Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Deinde subiungit propter quod dicta sunt omnia: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, atque inde concludit: igitur ipse ego menteseruio legidei, carne autem legipeccati, carne scilicet legi peccati concupiscendo, mente autem legi dei eidem concupiscentiae non consentiendo. nulla ergo condemnatio est nunc his, qui suntinChristoIesu. non enim damnatur, nisi qui concupiscentiae carnis consentit ad malum. lex enim spiritus uitae in Christo Icsu liberauit te a lege peccati et mortis, ne scilicet consensionem tuam concupiscentia sibi uindicet carnis. et ea quae sequuntur eundem sensum magis magisque demonstrant; sed adhibendus est modus.

Visum autem aliquando etiam mihi fuerat \'hominem sub lege\' isto apostoli sermone describi sed uim mihi postea ista uerba fecerunt, quod ait: nunc autem iam non ego operor illud. [*]( 3 Rom. 7,18 5 Rom. 7, 23 7. 10 Rom. 7, 24. 25 13 Rom. 8, 1 16 Rom. 8, 2 21 cf. Exp. quar. propos. ex epist. ad Rom. (XXXV 2071 M). Expos. epist. ad Gal. (XXXV 2139M) et Quaest. Simpliciani lib. I qur.est. 17.9 (XL 105. 106 M). De gratia Cnristi 39, 43 (CSEL XLII 157). Retract. I c. 23 et II c. 1 (CSEL XXXVI 113. 131). Cjntra Iul. Pel. VI 23, 70 (XLIV 865 M) 23 Rom. 7, 17 ) [*]( 1 captiuante B 2 alia GL quiOmlC quod s.l.Gml, om.L 4 sic et iamOB sicut iam D sic iam CEFVbd si.iam G (c s.l.) sciam L inpositione Ga.c. inpositionem L 6 meam om.V in lege Dbd 7 subhmxitO dicta sunt] dixeratCL omnia om.G 8 ergo C liberauitClmlEVGa.c.L de] aEF 11 alt. legi (i ex e) 0 lege a.c.GL 12 legi (i ex e)0 lege a.c.GL non concupiscendo G non cone. L mte s. exp. addente D legeL 13 idemOml eidemG (ei in ras.) et idem L sentiendoOm7 condamnatioC 15 dominaturGL 17 liuerauitOml liberabitBF te s. ras.Om2 meGL 18 concupiscentiam T* uindice«tO secuntur BCDL 19 adibendus (i s.l.)0 21 autem om.Oml 22 uim m2 s. exp. inO fecerunt postea ista uerba DEFbd )

443
ad hoc enim pertinet quod ait et postea: nulla ergo condemnatio est nunc his, qui sunt in Christo Iesu, et quia non uideo quomodo diceret homo sub lege: condelector legi dei secundum interiorem hominem, cum ipsa delectatio boniqua etiam non consentit ad malum non timore poenae, sed amore iustitiae — hoc est enim condelectari — non nisi gratiae deputanda sit.

Nam et illud ubi ait: quis me liberabit de corporemortis huius? quis neget apostolum, cum haec diceret, adhuc fuisse in corpore mortis huius? a quo utique impii non liberantur, quibus eadem corpora ad tormenta aeterna redduntur. liberari ergo est a corpore mortis huius omni sanato languore concupiscentiae carnis non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam. huic loco et illud satis consonat: etiam etnos ipsi primitias habentes spiritus et i psi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. nimirum enim gemitu isto ingemescimus, in quo dicimus: miserego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? illud etiam ubi ait: quod enim operor, ignoro, quid est aliud quam \'nolo\', non adprobo\',\'non consentio\', \'non facio\'? alioquin contrarium est his, quae superius dixit: perlegem cognitio peccati, et : peccatum non cognouinissper legem, et: peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. quomodo enim peccatum per legem cognouit, quod ignorat? quomodo apparet peccatum, quod [*]( 1 Rom. 8. 1 3 Rum. 7, 22 S Rom. 7, 24 12 cf. Prospcri Aquit. sent. exAug. del. 313(LI475M) 14Rom. S, 23 18 Rom. 7,24 20 Rom. 7, l\'> 22 Rom. 3, 20 23 Rom. 7, 7. 13 ) [*]( 1 quodj iIludqllodDbd et om.GL 2 nunc om.Oml qui sunt sunt in xpo D 5 dilectio Oml quae OL consentis Oml consensit Gml GgratiaL 8 illud om.DEFd liberauitOGTGa.c.L 9 qui La.c. necet Oml negatD haec s.l.L 10 a quo—huius in mg.B 11 reddanturOm2 12 ergo om. Prosper omnis anatuOini 14 all. et om.Dm2EFGbd 16. 18 ingemiscimus B adoptionesL redemtionemG 17 gem!tu*L 19 liberauit Om1CVGm1L 20 ubi] in quo GL ait] dicit V quod 0 (0 s.l.m2l 21 non consentio non adprobo OB non facio om.EF 22 dixiO legem] add. enim Db 25 quomo Dml 26 appareat GL )

444
ignoratur? sic ergo dictum est \'ignoro\' \'non facio\', quia nulla consensione id ego ipse committo, quomodo dicturus est dominus impiis: nonouiuos, quem procul dubio latere nihil potest, et sicut dictum est: eum qui non nouerat peccatum, quod est \'uon fecerat\'; neque enim non nouerat quod arguebat.

