Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Iam uero gratiam dei quemadmodum aduersus istos praedicet Cyprianus, ubi de oratione dominica disputat, euidenter apparet. ait enim: dicimus: \'sanctificetur nomen tuum\', non quod optemus deo, ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus a deo, ut nomen cius sanctificetur in nobis. ceterum a quo deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? sed quia ipse dixit: \'sancti estote, quoniam et ego sanctus sum\', id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus in eo quod esse coepimus perseueremus. et alio loco in eadem epistula: addimus quoque, inquit, et dicimus: \'fiat uoluntas [*]( 6 cf. pag. 521, 1. 525, 22 12 cf. Rom. 5,12 17 dicimus-perscueremus] cf. Cypr. De orat. domino 12 (p. I 274, 22). August. De dono pcrseuerantiae 2, 4 (XLV 996 M) 22 Leu. 19, 2 26 addimus-tutus est] cf. Cypr. De orat. domino 14 (p. I 276, 21) Matth. 6,10 ) [*]( 1 obtega*t 0 obtegautC puta*o biciendumV (b eras.) 2 praedicantissimnsE 4 manichaeOmlV 6 nulla 0 adspersumV ei] et 0 7 came*F 8 praestet EFbd 10 in om.OB remanere OEF fateaptur D llhomineO 12 enim om.D all. propter] per V 14 ab utero quamlibet b quantumlibet F 16 euidcntes B 18 post nt expo nomen eius 0 19 orationibus-sanctificetur add. Om2, om. EF a deo] ab eo BEFbd De dono pers. a domino Cypr. 21 qui] quia 0 22 et om.V 23 rogamus] oramus b 25 in alioO epistulae V 26 inquit om.EF et dicimus om. V )

550
tua in caelo et in terra\', non ut deus faciat quod uult, sed ut nos facere possimus quod deus uult. nam deo quis obsistit, quominus quod uelit faciat? sed quia nobis a diabolo obsistitur, quominus per omnia noster animus atque actus deo obsequatur, oramus et petimus, ut fiat in nobis uoluntasdei. quae ut fiat in nobis, opus est dei uoluntate, id est ope eius et protectione, quia nemo suis uiribus fortis est, sed dei indulgentia et misericordia tutus est. item alio: fieri autem petimus, inquit, uoluntatem dei in caelo et in terra, quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. nam cum corpus c terra et spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus in utroque, id est in corpore et spiritu, ut dei uoluntas fiat oramus. est enim inter carnem et spiritum conluctatio et discordantibus aduersum se inuicem cotidiana congressio, ut non quae uolumus ipsa faciamus, dum spiritus caelestia et diuina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. et ideo petimus inter duo ista opeet auxilio dei concordiam fieri, ut, dum et in spiritu et in carne uoluntas dei geritur, quae per eum renata est anima scruetur. quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua uocedeclarat: \'caro\', inquit, \'concupiscit aduersus spiritum et spiritus [*]( 10 fieri-ipsa faciatis] cf. Cypriani De orat. domino 16 (p. I 278, 8) 17 cf. August. Opus imperf. I 72 (XLV 1097 M) 26 Gal. 5,17 ) [*]( 1 sicut in caelo Db 3 quis] quidO (ds.l.m2) 4quia]qua V 6 in—fiat om.V 7uoluntas—nobis in mg. 0 est ex et OmZ 8 uoluntatc*Z) 9 sed] seT* 10 alio loco B 12 adO (d$.l.m2) conmationem Tr consumationem0 13 incolum- nitatis V incolomitatis 0 ante pertinct eras. et V et om.C 14 rum om 0 15 caelum et terra sumus EF 16 id] hoc EF in corpore] et corpore Cypr. ut om.V 18 aducrsusOEFbd 19 concressio Oml 20spu r 22 duo∗D duos r auxiliu Oml 23 et pr. om.OB 25 animas eructur T* seruetur] repareturiT 26 palus V declarans D 27 et spiritus] sps autem EF )
551
aduersus carnem ; haee enim in uicem aduersantur, ut non quae uultis, ipsa faciatis\'. et paulo post : potest et sic intellegi, inquit, fratres dilectissimi, ut, quoniam mandat et docet dominus etiam inimicos diligere et pro his quoque qui nos persequuntur orare, petamus et pro illis qui adhuc terra sunt et necdum caelestes esse coeperunt, ut et cirea illos uoluntas dei fiat, quam Christus hominem conseruando et redintegrando perfecit. itemque alio : hunc autem panem, inquit, dari nobis cotidie postulamus, ne qui i n Christo sumus et eucharistiam cotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo grauiore delicto dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur a Christi corpore separemur. et aliquanto post in eadem: quando autem rogamus, inquit, ne in temptationem ueni-a m u s, ammonemur infirmitatis et infirmitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque adroganter aliquid adsumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat, cum dominus ipse humilitatem docens dixerit: \'uigilate et orate, ne ueniatis in temptationem ; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma\', ut, dum praecedit humilis et summissa [*]( 3 potest—perfecit] cf. Cypri.iui De orat. dom. 17 (p. I 279, 11) 5 cf. Dlatth. 