Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Iam uero gratiam Christi simul oppugnant, baptismum eius simul euacuant, carnem eius simul exhonorant, sed etiam haec modis causisque diuersis. nam Manichei meritis naturae bonae, Pelagiani autem meritis uoluntatis bonae perhibent diuinitus subueniri. illi dicunt: \'debet hoc deus laboribus membrorum suorum\', isti dicunt: \'debet hoc deus uirtutibus seruorum suorum\'. utrisque ergo merces non inputatur sec.mdum gratiam, sed secundum debitum. Manichei \'lauacrum regenerationis, id est aquam ipsam dicunt esse superfluam nec prodesse aliquid profano corde contendunt', Pelagiani autem, \'quod in sacro baptismate ad expianda peccata dicitur nihil opitulari infantibus nullum peccatum habentibus adserunt\'. ac per hoc in paruulis baptizandis, quantum ad remissionem adtinet peccatorum, Manichei uisibile destruunt elementum, Pelagiani autem etiam inuisibile sacramentum. Manichei carnem Christi exhonorant partum uirginis blasphemando, Pelagiani autem carnem [*](5 Matth. 12, 33 9 I Ioh. 1, 8 20 cf. Rom. 4, 4 ) [*](1 estis B 2 natura T" male Oml mala D comixtion? T\'comixioueO 3 istam D 4 peccata D 6 bonam-arborem om.V 7 malam om.C fructus eius malos EF 8 quia (a s.l.ml)0 9 pelagianis (s mls.l. jO 10 nosmetO 11 contrariis inter se EF 12 dissimili ore simili uoluntate separati D,b in mg. 13 mcnte»F 16 posl meritis eras. uoluntatisO 18 pr. dicciut Cml 19 deus om.Dl\'b 20 ante debitum exp. meritum B. 22 prophanoOD 23 dicitur] datur EF 25 babtizantis (d s. t. m1)0 26 helementum C post autem eras. uemm B 27 inuisibile∗O manichei autem CD 28 uirginis om. CEF blaphemando B )

463
redimendorum carni redemptoris aequando. propterea quippe natus est Christus non utique in carne peccati, sed in similitudinem carnis peccati, quia ceterorum hominum nascitur caro peccati. Manichei ergo omnem carnem penitus detestantes auferunt carni Christi perspicuam ueritatem, Pelagiani uero nullam nullam peccati nasci asserentes auferunt carni Christi propriam dignitatem.

Desinant itaque Pelagiani catholicis obiectare quod non sunt, sed ipsi potius festinent emendare quod sunt; nec ideo se uelint amabiles, quia odioso Manichcorum aduersantur errori, sed merito se agnoscant odibiles, quia suum non auersantur errorem. possunt enim duo errores inter se esse contrarii, sed ambo sunt detestandi, quia sunt ambo contrarii ueritati. nam si propterea sunt diligendi Pelagiani, quia oderunt Manicheos, diligendi sunt et Manichei, quia oderunt Pelagianos. sed absit, ut catholica mater propter alterorum odium alteros eligat amare, cum monente atque adiuuante domino debeat utrosque uitare et cupiat utrosque sanare.