His atque huiusmodi in ista scripturae apostolicae circumstantia diligenter consideratis recte intellegitur apostolus non quidem se solum in sua persona, uerum alios etiam sub gratia constitutos significasse, sed secum nondum in illa constitutos pace perfecta, in qua absorbebitur mors in uictoriam. de qua post dicit: siautem Christus in uobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum. spiritus autem uita estpropter iustitiam. si ergo spiritus eius, qui suscitauit Iesum ex mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum Iesum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per habitantem spiritum eius in uobis. uiuificatis igitur mortalibus corporibus nostris non solum ad peccandum consensio nulla erit, sed nec ipsa cui non consentiatur carnis concupiscentia remanebit. quam spiritui resistentem non habere in carne mortali ille tantum homo potuit, qui non per ipsam ad homines uenit. et ideo apostolos, quia homines erant et corpus, quod corrumpitur et adgrauat animam, in huius uitae mortalitate portabant, absit ut dicamus, sicut iste calumniatur, semper inmoderata libidine fuisse pollutos, sed dicimus a consensione prauarum libidinum liberos, de concupiscentia [*]( 3 Matth. 7, 23 4 II Cor. 5, 21 10 cf. I Cor. 15, 54 Rom. 8, 10. 11 21. 24 Iulianus; cf. 433, 4 22 cf- Sap. 9, 15 ) [*](1 si enim GL dictum in tng.Gml consessione Dml 2 est] sitGL deus BCEFV 5 fecerat ex nouerat Om2 6 istam GL circonstantia B circumstantiani GL 7 consideratL apostolos Ga.c.L 8 in om. O 9 secum] secundumO secundum L nundum B lOabsorbitur V in]aL victoriaOBGL post]apostolusGL 11 nobisOL 12 uitaC 13 si*0 15 ibm xpmOB Iesum om.GL a] exGL,om.b uiuificauitOmlVGmlL uiuificabit uos F 16 et om.GL per ex propterO inhabitantem DGbd 19 non om.Db quamO (ua s.l.m2) 20 mortali*0 mortaliaL tantummodo Vbd 21 apostohisOF 22 all. et om. OCL 23hiusL mortalitatem L istaeOwJ 24 calumniator Ga.c.L didicimus Ga.c.L 25 consensione*Z< prabarum Oml )

445
tamen carnis, quam moderando frenabant, tanta humilitate et pietate gemuisse, ut optarent eam non habere potius quam domare.

Proinde iste quod addidit dicere nos \'Christum et a peccatis liberum non fuisse, sed carnis necessitate mentitum et aliis maculatum fuisse delictis\', uiderit a quibus audierit uel in quorum litteris legerit; quod quidem fortasse non intellexit et in sensus calumniosos malitia fallente conucrtit.

Dicunt etiam, inquit, baptisma non dare omnem indulgentiam peccatorum nec auferre crimina, sed rarare, ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur. quis hoc aduersus Pelagianos nisi infidelis adfirmet ? dicimus ergo baptisma dare omnium indulgentiam peccatorum et auferre crimina, non rarare nec ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur quasi rasorum in capite capillorum, unde crescant iterum, resecanda peccata. nam et istam similitudinem comperi suae illos adhibere calumniae, tamquam hoc nos sentiamus atque dicamus.

Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo uel fallere, cum qua necesse est ut etiam baptizatus — et hoc si diligentissime proficit et spiritu dei agitur — pia mente confligat. sed haec etiamsi uocatur peccatum, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic uocatur, sicut scriptura manus cuiusque dicitur, quod manus eam fecerit. peccata autem sunt, quae secundum carnis concupiscentiam uel ignorantiam inlicite fiunt, dicuntur, cogitantur; quae transacta etiam reos tenent, si non remittantur. et ista ipsa carnis concupiscentia in baptismo sic dimittitur, ut, quamuis tracta sit a nascentibus, nihil noceat renascentibus. cx quibus tamen, si filios [*]( 3. 8 Iulianus 13 Iulianus 10 cf. Roni. 8, 14 ) [*]( 1 frenebant 0 et om. 0 2 potius om.GL qunmodomare L domare G 3 nos dicere EFV bd 4 sed]de B aliasGa.c.L 5dilectis Om1 7 calumniosus V fellente Oml 8 baptisma∗0(a fin. cx u ni2) omnem om.GL indulgentiaL 9 omnium peccatorum GL auffcrreO offerreC rareGa.c.L radere BDEFbd 11 ergo] enim V indulgentiam omniumG indulgentia omnium L 12 non—ut om.EF rarefra.c.L radere BDEFbd 15 comperi∗O 16 calumnia L 18 et] exG 21 tdctuOml 22 peccata autem sqq. praebentur fol,134b et sqq. V; ef. Praef. camis bis pon. D 23 innorantiam B ignorantia L cogitanturque L 21 reos tenent etiam B 25 ut post nascentibus praeb. B quamquam D trac∗∗taO sit om. r a om. 0m1 a nascentibus bispon. D 2G nihil noceat renascentibus om.UL filios si OB )

446
carnaliter gignunt, rursus trahitur rursusquc est nocitura nascentibus, nisi eadem forma renascentibus remittatur et insit nihil obfutura uitae futurae, quoniam reatus eius generatione tractus regeneratione dimissus est, et ideo iam non sit peccatum, sed hoc uocetur, siue quod peccato facta sit siue quod peccandi delectatione moueatur, etsi ei uincente delectatione iustitiae non consentiatur. nec propter ipsam, cuius iam reatus lauacro regenerationis absumptus est, dicunt in oratione baptizati: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, sed propter peccata, quae fiunt, siue in eius consensionibus, cum ab eo quodlibet uincitur quod placet, siue cum per ignorantiam malum quasi bonum placet. fiunt autem siue operando siue loquendo siue, quod facillimum atque celerrimum est, cogitando. a quibus omnibus quis etiam fidelium gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? illud sane, quod in oratione sequitur, propter ipsam dicitur: ne nos inferas in temptationem, sedliberanos amalo. unusquisque enim, sicut scriptum est, temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus; dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum.