5, 44 10 hunc—separemur] cf. Cypriani D.? orat. dom. 18 (p. I 280, 10) 16 quando—praestetur] cf. Cypriani De orat. dom. 2G (p. I 28(5, 21—287, 4) et August. De dono perseuerantine G, 12 (XLV 1000 M) 17 cf. Matth. 6, 13 23 Matth. 20, 41 ) [*]( 1 aduersantur sibi Cypr. Op. imp. 2 ea quae uultis (om. ipsa)OB 3 potest O (test add. m2) et om.O fratres om. D 4 mandat∗O docet] monet Cypr. G persequnturOml persecuntur CV petannis] pręcemur Db 7 et om.OB necdumque B scoperunt Oml 9 qua Oml conseruanduV reintegrando BFb 10 perficit 0 alio loco B 12 eucaristiam B eucharistiam eius Cypr. 14 dum abstinemus et abstenti eonicantes EF abstenti] absentes Db 15 pr. a∗V,om.O 17 tSptatione C 22 aut passionis om.B 25 quide proptus T\' protus OB 26 suinissa O )
552
confessio et datur totum deo, quidquid suppliciter cum timore et honore dei petitur ipsius pietate praestetur. item Ad Quirinum, in quo opere se Pelagius uult eius imitatorem uideri, ait in libro tertio: in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. cui proposito testimonia diuina subiungens inter cetera posuit apostolicum illud, quo istorum maxime ora claudenda sunt: \'quid enim habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis\'? item in epistula De patientia: est enim nobis, inquit, cum deo uirtus ista communis; inde patientia incipit, inde claritas eius et dignitas caput sumit, origo et magnitudo patientiae deo auctore procedit.

Numquid iste sanctus tam memorabilis ecclesiarum in uerbo ueritatis instructor liberum arbitrium negat esse in hominibus, quia totum deo tribuit quod recte uiuimus? numquid legem dei culpat, quia non ex ipsa iustificari hominem significat, quando quidem quod illa iubet, a domino deo precibus impetrandum esse declarat ? numquid sub nomine gratiae fatum asserit, quamuis dicat \'in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit\'? numquid sicut isti spiritum sanctum adiutorem ita credit esse uirtutis, tamquam ipsa uirtus, quae hoc adiuuatur, oriatur ex nobis, quando nostrum nihil esse asserens propter hoc apostolum dixisse commemorat: quid enim habes, quod non accepisti ? uirtutemque excellentissimam, hoc est patientiam, non a nobis dicit incipere ac deinde adiuuari spiritu dei, sed ab ipso caput, ab ipso originem sumere? [*](3 cf. pag. 543,10 4. 7 cf. Cypriani Test. III4 (p. 1 116, 20. 23) et Aug. De dono perseuerantiae 14, 36. 17, 43. 19, 48 (XLV 1015. 1020. 1023 M) 7 I Cor. 4, 7 10 est enim-procedit] cf. Cypr. De bono pat. 3 (p. 1398, 23) 23 I Cor. 4, 7 ) [*](1 deo totuiu datur B sumpliciter I7 suppliter Oml 2 et honore om. Op-imp. dei s.l.Om2 ipsius ipsius C 4 imitationem Bml ait in ras. V libro om.O ad uocem tertio in mg. add. 1 int ceteris lilt. desectis 0 6 testimonioF 7 quo*0 habes enimB 8 habis V habe∗sO 10 uobis EF 11 Indo s. (= scilicet) a deo patientia incipitaF 13 actore D prQccdit D 14 istte 0 tam memorabilis] tamen morabilis V commemorabilis EF 15 struc- tor D nega*t O hominibus] omnibus D 16 deo totum EFbd 17 ipso Vb 21 ista D credidit B 22 hoc] ad hoc OBV ab hoc bd ut (s.l.m2) oriatur 0 esse] e OB 24 habis V 25 ad nobis V )

553
postremo nec propositum bonum nec studium uirtutis nec mentes bonas sine dei gratia incipere esse in hominibus confitetur, cum dicit \'in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit\'. quid tam in libero arbitrio constitutum, quam quod lex dicit non adorandum idolum, non moechandum, non homicidium perpetrandum? ista autem sunt atque huiusmodi crimina, quae si quisque commiserit a corporis Christi conununione remouetur. et tamen si beatissimus Cyprianus his non committendis existimaret nostram sufficere uoluntatem, non sic intellegeret quod in oratione dominica dicimus: panem nostrum cotidianum da nobis hodie, ut hoc nos petere adseueraret, nc intercedente aliquo grauiore delicto, dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur. respondeant certe heretici noui, quid bonorum meritorum praecedat in hominibus inimicis nomini christiano. non solum enim non habent bonum, sed habent etiam pessimum meritum. et tamen etiam sic Cyprianus intellegit, quod in oratione dicimus: fiat uoluntas tua in caelo et interra, ut et pro ipsis, qui propter hoc terra intelleguntur, oremus. oramus ergo non solum pro nolentibus, uerum etiam pro repugnantibus et obpugnantibus. quid ergo petimus, nisi ut fiant ex nolentibus uolentes, ex repugnantibus consentientes, ex obpugnantibus amantes ? a quo nisi ab illo, de quo scriptum est: praeparatur uoluntas a domino ? discant esse catholici qui dedignantur, si quid mali non faciunt et si quid boni faciunt, non in se ipsis, sed in domino gloriari.

