Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Iam nunc aliam, non Iuliani tantum, sed ei communem cum pluribus Pelagianis episcopis, quam Thessalonicam miserunt, consideremus epistulam eique domino adiuuante respondeamus, ut possumus. quod opus nostrum ne longius fiat, quam causae ipsius necessitas postulat, quid opus est ea quoque refellere, quae dogmatis eorum insidiosa uenena non continent, sed tantum in auxilium suum uel pro catholica fide contra Manicheorum, sicut loquuntur, profanitatem consensionem orientalium episcoporum uidentur exposcere nihil aliud nitentes, nisi ut horribili heresi obiecta, cuius se aduersarios esse confingunt, lateant inimici gratiae in laude naturae? quis enim eis hinc commouit aliquando quaestionem ? aut cui catholicorum propterea displicent, quia damnant eos, quos praedixit apostolus recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos inmundos putant, nec putantes a deo cuncta esse condita? quis eos aliquando negare conpulit, quod omnis creatura dei bona sit et nulla substantia sit, quam non summus fecerit deus, nisi ipse deus qui non est ab aliquo factus ? non ista in eis, quae constat esse catholica, reprehenduntur atque damnantur. inpietatem quippe Manicheorum nimium stultam et noxiam non solum fides catholica detestatur, uerum etiam heretici omnes, qui non sunt Manichei. unde et isti Pelagiani hoc bene faciunt Manicheis anathema dicere et eorum erroribus contradicere. sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathemandi sunt: unum, quod catholicos Manicheorum nomine criminantur, alterum, quod [*](13-17 cf. I Tim. 4. 1-4 ) [*]( 2 ei] et Vb 3 pluri (bus eras.) B plurimis EFbd pelaginis B theso- lonicamO thesalonice B 5 possimus B ne] non BD longum VJ 6 docmatisO 7 insidioseOmHnsiosaCml 8 pro om.Oml locunturOCD 9 concessionemOB 10 ut om.C 11 configuntOml 12 commouetD 13 dannant B 15 abstinentis C 16 putantes] putant D 19 constant D constant EF 20 nimiam b 22 pelagini B 23 manichaeiOml et eorum (et e s. ras. m2)0 24 anathematizandi BDEFbd )

461
etiam ipsi hcresim noui erroris inducunt. neque enim quia Manicheorum morbo non laborant, propterea fidei sanae sunt. non unum est pestilentiae genus quemadmodum in corporibus ita et in mentibus. sicut ergo medicus corporis non continuo pronuntiasset a mortis periculo liberum, quem negasset hydropicum, si alio letali morbo perspexisset aegrotum, ita istis non ideo ueritas gratulatur, quia Manichei non sunt, si alio genere peruersitatis insaniunt. quapropter aliud est quod anathemamus cum eis, aliud quod in eis. detestamur enim cum eis, quod recte displicet etiam ipsis, ita tamen, ut detestemur in eis, unde recte displicent ipsi.

Manichei dicunt deum bonum non omnium naturarum esse creatorem, Pelagiani dicunt deum non esse omnium aetatum in hominibus mundatorem, saluatorem, liberatorem. catholica utrosque redarguit et contra Manicheos defendens dei creaturam, ne ab illo instituta negetur ulla natura, et contra Pelagianos, ut in omnibus aetatibus perdita requiratur humana natura. Manichei carnis concupiscentiam non tamquam accidens uitium, sed tamquam naturam ab aeternitate malam uituperant, Pelagiani eam tamquam nullum uitium, sed naturale sit bonum insuper laudant. catholica utrosque redarguit Manicheis dicens: non natura, sed uitium est\', Pelagianis dicens: \'non a patre, sed ex mundo est\', ut eam uelut malam ualitudinem sanari utrique permittant, desinendo illi tamquam insanabilem credere, isti tamquam laudabilem praedicare. Manichei negant homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali, Pelagiani dicunt etiam hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium ad faciendum praeceptum bonum. catholica utrosque redarguit et illis dicens: fecit deus hominem rectu m, et istis dicens: si uos filius liberaucrit, uere [*]( 11 cf. De natnra boni 41 (CSEL XXV 874, 23. 24) 21 cf. I Ioli. 2, 1G 27 Ecclc. 7, 30 28 Ioli. 8, 36 ) [*]( lnoui] nobisO inducant V 3 pestilcntiac est DEFbd 4 praenuntiasset EF SliberatumOB ydropicum r si-aegrotum om. V G prospexissct B 7 qu.apropterO 8 anathematizamus BDEFbd in eis] add. detestamnrOZi 9euim om.Uml 10 detestamur Cm1 11 esse naturanim B 12 pel. uerodicuntF 13 emundatorem OB 1 iberatorcm om.Oml 15 instituta«0 inst ex instrncta Ilml 18 natura F 20 cattholicaO (sic saepius) 21 a om.Oml ex om.Oml 22 ualetudinem HEF 23 insanauilemOwiI 24 bono] add. non OB 28 isti C liberauitZJ )

462
liberi eritis. Manichei dicunt animam particulam dei naturae malae commixtione habere peccatum, Pelagiani dicunt animam iustam non quidem particulam, sed creaturam dei etiam in ista corruptibili uita non habere peccatum. catholica. utrosque redarguit Manicheis dicens: aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum- quod non diceretur homini, qui naturam facere non potest, nisi quia peccatum non natura, sed uitium est —. Pelagianis dicens: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritasinnobisnonest. his morbis inter se contrariis Manichei Pelagianique confligunt dissimili uoluntate, simili uanitate, separati opinione diuersa, sed propinqui mente peruersa.