Hi omnes concupiscentiae partus et ipsius concupiscentiae reatus antiquus baptismatis ablutione dimissi sunt; et quidquid nunc parit ista concupiscentia, si non sint illi partus, qui non [*]( 7 cf. Tit. 3, 5 8 Matth. 6,12 14 cf. Prou. 20, 9 16 Mattli. 6, 13 17 Iac. 1,14.15 ) [*]( 1 ginnunt B gignunt**G trahitur G (a s. i) ruriusque La.c. est om. Om1 et D sit s. exp. est G nocet D 2 nisi-renascentibus om.C eadem B offutura CD 3 futurae om. Oml trae**tus 0 4 dimissus 0 (mis s. ras. m2) non sit s. I. Oml hoeom.D 5 peceato 0 (0 exam2) fieccandiO (is. ras. tn2) moueatur-delectatione om. F 7 adsumptusO assumtus BEFL absumtusG 9 post sic eras. sic D 10 siue in] siue(2—3 litt. eras.)G 11 quodlibet (i s. od) D, om.V eum] quod LG per om. V 12operando siue loquendo] per uohuitatem malam GL 13 celeberrimum OGL, cf. p. 266, 24 14 post omnibus exp. quod ait G omnibus quod ait L etiam fidelium om.GL castum—gloriabitur om.v 15 illud] id GL sineOml 17 traiptatione V 19 qua abstractus E abstr.cone. "inmg.L deindeCGbd 20 paret V 21 liiiOmlD 22 antiqusOwi anticus C antiqui D antiqui. (n s.l.)G antiquus quib ab**lutioneG absolutioneL dimissi*L quiequid (c ex d)0 23 parit nunc EFbd uunc om.D sint om. r )

447
solum peccata., uerum etiam crimina nuncupantur, pacto illo cotidianae orationis, ubi dicimus: dimitte sicut dimittimus, et elemosynarum sinceritate mundantur. neque enim quisque sic desipit, ut dicat ad baptizatos dominicum illud non pertinere praeceptum: dimittite et dimittetur uobis; date et dabituroubis. nullus autem in ecclesia recte posset ordinari minister, si dixisset apostolus: \'si quis sine peccato\',ubi ait: siquis sin e crimine est, aut si dixisset: \'nullum peccatum habentes\', ubi ait: nullum crimen habentes. multi quippe baptizati fideles sunt sine crimine; sine peccato autem in hae uita neminem dixerim, quantalibet Pelagiani, quia haec dicimus, aduersus nos inflentur et disrumpantur insania, non quia peccati aliquid remanet, quod in baptismate non remittatur, sed quia nobis in huius uitae infirmitate manentibus cotidie fieri non quiescunt, quae fideliter orantibus et misericorditer operantibus cotidie remittantur. haec est fidei catholicae sanitas, quam sanctus ubique seminat spiritus, non prauitatis hereticae uanitas et praesumptio spiritus.

Iam de cetero itaque uideamus, quemadmodum, posteaquam nobis calumniose putauit obicienda quae credimus et fingenda quae non credimus, suam ipse uel Pelagianorum fidem profiteatur. contra haec, inquit, nos cotidie disputamus et ideo nolumus praeuaricatoribus adhibere consensum, quia nos dicimus liberum arbitrium in omnibus esse naturaliter necAdae peccato perire potuisse, [*]( 2 Matth. 6, 12 5 Luc. 6, 37. 38 7 Tit. 1,6 9 I Tim. 3, 10 21 Iulianus ) [*]( 1 solum-uerum] pecca I ueruin 0 peccauerunt L crimiiw om.C peccato Ga.c.L cotidianę O (ę s.l.m2) 2 orationis G (s in ras.) dimitte nobis D dim. nobis deb. nostra EFGbd sicut et Lb sicut et nos dimittimus D 3 elimosinarum OGL elemosinarum B helemosinarum CD quisquam bd si V 4 decipit B 6 possit OCE 7 sine peecato est BG ait oin.V 9 ait V (i ex u) lldixeritF aducrsum BCDEFbd nos om.L 12 inflaiitur GL dinnllpantur BDGa.c.L dirrumpantur C non om.GL aliquid peccati EFb remaneat QL 13 post in uocabulum eras. V dimittatur L a nobis IIEFd in nobis Db lius Gml 14 infirmatc iufirmitatc G a. c. L a. c. co.tidie G cottidieF 15 ct misericorditer opcrantibus om. GL misericorditcr om. D co#tidie G cottidie V 16 fidesLa.c. 17 haereticcF 18 itaque de cetero DEFGbd quemammodumG 19 putmt F credimus—quae om.GL 20 si iam ex suam B 21 haec] nec B inquit] quidem V,om.B uolumus B 23naturaturaliter D addQD )

448
quod omnium scripturarum auctoritate firmatur. haec si quemadmodum oportet non contra dei gratiam diceretis, non consensum praeuaricatoribus adhiberetis, sed uestrum sensum corrigeretis. hinc autem quantum potuimus et quantum sufficere uisum est superius disputauimus.

Dicimus, inquit, has, quae nunc aguntur in orbe terrarum, a deo nuptias institutas nec reos esse coniuges, sed fornicatores et adulteros condemnandos. hoc uerum est et catholicum; sed quod uos hinc uultis efficere, ut de commixtione maseuli et feminae nihil peccati nascentes trahant, quod lauacro regenerationis expietur, hoc falsum est et hereticum.