Illud iam tertium uideamus, quod non minus in istis omne Christi membrum et totum eius corpus exhorret, quia [*]( 4 cf. Ex. 20,1 sqq. 9 Matth. G, 11 17 Matth. 6,10 22 Prou. 8, 35 25 cf. I Cor. 1,31 ) [*]( 2 gratia dei EFbd inciperere D esse] et eras. 0 et esse Db in omihiH D 5 homitidium B 6 quisquam bd a om.O corporo F corporisO (s in ras. m2) 7 remoucbitur EF ciprianus B 8 estimaret D 10 cottidianum F 11 asse- ueraret Op. c. ne om.Oml non 6 interdicente C greuioreV abstenti] absenti V absentes Db abstinenti C 12 alt. a om.O 14 praeccdet 0 15 habet Om1 16 si CE 17 oratione dominicaO sicut in caelo B 18 qui propter hoc quia carnaliter uiuunt terra intelleguntur B 19 et obpugnantibus om. V 20 obiurgantibus D fiatOml 21 repugnantibusO (ti in ras. m2) consentientes ex oppugn. in marg. m2V 23 do D discant] add. ergo bd qui.0 24 non om OB et] * in scO non in se B et si-faciunt s.l.m2V 27 exoret Om1 )

554
contendunt esse in hac uita uel fuisse iustos nullum habentes omnino peccatum. qua praesumptione apertissime orationi dominicae contradicunt, in qua omnia membra Christi: dimitte nobis debita nostra ueraci corde et cotidianis uocibus clamant. uideamus ergo quid (όetiam ex hoc Cyprianus in domino gloriosissimus senserit, quid ad instruendas ecclesias non utique Manicheorum, sed catholicorum non solum dixerit, uerum etiam litteris memoriaeque mandauerit. in epistula De opere et elemosynis: agno scams itq u e, fratres, inquit, carissimi, diuinae indulgentiae salubre munus et emundandis purgandis que peccatis nostris, qui sine aliquo conscientiae uulnere esse non possumus, medellis spiritalibus uulnera nostra curemus. nec quisquam sic sibi de puro atque inmaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse uulneribus, cum scriptum sit: \'quis gloriabitur castum sehabere cor aut quis gloria bitur mundum se esse a peccatis?\' et iterum in epistula sua Iohannes ponat et dicat: \'si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos decipimus et ueritas in nobis non est\'. si autem nemo esse sine peccato potest et quisque se inculpatum dixerit aut superbus aut stultus est, quam necessaria, quam benigna est diuina clementia, quae cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum uulnera, dedit [*]( 1 cf. Cjncil. Africae uniu. (XLV 1729 M) 3 cf. I Cor. 12, 27 Mitth. 6,12 8 agnoscamus-salutaria) cf. Cypr. Dj opere et ele3m. 3 (p. 1375, 1) 13 nec quisquam-salutaria) cf. C jntra Iulianum Pel. II 8, 25 (XLIV 691 M) 17 Prou. 20, 9 20 I Ioh. 1, 8 ) [*]( 2 qua 0 (a in ras. m2) 3 demitte V 4 ueraciter Cml cottidianis 0 5 in hoc b in domino om. r 7 post dixerit cxp. uerit D manducauerit Dml 8 clemosinisO elemosinis B helemosinis CD agnoscimus D 9 inquit fratrcs EF K K s. ras.Om2 kmi B dilectissimiDbd Cypr. indulgentia Oml 10 et] ut Db 11 quis ineOml 14 sibi sic D atque] add. de Db 15 innocentia * 0 (e eras.) sua. om.0 17 gloriaturF glorianiturOml 19 sin om.HDV sua] add. inquit C. lul. iohannis r 22 ncino sine pecc. esse b 23 quisquis Dbd C. Iul. incul. patum esse F C. lul. 24 aut stult 0 (us deseelo) pr. quum—quae om. CDVb 25 nondum sanitis esse EF )
555
curandis denuo sanandispue uulneribus remedia salutaria ! rursus in eadem : c t quoniam cotidie, inquit, deesse non potest quod peccetur in conspectu dei, sacrificia cotidiana non deerant, quibus possent peccata tergi. item in epistula De mortalitate: cum auaritia, inquit, nobis, cum inpudicitia, cum i ra, cum ambitione congressio est, cum carnalibus uitiis, cum inlecebris saecularibus assidua et molesta luctatio est ; obsessa mens hominis et undique diaboli infestatione uallata uix accurrit singulis, uix resistit. si auaritia prostrata est, exsurgit libido ; si libido conpressa est, succedit ambitio; si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, uinolentia inuitat, inuidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscidit ; cogeris maledicere, quod diuina lex prohibet, conpelleris iurare. quod non licet. tot persecutiones cotidie animus patitur, tot periculis pectus urgetur : et delectat hic inter diaboli gladios diu stare, cum magis concupiscendum sit et optandum ad Christum subueniente uelocius morte properare? item in ipsa: beatus, inquit, apostolus Paulus in epistula sua ponit et dicit : mihi uiuere Christus est et mori lucrum, lucrum [*]( 2 et quoniam—tergi] cf. Cypr. DJ opere et eleem. 