Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Adhuc ca sequuntur quae calumniose nobis obiciunt, nondum ea quae ipsi sentiunt pertexere incipiunt. sed ne prolixitas uoluminum offenderet, haec ipsa quae obiciunt in duos libros partiti sumus; quorum superiore finito, qui totius huius operis liber secundus est, hinc ordimur alterum et eum tertium primo secundoque coniungimus.
\'Legem ueteris testamenti nos\' aiunt \'dicere non ob hoc datam fuisse, ut iustifiearet oboedientes, sed ut grauioris fieret causa peccati\'. prorsus non intellegunt quid de lege dicamus, quia id quod dicit apostolus, quem non intellegunt, dicimus. quis enim dicat non iustificari eos qui sunt legi oboedientes, quando, nisi iustificarentur, non possent esse oboedientes? sed dicimus lege fieri, ut deus quid fieri uelit audiatur, gratia uero fieri, ut legi oboediatur; non enim auditores legis, ait apostolus, iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur. lex ergo auditores iustitiae facit, gratia factores. quod enim inpossibile erat legis, ait idem apostolus, in quo infirmabatur per carnem m, misit deus filium suum in similitudine carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, ut iustitia legis inpleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spirit u m. ecce quod dicimus, orent, ut aliquando intellegant, non litigent, ut numquam intellegant. inpossibile enim est legem inplere [*](8 Iulianus 15 Rom. 2, 13 18 Rom. 8, 3. 4 ) [*](2 ea] add. quae r 3 queOml,mn.b protcxpreB 6 seeundoqu*eO 8 legem B (1 in mg.) dire Om] dixisse D 9 datu V oboedientem V grauior Vb lOdicimusC lldixitB 12 obo* dientes F (e eras.) nisi] si non D si b (in mg. al nisi) 13 obo*dientes V 14 gratia-oboediatur om.OB 15 obo*diatur V 18 inpossiuile Oml legi Cm2DVb eidem Cml 19infirmamur D per] in D 20 similitudinem ODb 24o*rentO litigent r (i pr. in ras.) 25 inpossiuile Oml est enim CDEFbd impleri BD )
Ecce quod dicimus, ecce unde nobis obiciunt, quod sic \'legem\' dicamus \'datam ut grauioris sit causa peccati\', non audientes apostolum dicentem: lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praeuaricatio, et: lex praeuaricationis gratia proposita est, donec ueniret semen cui promissum est, et: si dataesset lex quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. sed conclusit scriptura omnia sub [*]( 2 cf. Rom. 10, 3 5 cf. Rora. 8, 4 8 Rom. 8, 14 10 II Cor. 3, 0 12Rom. 7,12. 13 18 I Cor. 15, 56 22 Iulianus 23 Rom. 4, 15 24 Gal. 3, 19. 21. 22 ) [*]( 1 hoc est pracsumptionem om.i\' quia CEF qu»a I\' 2 innorantes B 4 posset b sint V 6 uolentes V 7 ambulabant 0 quis-spiritum in mg. mZ add. OV 8 agitur] ambulat OB quodquod V 9 dei spiritu DEFbd liii V 11 praeuaricationes C 16 super CEFV peecator aut] peccans Db 17 quod] quid DEFbd 19 perhibendo C 20 uiuificaretO adiuuet r,6 in mg. 21 sic] si V 22 dicamus bis pos. D grauior V grauioresset O (t add.m2) 25 posita CDEFbd 27 possit r omnino] uere D )