Malum, inquit, genitalium, id est ipsam uirilitatem, sine qua non potest esse commixtio, a deo dicimus institutam. ad hoc respondemus motum genitalium et, ut uerbo eius utar, uirilitatem, sine qua non potest esse commixtio, deus sic instituit, ut nihil haberet pudendum. non enim fas fuit ut eius erubesceret creatura de sui opere creatoris; sed inoboedientia membrorum supplicio iusto primis hominibus inoboedientibus reddita est, de qua erubuerunt, quando foliis ficulneis pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerunt.

Neque enim sibi tunicas, ut totum corpus tegerent post peccatum, sed succinctoria consuerunt, quae nonnulli interpretes nostri minus diligenter \'tegmina\' interpretati sunt. quod quidem uerum est; sed generale nomen est tegmen, quo indumentum et operimentum omne possit intellegi. et ideo debuit ambiguitas euitari, ut quemadmodum graecus πεζμβτα posuit, quibus non [*]( 6 Iulianus 10 cf. Tit. 3, 5 12 Iulianus 19. 22 cf. Gen. 3, 7 ) [*]( 1 scripturarum omnium DEFid quidem admodum 0 quemammo- dumCG 2alt. non] nvcGLb concessam C 4inquantumEF 6dicamusGL agantur Ga.c.L 7adoV constitutas VGL reosO (oexu) coniungisOml 8 uerum est catholicum OV uerum et cath. est DEFbd 9 efficer V ut post feminaepon.GL,om.b 11 est] h»ocG haecL 13 ipsa commixtio V a-institutam om.DGL 14 motum genitalium om.DGL genialium 0 uirilitateGL 17 operi * Oml menbrorum B 18 erubuerintGa.c.L 21 tonicasG (u s. o),L 22 succintoriaC subcinctoriaDG 23 diligentos DGbd 24 quod Om2BDL 25 et operimentum om.D posset GL 26 * euitari 0 quemammodum G perizomata OBEFV πεζώατα C periziomata G a.c. L perizamata D (per in ras., o. s a) in quibusGL )

449
teguntur nisi pudendae corporis partes, sic et latinus aut ipsum graecum poneret, quia et ipso iam consuetudo utitur pro latino, uel sicut quidam \'sueeinetoria\' uel sicut alii melius \'campestria\' nominarunt. ex illo quippe hoc nomen est, quod pudenda iuuenes tegebant antiquo more romano, quando nudi exercebantur in campo; unde campestrati appellantur hodicque qui eadem membra cingendo cooperiunt. quamquam si ea, quibus peccatum est, tegenda fuerant post peccatum, ne tunicis quidem indui debuerunt, sed manum et os tegere, quia sumendo et uescendo peccauerunt. quid sibi ergo uult, quod accepto prohibito cibo, cum fuisset praecepti facta transgressio, in illa membra aspectus intenditur? quae ibi nouitas ignota sentitur et se conpellit aduerti ? quod apertione significatur oculorum. neque enim eis, uel quando ille nomina pecoribus et uolucribus inponebat uel quando illa pulchrum lignum uidit et bonum, oculi non patebant, sed aperti, hoc est intenti ad intuendum, facti sunt; sicut scriptum est de Agar ancilla Sarrae, quod aperuit oculos suos et uidit puteum, quos clausos utique non habebat. ut ergo nuditatis suae, quam cotidie profecto intuebantur nec confundebantur, eos subito sic puderet, ut membra illa iam ferre nuda non possent, sed statim operire curarent, nonne et ille in motu aperto et illa in occulto contra suae uoluntatis arbitrium inoboedientia illa membra senserunt, quibus utique nutu uoluntario sicut ceteris dominari debuerunt? quod merito passi [*]( 3 cf. De ciu. doi XIV c. 17 13 cl. Gcn. 3, 7 14 cf. Gen. 2, cf. Gen. 3, 6. 7 16 cf. Gen. 21, 19 ) [*]( 1 pndcndeO (c fin. ex a),GL ∗sic L (c s.l.) aut] utOEF id II 2 anlv ipso exp. in D 3 subcincinctoria D subcinctoria G sic E aliis D numinarent GL 5 regebant liL antico V antiquo*0 G campestriu OHGL appellatnrG appellabaturL odie quaeO odicqncV qui] quae B qui cadrm] quidCO 7 gingendo G gignendo L 8 fucruntGL nonF tonicis G (u s o) tonicisL 9 debucrant GL quae assumendo EF ctom.Cml 10 pfccarunt OBV prohibit∗o G prohibitio L 11 illa V asspectnsO 12 ante ibi exp. si D innota Bml compellet Ga.c.L aducrtitV 13 significetnrOL oculorum] populorum V 14 illfj B eis V quandoO (o s. eras. litt.) illi D (i fin. ex e) pulchruO pulcrum V 15 aperi L 16 abar s.l.Cm\'2 17 sarao II sare D snos om. O quod V 1shabeba*tO quamO (a s. ras.m2) 19 ut] etOL 20 ferte nuda V nuda fcrre EFbd ante nnda eras. nudaO sed] et OB 21 illa bis praeb. D 22 illa om.O itarlueEF ) [*]( LX. Auguat. VIII pars I. Vrba et Zyclia. ) [*]( 29 )
450
sunt, quia et ipsi oboedientes suo domino non fuerunt. erubuerunt ergo ita se creatori suo non exhibuisse seruitium, ut in eis membris, ex quibus essent filii procreandi, mererentur amittere dominatum.