18 (p. I 3^7, 23) (I cllm-properare] cf. Cypr. DJ mortalitate 4 (p. I 299, 12). Aug. C. Iulianum Pel. II 8, 25 (XLIV 690 M) 23 beatus—fieri] cf. Cypriani De mortalitate 7 (p. I 301, 1) 24 Piiil. 1, 21 ) [*](1 sananilisque ex saluandisquc 0 2 rursmn Oli et om.C 3 peccatur H 4 deerunt ODb 5 possint D (i ex e) tergeri OBV 8. uitiis cum om. V 9 molesUa 0 molestia C est om. Cypr. post obsessa eras. est V 11 singulis uix resistit om.OIi 12 exsugit V surgit D 13 si libido omT 15 uinulentia 0 imutat 8. exp. inuitat Dm2 inuid i r 16 amicitia 0 abscindit CDEFbd C. Iul. 18 tot—patitur in mg. V persecutionis Oml 19 animus cotidie CDEFbd pectus] et peccati. B 20 erigitur 0 (ail. i ex e m2) surgetur C gladios] laqueos Vb 21 sit et obtandum s.l.m2V 23 in in ras.Oni2 inquit beatus 0 25 lucrum fin. om.OBV )
556
maximum conputaus iam saecularibus laqueis 11011 teneri, iam nullis peccatis et uitiis carnis obnoxium fieri. item De oratione dominica exponens quod petimus dicentes: sanctificetur nomen tuum, ait inter cetera: opus est enim nobis cotidiana sanctificatione, ut qui cotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione adsidua repurgemus. rursus in eadem, cum exponeret quod dicimus: dimitte nobis debita nostra: quam necessarie autem, inquit, quam prouidenter et salubriter ammonemur, quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare conpellimur r, ut, dumindulgentiade de opetitur, conscientiae suae animus recordetur! ne quis sibi quasi innocens placeat et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare se cotidie, dum cotidie pro peccatis iubetur orare. sic denique et Iohannes in epistula sua monet dicens: \'si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et iustus est qui nobis peccata dimittat\'. merito et ad Quirinum de hac re absolutissimam sententiam suam proposuit, cui testimonia diuina subiungeret \'neminem sine sorde et sine peccato esse\'. ubi etiam illa testimonia posuit, quibus confirmatur originale peccatum, quae conantur isti in nescio quos alios nouos sensus prauosque conuertere, siue quod ait sanctus Iob [*]( 4 Matth. 6, 9 5 cf. Cypriani De orat. dom. 12 (p. 1275,4) 8 Matth. 6,12 9 quam ncccssarie-dimittat] cf. Cypr. De orat. dom. 22 (p. I 283, 15) 18 I Ioh. 1, 8. 9 22 cf Cypr. Test. III 54 (p. 1156, 5) ) [*]( 1 computans maximum D maximum putans V putans maximum b saeculi Cypr. 3 expones V 5 enim est 0 est Qtn.EF cottidiana 0 sanctifi- catio Cypr. 6 quia D cottidie 0 deiinquemus Oml 7 sanctificatio neadsidua V repugnemus V purgcmus 0 repurgemus ex repurgnemus D 9 necessario Cypr. autem om. EF 10 quam—salubriter om. V et] ac EF 11 snmus s.l.Om2 simus CDEP 13 et ne quis Db 14 quasi om.V innocenOml ignocens B 15 sese 0 16 dum cotidie om.V ibetur Oml 18 habe.mus V 21 est] add. domitius Cypr. 22 absolotissimam V suamom.V 23 sorde] corde EF 24 peccata Oml 25 nescio quo EF 26 prabosue Oml )
557
neminem esse sine sorde nec cuius sit uita diei unius super terram, siue quod in psalmo legitur: in facinore conceptus sum et in peccatis me mater mea in utero aluit. quibus testimoniis propter eos etiam qui iam in aetate maiore sunt sancti, quia nec ipsi sunt sine sorde atque peccato, adiunxit etiam illud beatissimi Iohannis, quod multis et aliis locis saepe commemorat: sidixerimus quia peccatum non habemus et cetera eiusdem sententiae, quae ab omnibus catholicis non tacentur aduersus istos, qui se ipsos decipiunt et in eis ueritas non est.

