infimis ad subplicium damnatorum et exercitationem admonitionemque redeuntium, ut inhaereant deo incorruptibili maneantque incorrupti, quod unum est bonum nostrum, sicut per prophetam dicitur: mihi autem inhaerere deo bonum est. neque illud dixeris: non faceret deus naturas corruptibiles. in quantum enim naturae sunt, deus fecit; in quantum autem corruptibiles, non deus fecit; non est enim ab illo corruptio, qui solus est incorruptibilis. si haec capis, gratias age deo; si non capis, quiesce et noli temere nondum intellecta damnare subplexque illi, qui lumen est mentis, adtende, ut intellegas. cum enim dicitur "natura corruptibilis," non unum, sed duo nomina dicuntur. item cum dicitur "deus fecit" de nihilo, non unum, sed duo nomina audimus. redde ergo istis singulis illa singula, ut cum audis naturam, ad deum pertineat, cum audis corruptibilem, ad nihilum, ita tamen, ut ipsae corruptiones, quamuis non sint ex dei arte, in eius tamen potestate sint disponendae pro rerum ordine et meritis animarum. ideo recte dicimus ab illo esse praemium atque subplicium. ita enim non fecit corruptionem, ut possit corruptioni eum dare, qui corrumpi meruerit, id est qui se ipse coeperit peccando corrumpere, ut cruciantem sentiat corruptionem inuitus, qui blandientem commisit uolens.