Hoc pudoris genus, haec erubescendi necessitas certe cum omni homine nascitur et ipsis quodammodo naturae legibus inperatur, ut in hac re uerecundentur etiam ipsa pudica coniugia nec quisquam tam male turpiterque proficiat, ut, quia cognouit deum esse conditorem naturae auctoremque nuptiarum, ideo etiam miscendus uxori, si quis eum uideat, non de his motibus erubescat quaeratque secretum, ubi non solum alienorum, uerum etiam suorum omnium possit uitare conspectum. itaque sua culpa sibi accidens malum natura humana permittatur agnoscere, ne cogatur aut, quod est inpudentissimum, de his suis motibus non erubescere aut, quod est ingratissimum, de sui creatoris operibus erubescere. quo tamen malo propter bonum generationis filiorum bene utuntur pudica coniugia; solius autem carnalis uoluptatis causa libidini consentire peccatum est, quamuis coniugatis secundum ueniam concedatur.

Sed constituite, Pelagiani, seruata honestate ac fecunditate nuptiarum, si nemo peccasset, qualem uelitis in paradiso uitam illorum hominum cogitare et unum de his quattuor rebus eligite. procul dubio enim aut quotienscumque libuisset, totiens. concubuissent; aut frenarent libidinem, quando concubitus necessarius non fuisset; aut tunc ad nutum uoluntatis libido consurgeret, quando esse concubitum necessarium casta prudentia praesensisset; aut nulla ibi omnino existente libidine ut cetera [*]( 17 cf. I (br- 7, 6 ) [*]( 1 et s. I. B, om.D 2 creatori] sareatori r 3 ammittere F accipere Db 5 ipsi C quodam (uo in ras., dam s.l.m2)0 quoda*G quodadmodumL modo (o tin. ex u)G natorae V legalibus B imperanturOB 6 hoc b re om DGL uerecundentur (e fin. ex i)0 ne F 7 mala Oml proficiat mn.GL aut qui agnouitGL 8 esse om.D 9 moris C eum] enim B moribus B 11 ante conspectum eras. cons D sibi s.l Oml, om.D accedens r post accidens eras sibiO 12 permittitur EF 13 suis om.OB aut—erubescere in mg.B 14suis Ctnl quo∗G quod L 16 solius (i s.l.) G solus L uoluntatis Bml 19 seruata om.Dml ac om.V 20 ueletisC uelletisL 22 elegire T", a.c GL quotiescumqueOEFd libuissent Gm2L totiesOEFd; totiens concubuissent om.GL 23 frenassent Dllll 24 notum Om2 uoluptatisDGL consurgetGa c.L 25 esse] et D pudentia b 26 precessisset D praesens essetGac.L ibi om D *urO )

451
membra quaeque ad opera sua sic ad opus proprium etiam genitalia iussis uolentium sine ulla difficultate seruissent. horum quattuor quod uultis eligite. sed puto, quod duo priora respuetis, ubi libidini aut seruitur aut repugnatur. namque illud primum tam praeclara honestas, hoc autem secundum tum magna felicitas non uult. absit enim, ut tantae illius beatitudinis decus aut praecedentem semper sequendo libidinem ageret turpissimam seruitutem aut ei resistendo non haberet plenissimam pacem. absit, inquam, ut carnis concupiscentiam non oportune ad generandum, sed inordinata commotione surgentem aut illi menti placeret consentiendo satiare aut illi quieti necesse esset dissentiendo cohibere.

Duarum uero reliquarum quamlibet elegeritis, non est aduersus uos ulla contentione laborandum. etsi enim quartam nolueritis eligere, ubi est omnium oboedientium membrorum sine ulla libidine summa tranquillitas, quoniam iam uos ci fecit uestrarum disputationum inpetus inimicos, illud uobis saltem placebit, quod tertio loco posuimus, ut illa carnalis concupiscentia, cuius motus ad postremam, quae uos multum delectat, peruenit uoluptatem, numquam in paradiso, nisi cum ad gignendum esset necessaria, ad nutum uoluntatis exsurgeret. hanc si placet uobis in paradiso collocare et per talem concupiscentiam carnis, quae nec praeueniret nec tardaret nec excederet imperium uoluntatis, uobis uidetur in illa felicitate filios potuisse generari non repugnamus. ad hoc enim, quod agimus, sufficit nobis, quia nunc talis in hominibus non est, qualem in illius felicitatis loco esse potuisse conceditis. qualis quippe [*]( 2 iussiL seruirent D 3 eligereliL duo ex putoOm2 4 resputctisZ) ubi] quibusGLb sernitusOa.c.L 5 prim r 7 pręcędente C agere C turpessimam V 8 non] neeGL 10 commixtione D iurgantem V surgente GL menteGL placereCEFd 11 satiaretGL netcesseO non consentiendoGL 12 reliquiarumGa.c.L eligeritisOCr eligatis GL e**0 13∗uos O nos B eo Cml qu irtum V quant i GL nolueritis-est] nulla (celera dallnt) GL uolueritis EFb 14 oboedicntin b 15 iam—fccit om.GL uestrarumque L (quo s. que)G 1G inpctus] nngis GL illi ut nobisOL salti UDGl. 17 cuius motns] cuiGL 18 sd eam postremam Db ad postremain (u 8. a)G uoluntatemOGL 19 cum om.D 20 uoluntatis nutum DEFbd exurgcrc V exurgeret BCD 21 per] non GL 22 excederet] exerceret CE exiret F uidentur V felicitati in mg. B 23 generare Db ««generari (re eras.) L quodexnonfl 24 uobis(alnobis)F quiL 25 quale T felicitatemGa.c.L concedetis T" conceditis (t in ras.) L ) [*]( 29* )

452
nunc sit, profecto omnium sensus mortalium etsi cum uerecundia confitetur, quia et castos etiam nolentes eamque temperantia castigantes inquietudine inordinata inportunaque sollicitat et plerumque sese uolentibus subtrahit, nolentibus ingerit. ut nihil aliud inoboedientia sua quam illius priscae inoboedientiae poenam se esse testetur. unde merito de illa et tunc primi homines, quando pudenda texerunt, et nunc qui se utcumque hominem esse considerat, omnis pudens inpudensque confunditur, absit ut de opere dei, sed de poena primi ueterisque peccati. uerum uos non pro religiosa ratione, sed pro animosa contentione nec pro humano pudore, sed pro uestro furore, ne uel ipsa concupiscentia carnis uitiata credatur et ex ea trahi originale peccatum, talem prorsus, qualis nunc est, in paradisum conamini disputando reuocare eamque illic esse potuisse contendere, quam uel] semper sequeretur inhonesta consensio uel aliquando coherceret miseranda dissensio. nos autem non multum curamus quid uos de illa sentire delectet. quidquid tamen hominum per illam nascitur, si non renascatur, sine dubitatione damnatur et necesse est esse sub diabolo, si non inde liberetur a Christo.