Dicant, si audent, Pelagiani hunc hominem dei Manicheorum errore peruersum, quia ita laudat sanctos, ut tamen fateatur neminem hac uita ad tantam perfectionem peruenire iustitiae, ut nullum habeat omnino peccatum, sententiam suam testimoniorum canonicorum perspicua ueritate et diuina auctoritate confirmans. numquid enim negat \'in baptismo uniuersa peccata dimitti\', quia fatetur manere fragilitatem atque infirmitatem, unde nos dicit peccare post baptismum et usque in huius uitae finem cum carnalibus uitiis indesinentem habere conflictum ? aut ideo non meminerat, quid \'de inmaculata ecclesia\' dixisset apostolus, quia praecepit neminem sic sibi de puro atque inmaculato pectore debere blandiri, ut innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse uulneribus? puto quod concedant noui heretici huic homini catholico scire \'spiritum sanctum mentes bonas etiam antiquis temporibus adiuuisse\', immo etiam quod ipsi nolunt nec mentes bonas eos nisi per spiritum sanctum habere potuisse. puto quod \'omnes prophetas et apostolos uel quoslibet sanctos, qui domino quocumque tempore placuerunt, non in conparatione sceleratorum\', sicut nos isti dicere calumniantur, \'sed regula uirtutum\', sicut se dicere gloriantur, \'iustos fuisse\' nouerat Cyprianus, qui tamen dicit: nemo esse sine [*]( 1 Iob 14,4.5 2 Ps. 50, 7 71 Ioh. 1,8 20 cf. Eph. 5,27 et pag. 540,16 24 cf. pag- 522, 9. 541, 9 2G cf. pag. 522,11. 541,11 30 cf. pag. 554, 22 ) [*]( 1 unius diei F 3 mater mea me BC me om.Orb mea s.l.Om2 4 aluit me 0 (mc 3.1. m2) me aluit OmlD 5 mosoro r maiores Oml maiori EFbti 7 quia om.C 8 omnibus] hominibus OB 9 aduersum O/JV 14 ut] et C 18 peccare s. l. m20 19 indesinenter Db nomemirera∗tV (re s. l.) 20 eccla O (a add. m2) hapostolus V praecipit 1\' 23 uhic V hinc O 23 nonnisi b 27 uel quoslibet sanctos Otn.r quolibet Oml 28 im C )

558
peccato potest et quisque se inculpatum dixerit, aut superbus aut stultus est. nec propter aliud intellegit scriptum: quis gloriabitur castum se haberecor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis? puto quod non ab istis docendus fuerat Cyprianus, quod optime sciebat, \'in futuro tempore mercedem esse bonorum operum, malorum autem supplicium; ceterum neminem posse, quae hic contempserit, illic mandata perficere\' et tamen etiam ipsum apostolum Paulum, mandatorum diuinorum non utique contemptorem, non ob aliud intellegit asseritque dixisse: mihi uiuere Christus est et mori lucrum, nisi quia lucrum maximum conputabat iam post hanc uitam saecularibus laqueis non teneri, iam nullis peccatis et uitiis carnis obnoxium fieri. sensit ergo beatissimus Cyprianus atque in diuinarum scripturarum ueritate perspexit etiam ipsorum apostolorum quamuis bonam, sanctam iustamque uitam nonnullos nexus saecularium laqueorum fuisse perpessam, nonnullis peccatis et uitiis carnis obnoxiam et ideo eos mortem desiderasse, ut his malis carerent et ut ad illam, quae ista non pateretur nec iam in mandato facienda, sed in praemio percipienda esset, perfectam iustitiam peruenirent. neque enim cum uenerit quod oramus dicentes: adueniat regnum tuum, non erit in illo dei regno ulla iustitia, cum dicat apostolus: n on est enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et paxetgaudium in spiritu sancto. nempe ista tria inter cetera praecepta diuina praecipiuntur. hic nobis praecipitur iustitia cum dicitur: facite iustitiam, praecipitur pax cum dicitur: pacem habete inter uos, praecipitur gaudium [*]( 3Prou. 20,9 6 cf. pag. 541,19 11 Phil. 1, 21, cf. pag. 555, 24 21 Matth. 