Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Baptisma quoque, inquiunt, non uere homines nouos facere asserunt, id est non plenam dare remissionem peccatorum, sed ex parte filios dei fieri, ex parte autem saeculi filios, id est diaboli, remanere contendunt. mentiuntur, insidiantur, tergiucrsantur; non hoc dicimus. omnes enim homines, qui sunt filii diaboli, etiam filios saeculi, non autem omnes filios saeculi etiam filios diaboli dicimus. absit enim ut filios diaboli dicamus fuisse sanctos patres Abraham, Isaac et Iacob et alios huiusmodi, quando per nuptias generabant, et eos fideles, qui usque nunc et deinceps adhuc generant. nec tamen possumus contradicere domino dicenti: filii saeculi huius nubunt et tradunt ad nuptias. quidam ergo filii saeculi huius sunt et tamen filii diaboli non sunt; quamuis enim diabolus auctor sit et princeps omnium peccatorum, non tamen filios diaboli faciunt quaecumque peccata. peccant enim et filii dei, quoniam, si dixerint se non habere peccatum, se ipsos seducunt et ueritas in eis non est, sed ea condicione peccant, qua sunt adhuc filii huius saeculi; quaucro gratia sunt filii dei, non utique peccant, quia omnis qui natus est ex deo non peccat. filios autem diaboli infidelitas facit, quod peccatum proprie uocatur, quasi solum [*]( 2cf. Gal.4,34 3 Gal. 4, 31 lOIulianus 12 cf. Rom. 9, 8. Luc. 20, 34. I Ioh. 3,10 19 Luc. 20, 34 24 cf. I Ioh. 1, 8 27 cf. I Ioh. 3, 9 ) [*]( 3 data esset D seruitute Vtnl generans Vb 5 liberae filii EFbd acciperunt V G possint V 7 quod C 10 no*uosO 12 filios saeculi DEFbd 13 contendantOml 14 omnes—diciraus om.D 16 dicamus diaboli D camus (cm. di) C 17 ysaac BC alios] filios C 18 et pr. om.0 19 dominocontradicere EFbd dicenteO 20huiussaeculiB tradunturO 22 diab. sit autor sit et B sit auctor EFbd omnium et princeps D peccatorum omnium B 26 filii adhuc DEFbd post filii eras. di n utique peccant B 28 ppriecatur Om1 proprium b )

489
sit, si non exprimatur quale peccatum sit, sicut apostolus cum dicitur, si non exprimatur quis apostolus, non intellegitur nisi Paulus, quia pluribus est epistulis notior et plus omnibus illis laborauit. unde quod ait dominus de spiritu sancto: ipse arguet mundum de peccato, infidelitatem intellegi uoluit. hoc enim cum exponeret ait: de peccato quidem, quia non credi derunt in me, et ubi ait: si non uenis seme te locutus eis fuissem, peccatum non haberent. non enim peccatum antea non habebant, sed ipsam uoluit intellegi diffidentiam, qua nec praesenti et loquenti crediderunt pertinentes ad eum, de quo dicit apostolus: secundum principem potestatis aeris, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. ergo in quibus non est fides, filii sunt diaboli, quia non habent in interiore homine cur eis dimittatur quidquid hominis infirmitate uel ignoratione uel omnino aliqua mala uoluntate committitur; illi autem filii dei, qui utique si dixerint se non habere peccatum, se ipsos decipiunt et ueritas in eis non est, profecto, quod sequitur: \'cum confitentur peccata sua\' — quod filii diaboli non faciunt uel non secundum fidem quae filiorum dei propria est faciunt —, \'fidelis est et iustus qui dimittat eis peccata et mundet eos ab omni iniquitate\'. ut autem plenius intellegatur quod dicimus, audiatur ipse Iesus, qui filiis dei utique loquebatur dicens: si autem uos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester, qui in caelis est, dabit bona petentibusse!si enim filii dei non essent, non eis diceret: pateruester, qui in caelis est. et tamen eos malos esse dicit et nosse bona dare filiis suis. numquid inde mali, [*]( 2ICor. 15,10 3-6 Ioh. 16, 8. 9 7 Ioh. 15, 22 11 Eph. 2, 2 16 cf. I Ioh. 1,8 18 cf. I Ioh. 1, 9 22 Matth. 7, 11 ) [*]( 1 si 8.l.r duale-exprimatur om.Om] 2 si add. Om3 6 quia] quod BCDVbd crediderunt 0(ider s.l.m3) 7 fuissem eis D ei l7 9 anle antea eras. anteaB antea s.l.Otn3,om.D habebant 0 (bant in mg. m3) differentiam 0 diferentia D 10 et ex ncc B 12 oparatur C 14 quicquid nomine iniirmitatis uel igcorantiae EF nominis C uel infirmitate DVbd 15 uel ignorantiae in mg. B ignorantiae BDEFbd committurOmJ 17 eis ex nobis 0 profecto credendo B 18 quo D ficiunt] sint D uel] quç D 20 demittat V 22 filius V 25 se om. B fili Oml esset Om1 26 noster B 27 nosse (e s.l.) esse D )
490
unde filii dei? absit, sed inde mali, unde adhuc filii saeculi, iam tamen filii dei facti pignore spiritus sancti.