Homines, inquit, dei opus esse defendimus nec ex illius potentia uel in malum uel in bonum inuitum aliquem cogi, sed propria uoluntate aut bonum facere aut malum, in bono uero opere a dei gratia semper adiuuari, in malum uero diaboli suggestionibus incitari . ad haec respondemus homines esse opus dei, in quantum homines sunt, sed sub diabolo esse, in quantum peccatores sunt, nisi eruantur inde per eum, qui non ob aliud factus est inter deum et [*]( 19 Iulianus 25 cf. I Tim. 2, 5 ) [*]( 1 sit] est GL ueracundia O 2 confi*tetur0 eamqu*eG eamquaeL per tempcrantiamZ) temperantiam GL 3inportunaqu»eG\'L sollicitat*G sollicitateL 4 uolentibus (n s. u init.)G subtrahit nolentibus om.GL 5 inobocdientiam suamOG 6 et] ex GL liominisF 7 se] iamGL utcumque (ut in ras., cumque s.l.m2)0 se esscGL 8 opcraGa.c.L scde V 9 pciia in mg.B nos B 10 pr- pro om.V 12 extraherOml talc.o in paradyso DGL 13 conabimini DEFVGLb conabimi C potuisse esse V 14 inhoncstes D 15 coerceret ODEFGbd corcrceretC dissccnsio C 16 delcctatF quisquisF 18 liber∗tur 0 liberentur V 19 omines B homineZ)6 inquidi Y 21 uereF a dei] de V adoOadeoL 22 semper gratiaGL iuuariGL iri raaloV in malr.*G sugestionibusO subgestionibus C suggessionibus F 23 repondemus B quam- tum B 24 pcccatorc D nisi seruanturGL )

453
homines mediator, nisi quia ex hominibus non potuit esse peccator, nec ex dei potentia uel in malum uel in bonum inuitum aliquem cogi, sed deo deserente pro meritis ire in malum et deo adiuuante sine meritis conuerti ad bonum. non enim est homo bonus, si nolit, sed gratia dei etiam ad hoc adiuuatur ut uelit, quoniam non inaniter scriptum est: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari probona uoluntate et: praeparatur uoluntas adomino.

Vos autem in bono opere sic putatis adiuuari hominem gratia dei, ut in excitanda eius ad ipsum bonum opus uoluntate nihil eam credatis operari. quod satis ipsa tua uerba declarant. cur enim non dixisti hominem dei gratia in bonum opus excitari, sicut dixisti: in malum diaboli suggestionibus incitari, sed aisti: in bono opere a dei gratia semper adiuuari? tamquam sua uoluntate, nulla dei gratia bonum opus a lgressus in ipso iam opere diuinitus adiuuetur, pro meritis uidelicct uoluntatis bonae, ut reddatur debita gratia, non donetur indebita ac sic gratia iam non sit gratia, sed sit illud, quod Pelagius in iudicio Palestino ficto corde damnauit, \'gratiam dei secundum merita nostra dari\'. dic mihi, obsecro, quid boni Paulus adhuc Saulus uolebat ac non potius magna mala, quando spirans eaedem pergebat ad uastandos horrenda mentis caecitate ac furore Christianos? quibus meritis bonae uoluntatis deus illum ab his malis ad bona mirabili et repentina uocatione conuertit ? quid ego dicam, quibus meritis, cum ipse clamet: non exoperibus iustitiae quae nosfecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nosfecit ? quid illud, quod iam commemoraui dixisse dominum: nemo potest uenire ad [*]( 6 Pail. 2, 13 7 Prou. 8, 35 13 Iulianus 17 cf. Rom. 11, 6 19 cf. De gestis Pelagii (CSEL XLII 84, 5. 15) 20 cf. Act. 9, 1. 3. 15 24 Tit. 3, 5 27 Ioh. 6, 6G ) [*]( 5 gratiarGL etiam om.GL G enim est D (e s.l.),nL nobis DmlEFL 10 uoluntatemGa.c.L 11 eum F credatis (a jw ras., i ex e)0 ipseOml quur (u alt. s. I. m2)0 cumGL 12 hominem—dixisti om. GL in dei gratiaOB siicutl7 13 suggessionibus T" aisti (ais add. m2) 0 adisti C dixisti Db 14 a*0 gratiaintfa.c.L suam uoluntatem Ga.c.L 15 adgressus] aduersusL adiuuet La.c. 17 si L 18 palestino codd. 19 damnari a.c.GL miehi BC obsegro r quod B 20 ac ex at O annon (OJM. ac) C 21 inspiransGL caecitatem T" 22 ac] et GL 23 et] ac B 24*egoO ergo BYLa.c. quibus] cui L 25 fecinum nosD miserrordiun suamOL 26 illumL quod om.C 27 commemorani∗∗∗0 )