6,10 22 Rom. 14,17 26 Esai. 56,1 27 Marc. 9, 49 ) [*]( 1 quisque T\' (que ex quis) quisquis BC (cf. 554, 23) 3 intellegi C intel- legitur EF 4 glabιτ̄C 6quod] quomodo0 scicba*t V 8 illicom.Dvb 9 pau- lum s.l.Om3 10asscritquer (aexe) 11 nisi quia luerum s.l.Om3 12 hunc Oml 14 atque] ad V 15 istorum 0 sanctam et bonam EF 16 nonullus V nonnitllo* exsaeculariumO scxusC 17fuisseom.Z) 18 alt. et] ergoOCV,om.B 19 iatis (s fin. s.l.) n para*turO mandataOB praemia B 20 est 0 esse V per perfectamO enim om.O cum uenerit] conueneritO 21 ueniat d 22 erit postiustitiapots.0 in illo di regno nulla erit B illcsZ) deiom. EF 23 est om.D 24 ista tria om.EF 25 diuina] add. quac EF 26 facite iustitiam s.l.Om3 praccipitur-uos s.l.Om-3 27 habetotc V (te s.l.ml) habere C )
559
cum dicitur: gaudete in domino semper. negent ergo Pelagiani haec futura in regno dei, ubi sine fine uiuemus, aut usque adeo, si uidetur, insaniant, ut iustitiam. pecem, gaudium, qualia hic sunt iustis, talia et illic futura esse contendant. quodsi et erunt et non talia erunt, profecto eorum hic in praecepto curanda est actio, illic in praemio speranda perfectio, ubi saecularibus ullis laqueis non retenti nullisque peccatis et uitiis carnis obnoxii — propter quod apostolus, sicut hoc testimonium accepit Cyprianus, mori lucrum sibi esse dicebat — perfecte diligamus deum, cuius erit facie ad faciem contemplatio. perfecte diligamus et proximum, cum manifestatis cogitationibus cordis nulla ullum de ullo mali ullius possit sollicitare suspicio.

Sed iam gloriosissimo martyri Cypriano ad istos cumulatius redarguendos beatissimum addamus Ambrosium. quoniam et ipsum Pelagius; ita laudauit, ut ne ab inimicis quidem in eius libris quod reprehenderetur diceret inueniri. quoniam ergo Pelagiani dicunt non esse originale peccatum, cum quo nascantur infantes, et catholicis, qui eis pro antiquissima et firmissima ecclesiae fide resistunt, heresis Manicheae crimen obiciunt, respondeat eis de hac re homo dei catholicus et ab ipsoPel.ogio in ueritate fidei laudatus Ambrosius. qui cum Esaiam prophetam exponeret ait: idcirco Christus in maculatus, quia nec ipsa quidem nascendi solita condicione maculatus est. et alio loco in eodem opere loquens de apostolo Petro: ipse sc, inquit, obtulit. [*]( 1 Phil. 4, 4 8 cf. Pliil. 1, 21 9 cf. I C r. 13, 12 15 cf. Aug. Degrati:: Christi 43, 47 (CSEL XLII 159,25) 21. 24 Ambrosii Expositio in Esaiam non exstat ) [*](1 gaudc C 2 uinamus Bml uiuimus V auctusque a do C 3 uidentur il llt] et tn mg. B ct gaiulium 0 gaudiumquc EF 4 suut hic DEFbd illic] hic V contendant 0 (a ex u) etsi Db 5 alia 0 corum—illic om. Om1 6 prcmia Y ulli Oml 7 non] add. erunt Db obnoxii eiimus EF 8 hoc om.D aceipit OBV 9 diligcmus D faciem ad fac.V10 ma*nifestatis cogitatis cogitationibus V 11 nulla nullum EF uHo malo illius EF 13 Sedpotuerunt 570, S om. EF . etiam D et iam bd,om.O martyr Oml martyre C cipriano B cumlatiusOml 17 cst 0 nascunturOB 1squi*0 ct firmissima. om.OBbd fide *D 19 manichae V re?ponder*t 0 20 Ambrosius om l) 21 ysaiam BD esaym C icciro BD 22 immolatusO etquiaC ne BCV 23 solita om.V est om.C in alio locoO 24 co deopcreT7 se om 0 )

