Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quid mali, inquis, fieret, si et ista fierent summe bona? et tamen si quis ex nobis quaereret accepto et credito deo patre summo bono, si esset aliud summe bonum, unde esse nobis pie uideretur, nullo modo recte responderemus nisi de deo patre, qui summe bonus est. quod ergo de illo est, meminerimus natum de illo esse, non ab eo factum de nihilo, et ideo et hoc summe, id est incorruptibiliter bonum esse, uidemusque iniuste flagitari, ut tam summe bona sint, quae fecit de nihilo, quam summe bonus est, quem de se genuit: quem nisi unum genuisset, non id, quod ipse est, genuisset, quia ipse unus est. quapropter unico quidem filio, per quem facta sunt a patre omnia bona de nihilo, inperite atque inpie fratres quaeruntur, nisi ex eo, quod in homine adparere dignatus est. nam ideo et unigenitus in scripturis et primogenitus dicitur: unigenitus a patre, primogenitus ex mortuis. et uidimus, inquit, gloriam eius tamquam unigeniti a patre, pleni gratia et ueritate, et Paulus dicit: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.

Quodsi dixerimus "non iam essent ista bona, quae de nihilo facta sunt, sed tantummodo dei natura esset", inuidebimus tantis bonis et uox inpia est, iniuriam putare non hoc esse, quod deus est, et ideo nolle esse aliquod bonum, quoniam ei praeponitur deus. quaeso, patere, natura animae rationalis, aliquanto minus te esse quam deus est, et tanto minus, [*]( 19 Toh. 1, 14 20 Rom. 8, 29 ) [*]( 1 nõ deQ bona fecisse b fecisse dett VL summa, bona, (m utrimque er.) PjHTJtVC 2 ea] easZ, Onl.b 3 facitHPT 4 ista] illaft snmmae (corr. m. rec.) P, (§) T 6 summo] summe Hb 7 pie nobis b respon- ilemus H 9 de eo natum esse V 10 ideo (i mperscr. m. 2) H summę T 11 uideamusque T iniste H2 14 K H de unico HTb 16 exj in TV in homines TSCR ex homine V 17 et ideo T 18 et primogenitus V primo- genitus-patre om. T 20plend Fbplenus T 22 iam] etiam Rb esae CVLb 23 Tffi b naturam bonam esse SCVLb inuidemus HTVCSLb 24 et iniuria b 25 est om. T 26 K H naturam Hb 27 te om. HTYLb )

243
ut post ipsum te melius aliquid non sit, patere, inquam, et mitesce illi, ne te adhuc repellat in infima, ubi per angustias poenales etiam atque etiam bonum, quod es, uilescat tibi. superba es in deum, si indignaris, quod te antecedit, et nimis contumeliose de illo sentis, si non ineffabiliter gratularis tam magnum bonum esse te, ut solus sit ille praestantior. quo constituto atque firmato illud ne dixeris: me solam naturam deus facere debuit; nollem, ut post me aliquid boni fieret. non enim quod bonum est post deum, iam debuit esse nouissimum. et hinc maxime adparet, quantam tibi tribuerit dignitatem, quod deus, qui solus tibi naturaliter dominatur, fecit alia bona, quibus tu quoque dominareris. nec mireris, quod nunc tibi non omni modo seruiunt et te aliquando etiam cruciant, quia dominus tuus maiorem habet potestatem in ea, quae tibi seruiunt, quam tu ipsa, tamquam in seruos seruorum suorum. quid ergo mirum, si tibi peccanti, id est non obtemperanti domino tuo poenalia, quibus dominabaris, effecta sunt? quid enim tam iustum et quid iustius deo? hoc namque humana natura in Adam meruit, de quo nunc non est disputandi locus; sed tamen dominator iustus et iustis praemiis et iustis subpliciis adprobatur beatitate recte uiuentium poenaque peccantium. nec tamen sine misericordia derelicta es, quae certis rerum temporumque mensuris uocaris, ut redeas. ita recto moderamine altissimi conditoris usque ad bona terrena peruentum est, quae corrumpuntur et reformantur, ut haberes subplicio mixta solatia, ut et laudares deum delectata ordine bonorum, et refugeres in eum exercitata experimentis malorum. ita in quantum tibi terrena seruiunt, docent te esse dominam suam; in quantum autem molesta sunt, docent, ut seruias domino tuo. [*](1 istum HlVT 3 penales T quo P 5 illo] deo V ineffabiliter (in s. 1. m. saec. VIIII) P 7 dixeris o ala hdana b 9 nonissimum esse T 14 cruciex b potestatem habet b 15 ipsa] ipse TR in ipsa Sb tamquam eras. P 16 peccanti (n s. I. add. m. 2) H 19 nunc om. b hic disput. b 20 ivs-ris (v s. 1. am. I) H 23 temporumquae (exp. fIl. 2) H redeas in, mg. V 24 usque] quousque Vb 26 solacia T es 27 refugeRes (Res init. uers.) H refugenpjt (corr. m. saec. VITTT) P ) [*]( 16* )
244