454
m e — quod intellegitur \'credere in me\' -, nisi ei datum fuerit a patre meo? utrum iam uolenti credere pro meritis bonae uoluntatis hoc datur an potius, ut credat, ipsa uoluntas, sicut Sauli, desuper excitatur, etiam si tam sit auersus a fide, ut credentes etiam persequatur? ut quid enim nobis dominus praecipit, ut oremus pro eis qui nos persequuntur ? numquid hoc oramus, ut eis pro bona eorum uoluntate gratia dei retribuatur ac non potius ut mala in bonum uoluntatis ipsa mutetur? sicut credimus tunc a sanctis, quos persequebatur, non inaniter oratum esse pro Saulo, ut ad fidem, quam uastabat, uoluntas eius conuerteretur. et illius quidem conuersio desuper facta manifesto etiam miraculo apparuit; quam multi inimici Christi cotidie subito dei occulta gratia trahuntur ad Christum! quod uerbum si non ex euangelio posuissem, quanta de me propter hoc iste dixisset, cum etiam nunc obluctetur non mihi, sed illi qui clamat: nemo potest uenire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum! non enim ait \'duxerit\', ut illic aliquo modo intellegamus praecedere uoluntatem. quis trahitur, si iam uolebat ? et tamen nemo uenit, nisi uelit. trahitur ergo miris modis, ut uelit, ab illo, qui nouit intus in ipsis hominum cordibus operari, non ut homines, quod fieri non potest, nolentes credant, sed ut uolentes ex nolentibus fiant.

Hoc uerum esse non coniectura suspicamur humana, sed euidentissima diuinarum scripturarum auctoritate dinoscimus. legitur in Paralipomenon libris: etquidem in Iudafacta [*]( 5 cf. Jlatth. 5, 44 9 cf. Act. 9, 3 sqq- 15Ioh. G, 44 24 II Paral. 30,12 ) [*](2 boneOml 3 datur] dicaturO credat ex reddatO sicutiL 4 ad- ucrsus B a*uersus D 5 praecipit (pr. i exe)0 praecepit BDFGbd 6 perse- cuntur BC hoc om.D horamusD TtribuaturGL ac] aut G ut L 8 ipsa] eorum b uteturOmi sicut credimus sqq. exhibentur foll. 55a sqq. V 9 non om.GL oratu* (t s. ras.)0 pro saulo ut (u ei ut s.l )0 ad om.0 10 ipsiusGL 11 facta∗0 facto D aperuitB 12 Christi om.GL cottidie OG quotidie EP subit gratia dei trauntur V 13 posuis***sem 0 14 nunc obluctetur] nisi ci oboediretur GL loclamabatV ad me s.1 L 16 me misit V 17 nt illic m2 ex uillicO illucF 18 uenit (1 s. n ni2)0 19 ergo] enimD ut ue\'it] uelisC illo**0 intus om.GL 20 hominis V potes C 21 ut om. V 22 suscipiaturO susspicamur CsuspicaniusV huma Om1 23euidcntissima V 24 paralvpomenon B paralippomenon GL, et quidem] aequidemC equidemEF in] ni B uda V )

455
est manus (1 c i, u t daret illis cor unum, ut facerent praeceptum regis et principum in uerbo domini. item per Hiezechielem prophetam dominus dicit: dabo eis cor aliud et spiritum nouum dabo eis et euellam coreorum la pideum de carneeorum et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent et iustificationes meas obseruent et faciant eas. quid est autem, quod Hester illa regina orat et dicit: da sermonem concinnum in os meum et uerba mea clarifica in conspectu leonis et conuerte cor eius in odium inpugnantis nos? ut quid ista in oratione dicit deo, si non operatur deus in cordibus hominum uoluntatem? sed forte hoc mulier insipienter orauit. uideamus ergo, utrum inaniter praemissus fuerit orantis affectus et consecutus non fuerit exaudientis effectus. ecce ingreditur ad regem — ne multa dicamus — et quia non ordine suo ingrediebatur magna necessitate conpulsa, intuitus est eam, sicut scriptum est, uelut taurus in inpetu indignationis suae. et timuit regina et conuersus est color eius per dissolutionem et inclinauit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam. et conuertit deus et transtulit indignationem eius in lenitatem. iam sequentia commemorare quid opus est, ubi deum conpleuisse quod illa rogauerat diuina scriptura testatur operando in corde regis quid aliud quam uoluntatem, qua iussit et factum est quod ab eo regina poposcerat? quam deus iam, ut fieret, exaudierat, qui cor regis, antequam mulieris sermonem poscentis audisset, occultissima et efficacissima potestate conuertit et transtulit ab [*]( 3 Ezech. 3G, 2G. 27 9 Esth. 14, 13 15 cf. Esth. 15, 9—11 ) [*]( 1 dniO 2 legis B 3 ezechielem CVEFG ezechihelem BL iezechielem D 4 alium GL 5 la pideum-eorum om. V 8 antem om.D estr G esther EFbd 9 concinnatumOZi hosC 10 gratificaOB llhodiumC 12 deo om. GL 15 cusecutusC et exaudientisC effectus ex affectusOml 1G non omO 17 alt. est om. Om1 18 ueluti aurusOml in om.OBCEFV 19 conuersu̅∗G color] corGL 20 praedebatOml eumLml 22 sequentia̅ 0 commemorare Gac. quod B coniplenisse (nisse add. m2)0 23 testanturEF 25 poscebatfiL iam s.l.L iam exaudierat L 26 sermonem mulieris V 27 et om. GL potestate.0 )
456
indignatione ad lenitatem, hoc est a uoluntate laedendi ad uoluntatem fauendi, secundum illud apostoli: deus operatur in uobis et uelle. numquid homines dei qui haec scripserunt, immo ipse spiritus dei, quo auctore per eos ista conscripta sunt, oppugnauit hominis liberum arbitrium? absit, sed omnipotentis in omnibus et iudicium iustissimum et auxilium misericordissimum commendauit. sufficit enim scire homini, quod non est iniquitas apud deum. iam quomodo ista dispenset faciens alia secundum meritum uasa irae, alia secundum gratiam uasa misericordiae, quis cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? si ergo ad honorem gratiae pertinemus, non simus ingrati tribuendo nobis quod accepimus. quid enim habemus, quod non accepimus?