Baptismus igitur abluit quidem peccata omnia, prorsus omnia factorum, dictorum, cogitatorum, siue originalia siue addita siue quae ignoranter siue quae scienter admissa sunt; sed non aufert infirmitatem, cui regeneratus resistit, quando bonum agonem luctatur, consentit autem, quando sicut homo in aliquo delicto praeoccupatur, propter illud gaudens in actione gratiarum, propter hoc autem gemens in allegatione orationum, ibi dicens: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi ? hic dicens: dimitte nobis debita nostra; propter illud dicens: diligam te, domine, uirtus mea, propter hoc dicens: miserere mei, domine, quoniam infirmus sum; propter illud dicens: oculim eis emper ad dominum, quoniam ipse euellet de laqueo pedes meos, propter hoc dicens: turbatus est prae ira oculus meus, et innumerabilia, quibus diuinae litterae plenae sunt, quae alternis uocibus uel exultando de dei bonis uel maerendo de nostris malis a filiis dei dicuntur ex fide, quamdiu adhuc filii sunt etiam saeculi huius pro uitae huius infirmitate, quos tamen deus a filiis diaboli non solum lauacro regenerationis, sed ipsius etiam quae per dilectionem operatur fidei probitate discernit, quia iustus ex fide uiuit. haec autem infirmitas, cum qua usque ad corporis mortem defectu et profectu alternante contendimus magnique interest quid uincat in nobis, regeneratione alia consumetur, de qua dominus dicit: in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super [*]( 6 cf. II Tim. 4, 7 7 cf. Gal. 6,1 9 Ps. 115, 3 11 Matth. 6, 12 12 Ps. 17,2 13 Ps. 6,3 14 Ps. 24,15 16 Ps. 30,10 21 cf. Tit. 3, 5. Gal. 5, 6 22 cf. Rom. 1, 17 26 Math. 19, 28 ) [*](lalt. filiisC 2 spu0 3baptismuD peccato Oml 4 dittorum B cogi- tatorum 0(pr. t s.Lml) adita C 5 admissa 0 (d s.l.ml) amissa C 8 gaudent V in actio C 9 alligatione morationumO quidJquiC 12 illud] hoc EF diligan C 13 mei] micliiD quiaEFd 15 uellet C 17 plenaOmZ 18 uicibus Dd,b (in mg. al uocibus) 19 quandiu 0 filiis C 20 huius om.b 23 autem] add. est D est autem b qua usque-mortem omY 24 magisque Ir quid 0(d s.l.mT) 25 uindicantOml nunc uincatF nobis] add. donec DVb quid in F consumentur C consumatur D 27 et uos s.l.Om2, om.D )

491
sedes duodecim et cetera. regenerationem quippe hoc loco nullo ambigente nouissimam resurrectionem uocat, quam Paulus quoque apostolus et adoptionem et redemptionem nuncupat dicens?: sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus et ipsi in nobismeti ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis n o s t r i. numquid non per lauacrum sanctum regenerati, adoptati, redempti Į:umus? et tamen restat regeneratio, adoptio, redemptio, quam in fine uenturam nunc patienter expectare debemus, ut tunc filii saeculi huius ex nulla parte iam simus. quisquis igitur baptismati derogat, quod modo per illud percipimus, corrumpit fidem; quisquis autem iam nunc ei tribuit, quod quidem per ipsum, sed tamen postea percepturi sumus, amputat spem. nam si a me quispiam quaesierit, utrum per baptismum salui facti fuerimus, negare non potero dicente apostolo: saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti. sed si quaesierit, utrum per idem lauacrum omni prorsus modo iam nos fecerit saluos, respondebo: non ita est. item quippe idem dicit apostolus: spe enim salui facti sumus. spes autem quae uidetur non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. salus ergo hominis in baptismate facta est, quia dimissum est quod peccati a parentibus traxit uel quidquid etiam proprie ante baptismum ipse peccauit; salus uero eius tanta post erit, ut peccare omnino non possit. [*]( 4 Rom. 8, 23 15 Tit. 3, 5 19 Rom. 8, 24. 25 ) [*](1 scdcni Oml et cctera om.b 2 ambigente nullo CDEFbd 3 et pr.om.li redemtionem V noncupat B 4 sed] cd C spiritus habentes EFbd 5 ingemi- scimus BDEFbd 7 nunquidO 8 adoptiuiO et redempti DEFbd redemti/J 9 fine V m2 ucnturumOm2 10 huius sacculiEFVbd 11 baptismatis r quomodo V post illud eras. per illudO 12 eiscr non per ipsum F(non add. m2) 13 accepturi D 14 quisquam DEFbd facto C 15 saUuosO 17 spu Oml 19idem quippeitcm Dbd 21 quis, quidjquicquid B et om.OBD 23 dissum C 24 peccatum b apJ parentibus V a s. erp. cx Cm2 25 eius] hominis Db, om.EF post erit] esse non poteritO esse poterit Db ut omnino peccari V )

492

Quibus ita se habentibus ex his etiam illa quae deinceps nobis obiciunt refelluntur. quis enim catholicus dicit, quod nos dicere iactitant, \'spiritum sanctum adiutorem uirtutis in testamento uetere non fuisse\', nisi cum uetus testamentum sic intellegimus, quemadmodum dixit apostolus: a monte Sina in seruitutem generans ? sed quia in eo praefigurabatur nouum, qui hoc intellegebant tunc homines dei secundum distributionem temporum ueteris quidem testamenti dispensatores et gestatores, sed noui demonstrantur heredes. an uero illum ad testamentum nouum negabimus pertinere, qui dicit: cor mundum erea in me, deus, et spiritum rectum innouain uisceribus meis? aut illum qui dicit: posuit super petram pedes meos et direxit gressus meos et in misitin os meum can ticum nouum, hymnum deo nostro? uel illum ante testamentum uetus, quod est a monte Sina, patrem fidelium, de quo dicit apostolus: fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo inritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit: \'et seminibus\' tamquam in multis, sed tamquam in uno: \'et semini tuo\', quod est Christus. hoc autem dico, inquit, testamentum confirmatum a deo quae post quadrigentos et triginta annos facta est lex non infirmat ad euacuandam promissionem. si enim ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donauit deus?