560
quod ante putabat esse peccatum, lauari sibi non solum pedes, sed et caputposcens, quod ilico intellexisset lauacro pedum, qui in primo lapsi sunt homine, sordem obnoxiae successionis aboleri. item in eodem opere: seruatum est igitur, inquit, ut ex uiro et muliere, id est per illam corporum commixtionem, nemo uideatur expers esse delicti; qui autem expers delicti, expers etiam huiusmodi conceptionis. item contra Nouatianos scribens: omnes homines, inquit, sub peccato nascimur. quorum ipseortusin uitio est, sicut habes lectum dicente Dauid: \'ecce in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater m e a\'. item in Apologia prophetae Dauid: antequam nascam u r, inquit, maculamur contagio et ante usuram lucis originis ipsius excipimus iniuriam, in iniquitate concipimur. item de domino loquens: dignum et et enim fuit, inquit, ut qui non erat habiturus corporeae peccatum prolapsionis nullum sentiret generationis naturale contagium. merito ergo Dauid flebiliter in se deplorauit ipsa inquinamenta naturae et quod prius inciperetin homine macula quam uita. item De arcaNoe: per unum, inquit, dominum Iesum salus uentura [*]( 1 cl. Ioh. 13, 9 5 Ambros. Exp. in Esai. cf. Aug. Contra Iul. Pelag. I 4, 11 (XLIV 647 M) 10 cf. Ambrosii De paen. I 3, 13 (XVI 490 M). Aug. De pecc. orig. 41, 47 (CSEL XLII 205, 13). Aug. Contra Iul. Pel. II 3, 5 (XLIV 675 M). Aug. Op. imperf. I 52. 59 (XLV 1075. 1080, cf. 1052. 1070. 1071) 12 Ps. 50, 7 14 cf. Ambrosii Apol. proph. Dauid 11, 56. 57 (CSEL XXXII p. II 337, 12. 338, 22). Aug. Op.>ipcrf. IV 121 (XLV 1416 M). Aug. C. Iul. PeL I 3, 10 (XLIV 646 M) 23 per unum-teneant] cf. Ambros. De Noe 3, 7b (CSEL XXXII p. I 417,16). Aug. C. lul. Pelag. II 2, 4 (XLIV 674 M) ) [*]( 1 laua»ri D 4 homines sorde T7 5 reseruatum 0 8 pr. dilecti Oml expers est D dcl. est Bbd est post alt. expers add. bd C. lul. 10 nascimur 0 (ur s.l.tn2) 12 ecce] add. enimDbd in om.V 13 in om.V peccatisD 14 nascim C Op. imp. et Ambr. 15 contagione * V usuram] mensuramOBCD 16 accipimus Bd in om.B 18 inquit fuit B 19 corporae Y corpore Db 22 et om. Ambr. non priusOC 23 unum] add. igitur CDbd 24 dum s.l.OmS )
561
nationibus declaratur, qui solus potuit iustus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex uirgine, qui generationis obnoxiae priuilegio minime teneretur. \'ecce\', inquit, \'in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea\', dicit is qui iustus prae ceteris putabatur. quem igitur iam iustum dixerim nisi horum liberum uinculorum, quem naturae communis uincul anon teneant? ecce uir sanctus, Pelagii quoque testimonio in fide catholica probatissimus, Pelagianos negantes originale peccatum tanta manifestatione redarguit nec tamen cum Manicheis uel deum nascentium conditorem negat uel nuptias, quas deus instituit et benedixit, accusat.

