Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quare si uobis iam persuadetur posse aliquid boni omnipotentem deum de nihilo facere, uenite in catholicam et discite omnes naturas, quas fecit et condidit deus, excellentiae gradibus ordinatas a summis usque ad infimas, omnes bonas, sed alias aliis esse potiores, easque factas esse de nihilo, cum deus artifex per sapientiam suam potentialiter, ut ita dicam, operaretur, ut posset esse, quod non erat, et in quantum esset, bonum esset; in quantum autem deficeret, se non de deo genitum, sed ab ipso de nihilo factum ostenderet. quid enim uos teneat, si consideretis, non inuenitis, cum terram luminis, quam describitis, neque hoc esse, quod deus est, possitis dicere, ne in ipsam dei naturam foeditas quadrae illius inartetur; neque de illo genitam, ne nihilominus hoc, quod deus est, cogatur intellegi et ad eandem deformitatem redeat; nec alienam ab illo, ne in alieno regna eum posuisse et non duas, sed tres naturas dicere urgeamini; neque ab eodem de aliena factam substantia, ne aut bonum aliud fuerit . praeter deum, aut malum praeter gentem tenebrarum. remanet [*]( 1 ille om. b 2 deus om. T 8 quam genuisge b 6 illa gens b gens] mens R 7 sola. natura. (m er.) H aasumserat P 9 regna ana B TVLOSb 10 substancia T 11 nichilo (ch$emper) T 13 catholica P 14 fecit deus et condidit b 16 alias] alia T 17 quum P 18 rosset Hl \'aO ipso] eo V 21 tenet VL inuenietiB b quum P 23 in om. PTVSRb ipsa tei naturf SV foeditate P fedi- tas CTBSV 26 redeatis P regnaHl regnQ T 28 factaPflt aliutP )

224
igitur uobis, ut de nihilo terram luminis deum fecisse fateamini, et non uultis credere. quodsi magnum aliquod bonum, quod tamen illo ipso esset inferius, deus ex nihilo facere potuit. potuit etiam, quia bonus est et nulli bono inuidet, facere alterum bonum, quod illo priore esset inferius; potuit et tertium, cui secundum praeponeretur, et deinde usque ad infimum bonum naturarum factarum ordinem ducere, donec uniuersitas earum non numero indefinito incerta difflueret. sed certo terminata consisteret. aut si nec de nihilo istam luminis terram deum fecisse uultis fateri, non erit exitus. quo tantas turpitudines et tam sacrilegas opiniones euadatis.

Aut uidete certe, quoniam liberum est carnali cogitationi phantasmata qualia libuerit opinari, ne forte possitis aliam quamcumque formam huic coniunctioni duarum terrarum inuenire. ne tam detestabilis et auersanda rerum facies animo occurrat, terram scilicet dei, siue Sit eiusdem naturae, qua deus est, siue diuersae, in qua tamen dei regna fundata sint, ita ingenti mole per inmensum iacere, ut per infinitum porrectis et apertis membris iaceat. quibus foedissime atque turpissime ab inferiore parte recipiat etiam ipsum inmensae magnitudinis inartatum illum cuneum terrae tenebrarum. sed quicquid aliud inueneritis figurae. quo duae istae terrae sibi coniungantur, delere profecto Manichaei litteras non potestis: non dico alias, quibus expressius ista descripsit — fortassis enim quia paucioribus notae sunt. minus periculi habere uideantur istas ipsas, de quibus nunc agitur, epistulae fundamenti, quae fere omnibus, qui apud uos inluminati uocantur, solet esse notissima. hic quippe ita scribitur: iuxta unam uero partem ac latus illius inlustris ac sanctae terrae erat tenebrarum terra profunda et inmensa magnitudine. [*]( .1 igitur] ergo V 2 et] aut si T aliquodj aliquid P aliud S alipuod magnum HTVSCb 6 tercium T 8 deflueret b 9 aut] et T 9 ni*hilo (c er.) H 12 camali-libuerit om. T 14 formam quamcllque b 16 qua] cuius SeVLT 17 diuerse T 19 fedissirrio T 2U inferiori b l3 coiungautur b 24 expressius] apertius V describit T describsit P 2b note T 28 unam om. T 30 terrern H\' )

225