Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Clarificatio enim domini nostri apud homines resurrectio est a mortuis et in caelum ascensio. scriptum est autem in ipso euangelio xaxa \'IcorivvTjv: spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. si ergo propterea nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus, clarificato Iesu necessario statim datus est. et propter ipsam geminam clarificationem, secundum hominem et secundum deum, bis datus est etiam spiritus sanctus: semel, postquam resurrexit a mortuis, cum insufflauit in faciem discipulorum dicens: accipite spiritum sanctum; et iterum, [*](19 Ioh. 7, 39 26 Ioh. 20, 22 ) [*](1 et aaiam T post asiam add. et HVTCb frygiam P phrigiam T pamphiliam PT egyptum H 2 regionem HVTb cirenen T quirenen P 8 ante incolae add. etHVTb 4 illos] eos V 5 hesitabant PH 7 hii HV honerati V 9 scribtoris HP quur P 11 spiritum sanctum TSCVR 12 populis (i in ras.) H posteris (pr. s 8. I.) H 14 quum P 15 ueris] uiria HT spiritum sanctum V manifeste missum] manifestissimum (ma 8. I.) HT 16 relinquatur b 17 nostri iesu christi b aput P 19 cata iohannê lib., b (in mg. al. secundum ioh.) 22 clarificato] clarificatio P Iesu om. P statim necessario V 24 bis etia datuR 6 b 25 quum P insuflauit P )

206
postquam ascendit in caelum decem diebus transactis: qui numerus perfectionem significat, cum septenario numero. quo condita uniuersa consistunt, additur trinitas conditoris. de quibus rebus inter spiritales uiros pie cauteque multa tractantur. sed ego a proposito non recedam; suscepi enim prius uobiscum sic agere, ut non uos ego doceam, quod superbum fortasse arbitramini. sed tamquam ipse a uobis discere studeam, quod nouem annis non potui. quapropter habeo, quibus litteris credam de aduentu spiritus sancti: quibus me credere si prohibetis, ne temere credam quod nescio — sic enim soletis monere —, multo minus uestris litteris credam. quare aut omnes libros auferte de medio et disputando pandite ueritatem, de qua dubitare non possim, aut tales proferte libros, quibus non mihi cum adrogantia inponatur, quod credam, sed exhibeatur sine fraude. quod discam. fortasse. inquis, et haec epistula talis est. nolo ergo in eius limine ulterius inmorari: interiora uideamus.