Pelagiani dicunt ab homine incipere meritum per liberum arbitrium, cui deus subsequens gratiae retribuat adiumentum. etiam hic cos refellat uenerandus Ambrosius dicens in Expositione Esaiae prophetae: quia humana cura sine diuina ope inbecilla est ad medendum, deum auxiliatorem requirit. item in libro qui inscribitur De fuga saeculi: frequens nobis, inquit, de effugiendo saeculo isto sermo atque utinam quam facilis sermo tam cautus et sollicitus affectus! sed quod peius est, frequenter inrepit terrenarum inlecebra cupiditatum et uanitatum offusio mentem occupat, [*](4 Ps. 50, 7 9 cf. p. 559, 15 17 Ambr. Expos. Esai. 19 frequens-in corde eius] cf. Ambrosii De fuga saeculi 1, 1 (CSEL XXXII p. II 163, 1). frequens-deicimur] cf. Aug. De dono perseuer. 8, 20 (XLV 1004 M). Aug. Contra Iul. Pel. II 8, 23 (XLIV 689 M) ) [*](1 potuit] ponit C non potuit Aug. Contra lul. 2 erraret] add. non ob aliud Bd nisi] add. quia B esset natus b 3 qui Qm.B C.lul. obnixiae B minimiOmi 4 teneturO in om.C 5 in otn.V 6 his CV 7 horum] toIumOB 9 uincla CV tenebant B 10 in s.l.Om2 probaptissimus V pt\'lagianusOmlV pelaginos D 12 negat conditoremO 14 per lib. arb. s.l.Om2 16 expositiones C isaiaeOV esaye B esayę C ysaię D 17 cura] natura Vb 19 scribitur V 20 efugiendoO fugiendo V Aug. De dono pera. sermo] add. est Bd et Aug. C. lul. sermos∗ē ex sermone Om2 22 affectus V (a exeml) effectus B pius B (in mg. peius) 24 effusio BD ) [*]( LX. Aagult. VIII paro L Vrba et Zyoba. ) [*]( 36 )

562
ut quod studeas uitare hoc cogites animoque uoluas. quod cauere difficile est homini, exuere autem inpossibile. deniqueuoti magis eam esse rem quam effectus testatur propheta dicendo: \'declina cor meum in testimonia tua et non in auaritiam\'. non enim potestate nostra cor nostrum et nostrae cogitationes, quae inprouiso offusae mentem animumqueconfunduntatque alio trahunt quam tu proposueris, ad saecularia reuocant, mundana inserunt, uoluptaria ingerunt, inlecebrosa intexunt ipsoque in tempore, quo eleuare mentem paramus, insertis inanibus cogitationibus ad terrena plerumque deicimur. quis autem tam beatus, qui in corde suo semper ascendat? sed hoc sine auxilio diuino qui fieri potest? nullo profecto modo. denique supra eadem scriptura dicit: \'beatus uir cuius est auxilium eius abs te, domine, ascensus in corde eius\'. quid apertius et sufficientius dici potest? sed ne Pelagiani forte respondeant eo ipso quod diuinum auxilium poscitur praecedere hominis meritum, id ipsum meritum esse dicentes, quia orando fit dignus, cui gratia diuina subueniat, adtendant quid idem iste uir sanctus dicat in Expositione Esaiae: et orare deum, inquit, gratia spiritalis est. nemo enim dicit dominum Iesum nisi in spiritu sancto. unde et exponens [*]( 5 Ps. 118,36 6 cf. Aug. De dono perseu. 13, 33.19,48 (XLV 1013.1023) 14 quis-corde eiusj cf. Aug. De dono perseu.13, 33 (XLV 1013 M). Aug. Contra Iul. Pelag. II 8, 24 (XLIV 690 M) 17 Ps. 83, 6 23 Ambr. Exp. Esai.; cf. Aug. De dono perseu. 23, 64 (XLV 1032 M) 24 cf. I Cor. 12,3 ) [*]( 2 cabere Oml exsuere CV 3 impossibile est BCV 4 dicente do 0 6 enim] add. est D in om.C in pot. nostra est b et Ambrosius in pot. n. sunt B 8 efusaeO, om. CDV mente C 9 praeposueras Y 10 uoluntariaOC 11 post intexunt exp. Ideo D 12 paramus] puram uis V inserti V inanimabusO manibus B 13 artie ad exp. uestris D terena V 16 profectu 0 18 axilium V eius om.OBV 19 quis B (in mg. quid) et] est V 20 quo Bbd poscit D possit b 21 operando 0 22 iste om.CDbd 23 isaię OV ysaię BD esaye C inquit deum r 24 supualis (in mg. spūalis) D post enim exp. dicat D dum 0 (m s.l.m2) 25 ihm in ras. 0 hiesum xpm D )
563
euangelium secundum Lucam: uidesutique, inquit, quiaubique domini uirtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit aedificare sine domino, nemo custodire sine domino, nemo quicquam incipere sine domino. numquid quoniam ista dicit uir tantus Ambrosius et gratiam dei, sicut filio promissionis congruit, grata pietate commendat, ideo destruit liberum arbitrium? aut eam uult intellegi gratiam, quam diuersis locutionibus Pelagiani nolunt nisi legem uideri, ut uidelicet non ad faciendum quod cognouerimus, sed ad cognoscendum quid faciamus nos deus adiuuare credatur? si hoc istum hominem dei sapere existimant, quid de ipsa lege dixerit audiant. in libro De fuga saeculi: lex, inquit, os omnium potuit obstruere, non potuit mentem conuertere. item alio loco in eodem libro: 1 e x, inquit, factum damnat, non aufert malitiam. uideant fidelem et catholicum uirum apostolo consentire dicenti: scimus autem quoniam quaecumque lex dicit his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur et reus fiat omnis mundus deo, quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram illo. ex hoc enim apostolico sensu illa sumpsit et scripsit Ambrosius.