Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Haec sunt, inquit, salubria uerba ex perenni ac uiuo fonte; quae qui audierit et isdem primum crediderit, deinde, quae insinuant. custodierit, numquam erit morti obnoxius, uerum aeterna et gloriosa uita fruetur. nam profecto beatus est iudicandus, qui hac diuina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna uita permanebit. et haec, ut uidetis, pollicitatio est, nondum exhibitio ueritatis: et uos quoque animaduertere facillime potestis isto uelamine quoslibet errores fucari posse, ut inperitorum animis per ornatam ianuam latenter inrepant. si enim diceret: haec sunt pestifera uerba ex uenenoso fonte; quae qui audierit et isdem primum crediderit, [*](1 transactis (corr. ex tractatis) V 4 interspiritales H 5 ante sed K H a (s. l.) H disceda b 6 ego uos HVTb 12 aut] autem S uestros libros oSs b 13 non (s. l.) H 14 arrogantia P imponatur P 15 exibeatur P 16 lumine Z\'1 17 posteriora (in rtU.) T 18 inquid H perhenni fonte ac uiuo T 19 isdem TPH hiadem Vb 21 uerOetift b 25 exibitio P 26 animaduertite P facillime om. P 27 fugari 2\' imperitiorumHiinperitorum P animis] armisP 29 hisdeni T )

207
deinde. quae insinuant, custodierit, numquam erit uitae restituendus, uerum poenali et aerumnosa morte adficietur — nam profecto miser est iudicandus, qui hac inferna inplicatus inperitia fuerit. per quam demersus in sempiternis cruciatibus permanebit —: si ergo hoc diceret, uerum diceret, sed libro huic nom solum nullum conciliaret lectorem, sed omnes, quorum in manus incidisset, in maxima odia concitaret. quamobrem ad consequentia transeamus nec nos ista decipiant, quae possunt esse bonis et malis, doctis et indoctis uerba communia. quid ergo sequitur?

Pax. inquit, dei inuisibilis et ueritatis notitia sit cum fratribus sanctis et carissimis, qui mandatis caelestibus credunt pariter atque deseruiunt. ita sit, ut dicit. nam et ista benigna et acceptissima optatio est. tantum meminerimus haec et a bonis doctoribus et a deceptoribus posse dici. itaque si nulla nisi talia diceret, omnibus legendum et amplectendum esse concederem. nec illa, quae ad hoc sequuntur, inprobauerim; adiungit enim: sed et dextera luminis tueatur et eripiat uos ab omni incursione maligna et a laqueis mundi. et omnino quicquid in huius epistulae principio scriptum est, donec ueniatur ad causam, nolo reprehendere, ne in rebus minoribus multum operis consumatur. iam ergo euidentissimam pollicitationem hominis uideamus.