Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Deinde uolo mihi dicatur, quoniam lego deum patrem et supra lucidam beatamque terram fundata regna eius, utrum [*]( 1 imaginationes H relinquerint H relinquerent 1\' poterint h $praecelsum] pcipuum b auctoris (u 8. I.) T 3 eum dicqnt Hb figuratae P 4 de diuinis mysteriis b misteria H 5 illum b 6 esse missurO J uenturfl V 7 allegorias et tigaras b quae talia] qlia VL 8 enodatae H manifestaeque P manifestaeq\'** H 9 interpretationes ad quas b interpraetationes P 14 fulturas ] fissuras b 15 dei natura V 6 sicuti HTVb 18 imaginibus T 19 fixa VLT 23 non inueniens] non inuenirem H ctl ft inuenirein T 24 hyatum V 25 potuit b 26 K H qfi b )

222
unius et eiusdem substantiae atque naturae sint et pater et regna eius et terra. quod si ita est, iam non quasi aliam naturam, quod quasi corpus sit dei, cuneus ille gentis tenebrarum diffindit et penetrat — quod quidem ipsum esset ineffabili deformitate turpissimum — sed ipsam omnino naturam dei cuneus ille terrae tenebrarum diffindit et penetrat. rogo, cogitate ista, homines estis, rogo, cogitate ista et fugite taliumque phantasmatum sacrilegia dilaniatis, si fieri potest, pectoribus de fide uestra eradicate atque propellite. an dicturi estis non unius eiusdemque naturae illa tria esse, sed alterius patrem, alterius regna. alterius terram, ut suas naturas atque substantias habeant singula diuersas et excellentiae gradibus ordinatas ? quod si uerum est, non duas, sed quattuor naturas Manichaeus praedicare debuerat. si autem unam naturam habet pater et regna, terra uero sola diuersam, tres naturae fuerant praedicandae. aut si propterea duas dicere maluit, quia terra tenebrarum non pertinet ad deum, quaero, quomodo ad deum lucis terra pertineat. si enim et naturam habet diuersam et non eam genuit neque fecit, non ad eum pertinet et in alieno regna eius locata sunt. aut si propterea pertinet, quia uicina est, pertineat et terra tenebrarum, quae terram lucis non modo uicinitate contingit, sed etiam penetratione dissulcat. si autem genuit eam, non eam credi oportet diuersam habere naturam. quod enim genuit deus, hoc oportet credi esse, quod deus est, sicut de unigenito filio in catholica creditur. itaque ad illam fugiendam et detestandam turpitudinem uos necessitas reuocat, ut non terram quasi aliam et [*]( 1 eiusdemqu eHVCS 2 non iamHTCSV 3 quodj quae TSb gentis] terraeF 4 diftunditW 6 illf b terrae om. T Capitultl T 7 cogitapte H i 12 singulas SV diuersfs (corr. m. 2) H,TB et om. HVTCSb 14 praedicare manicheus tebuerat V 16 (et 20) propter ea H 17 non om. b quaero a I. a fA. 2 T 18 pertineat terra b 19 et non eam] et si eam V 20 regno H 22 penetratione (corr. ex peuetr.) H penitratione T 24 quod enim] quod si eam CVL oporteret (t a. I. m. 2 add.) H oporteret CVL 27 uos] nos Sb et] atque b )
223
diuersam, sed ipsam dei naturam niger cuneus ille diffindat. quodsi non genuit, sed fecit eam deus, quaero, unde fecerit. si de se ipso, quid aliud est genuisse? si de aliena aliqua natura, quaero, utrum bona an mala. si bona, erat ergo aliqua natura bona, quae non pertinebat ad deum: quod nullo modo dicere audebitis. si autem mala, non ergo gens illa tenebrarum sola natura mala erat. an forte iam inde adsumpserat partem aliquam deus, quam in terram lucis conuerteret et super illam sua regna stabiliret? de tota ergo id fecisset, ut iam olim mala natura nulla esset. quodsi non de aliena substantia fecit terram lucis. restat, ut eam de nihilo fecerit.