Dicimus, inquit, sanctos ueteris testamenti perfecta hinc iustitia ad aeternam transisse uitam, id est studio uirtutis ab omnibus recessisse peccatis, quia et illi, quos legimus aliquid peccasse, postea tamen eos emendasse cognouimus. quantaelibet fuisse uirtutis antiquos praedicet iustos, non eos saluos fecit nisi fides mediatoris, qui in remissionem peccatorum sanguinem fudit. ipsorum enim uox est: credidi, propter quod locutus s u m. unde ait et apostolus Paulus: habentes autem eundem spiritum fidei, secundum quod scriptum est: credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur. quid est \'eundem spiritum\', nisi quem iusti quoque illi habuerunt, qui ista [*]( 2 Phil. 2, 13 7 cf. Rom. 9,14 8 cf. Rom. 9, 22. 23 9 Rom. 11, 31 12 cf. 1 Cor. 4, 7 14 Iulianus 19 cf. Col. 1, 14 20 Ps. 115, 1 21 II Cor. 4, 13 ) [*]( 1 indignationeaOLp.c. aomOdeD uol.] lcnitatemL 2 fouendiCL deus est enim qui operatur GLb 3 nunquid D 4 dei spiritus D ita 0,om.F 5 lib. hom. arb. EFGLbd 7 commodauit V 8 dum CEF alios-alios Dbd alio-aliaGa.c.L 9 gratiam] misericordiamGL 12 accipimlls V quidaccepimus om. DGL 14 inquit] enim B ueteri V perfcctJm-iustitiam Ga.e.L 16 aliquid (ali s.l.m2)0 17 nouimusGL quantalibct-uirtute EFb fnissc om.GL 18 poFt uirtutis exp. ab omib; reccssissc uirtutis D praedices CEFVGLbd 20 et locutus sum CE 21 post. sum add. et nos E ait et om.GL 23 credid 0m1 quod locutus sum om.B et locutus C nos s. exp. nunc Oml 24 etom.O quimurOmi 25 quem iusti om.V quem] quod GL, illiom.GL )

457
dixerunt? dicit etiam apostolus Petrus: quid uultis iugum inponere gentibus, quod neque nos potuimus portare neque patres nostri ? sed per gratiam domini Iesu Christi credimus salui fieri quema d 111 o d u in et illi. hoc uos non uultis. inimici huic g-ratiae, ut eadem gratia Iesu Christi salui facti credantur antiqui, sed distribuitis tempora secundum Pelagium, in cuius libris hoc legitur, et ante legem dicitis saluos factos esse natura, deinde per legem, postremo per Christum, quasi hominibus duorum superiorum temporum, ante legem scilicet et in lege, sanguis Christi non fuerit necessarius, euacuantes quod dictum est: unus enim i m deus, unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus.

Gratiam Christi, inquit, omnibus necessariam, et maioribus et paruulis, confitemur et eos qui dicunt de duobus baptizatis natum non debere baptizari, anathemamus. nouimus, quomodo non secundum Paulum apostolum, sed secundum hereticum Pelagium ista dicatis: paruulis uidelicet baptismum necessarium non propter remissionem peccatorum, sed tantummodo propter regnum caelorum. datis enim eis extra regnum dei locum salutis et uitae aeternae, etiamsi non fuerint baptizati, nec adtenditis quod scriptum est: qui crediderit et baptizatus fuerit. saluus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur. propter quod in ecclesia saluatoris per alios paruuli credunt, sicut ex aliis ea quae illis in baptismo remittuntur peccata [*]( 1 Act. 15, 10. 11 6 cf. De pccc. originali 26, 30 (CSEL XLII 190, 4 sqq.) 111 Tim. 2, 5 14 Iulianus 19—21 cf. Aug. De haeresibus c. 88 (XLII 48 M) 22 Marc. 16,10 ) [*](1 iugum om.GL 2 impunere EF gentibus] liominibus EF portare potuimusDEFbd 3 nostri orn.OB uestri FF 4 dni nri BDb saluosO nos saluos GL nos saluift quemammodum) CGm1 5 liuic om. Db gratiae Christi b 6 distribuistisOB distributis Ga.c.L 7 legitur ex agitur Uml 8 legem] add. hocGL saluos om.EF per naturam Db 12 unus bis pon.C 14 xpi gratiain L gratia T inquiunt Dbd necessariun Gm1L 16 ana- theinatizauimus B anathematizamus DEFGbd noui B 17 palum 1 pelagium hereticum DEFbd 19 tantumodo C 22 est] sit (VL qui baptizatus fuerit credens salum erit EF 23 saluus erit om. R 21 paruuli∗0 2o ut sicut alii EF )

458
traxerunt. nec illud cogitatis, eos uitam habere non posse, qui fuerint expertes corporis et sanguinis Christi, dicente ipso: nisi m a nducaueritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis uitam in uobis. aut si euangelicis uocibus cogimini confiteri nec uitam salutemque posse habere paruulos de corpore exeuntes, nisi fuerint baptizati, quaerite, cur conpellantur non baptizati secundae mortis subire supplicium iudicante illo qui neminem damnat inmeritum, et inuenietis, quod non uultis, originale peccatum.