Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Proinde in illo loco ex epistula Pauli apostoli, quam scripsit ad Galatas, sine studio contentionis aduertite, quam recte fiat, ut haereticum corrigentes errorem, si sacramentum hoc habent quod habere debuerunt, illud accipiant quod eis deerat, non improbetur et blasphemetur quod inerat: manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comesationes et his similia, quae praedico [*]( 1 Cant. 2, 2 5 Matth. 16, 18 7 Matth. 7, 24 10 Matth. 7, 26 25 Gal. 5, 19-21 ) [*]( 1 in in Oml 2 quia Otnl 6 arenam Ov (passim) 8 et 10 haec om. Jl 11 eum] eo 0 18 et om. 0 16 dei 8. I. 0 17 prodest in ras. Um2 eorum om. 0 18 etiam om. R sacramenta Oml 19 ulla s. I. E 20 illo] uno 0 loco illo v epistola Ov 29 comessationes Hv )
Haec sine pertinacia considerantes atque cogitantes facile potestis intellegere id in quoque corrigendum esse quod prauum est, quod autem rectum est approbandum, et hoc dandum esse quod deerit, quod autem inerit agnoscendum. ueniens itaque haereticus, ut catholicus fiat, errorem corrigat proprium, non Christi uiolet sacramentum, accipiat uinculum pacis quod non habebat. sine quo illi prodesse non poterat baptisma quod habebat: utrumque enim necessarium est ad regnum dei adipiscendum, et baptismus et iustitia. et in contemptore quidem baptismi Christi non potest esse iustitia, baptismus autem et in eo qui iustitiam non habet potest esse, sed non potest prodesse. sicut enim ueritas dixit: si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, ita eadem ueritas dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum, ut non baptismus solus, sed etiam iustitia perducat ad regnum, cui autem uel utrumque uel unum defuerit, illuc peruenire non possit. quapropter cum dicatur haereticis: \'iustitia uobis deest, quam sine caritate ac [*]( 7 Matth. 16, 18 13 § 62] cf. De un. bapt. cap. 9 24 cf. De bapt. IIH 21, 28. Petil. III 56, 68 Ioh. 8, 5 26 Matth. 5, 20 ) [*]( 1 quoniam 8. I. 0 5 possidebant IIml impetra 0 13 conside Om1 14 in om. O in quoque 8. I. Tlm2 16 fort. deerat-inerat; cf. p. 308, 24 19 quo] quod Oml 23 iustitiam] hostiam 0 26 habundanerit 0 )
Dicat mihi nunc haereticus: \'quomodo me suscipis?\' cito respondeo: (sicut suscipit ecclesia, cui Christus perhibet testimonium. numquid tu melius potes nosse, quomodo suscipiendus sis, quam saluator noster, medicus uulneris tui?\' hic forte dicis: \'lege mihi ergo quemadmodum Christus suscipi iusserit eos, qui ab haereticis transire ad ecclesiam uolunt\'. hoc aperte atque euidenter nec ego lego nec tu. si enim haereticus esset Iohannes et in nomine patris et filii et spiritus sancti baptizaret, post cuius baptismum iussit Paulus homines baptizari, tu obtineres quod dicis ita, ut contra quid dicerem non haberem. rursus si Petrus in nomine patris et filii et spiritus sancti ab haereticis baptizatus fuisset, cui dominus ait: qui lotus est semel non habet necessitatem iterum lauandi, ego obtinerem quod dico ita, ut tu contra quid diceres non haberes. nunc uero cum in scripturis non inueniamus aliquos ad ecclesiam transisse ab haereticis et sicut ego dico aut sicut tu dicis esse susceptos, puto si aliquis sapiens extitisset, cui dominus Christus testimonium [*]( 13 § 63] cf. Cresc. I cap. 31 17 sqq.] cf. De nn. bapt. 11, 18 25 Ioh. 13, 10 ) [*]( 7 arbitrentur v confitentur 0 arbitrantur J1 13 mihi a. I. II 15 potest Oml 17 ergo mihi II 24 et spiritus sancti om. J7 baptiszatus Oml 27 haberet Oml 30 iesus christus JI )
At enim dixit Hieremias: farta est mihi ut aqua mendax non habens fidem. non de hac aqua dixit quam putas; lege diligenter. ipsam enim mendacium hominum multitudinem dixit aquam mendacem more prophetico, sicut figurate loqui solent, sicut in Apocalypsi populos aquarum nomine nouimus appellatos. nam sic ait Hieremias: ut quid qui contristant me praeualent? plaga mea ualida est: unde sanabor? facta est mihi ut aqua mendax non habens fidem. plagam suam dixit sibi factam ut aquam mendacem, eandem uero plagam suam eos appellauit qui se contristabant. quod enim ait: qui contristant me, hoc dixit postea: plaga mea, et quod supra dixit: praeualent, hoc postea dixit: ualida est. [*]( 5 Luc. 24, 46-47 17 cf. Parm. n 10, 20. 18, 37 Hier. 15, 18 21 cf. Apoc. 17, 15 22 Hier. 15, 18 ) [*]( 1 perhibet II 3 iesn christo Jl 4 iudicaretur 0 5 oportet II 8 in] per Ov, cf. ad p. 299, 28 12 homini II 13 ipsi om. 0 16 cre credere 0 17 ieremias U, item Kn. 22 18 mentax II (passtm) 19 hominum mentacium II 25 sibi dixit Jbo factam om. 0 29 dicit II )
Sic et illic facitis ubi scriptum est: ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis. putatis enim de baptismo dictum qui est apud haereticos, ut ideo sit aqua aliena, quia haeretici regnum dei non possidebunt. quasi non ita sit et apud ebriosos et apud inuidos et ceteros huiusmodi, de quibus pariter dictum est: regnum dei non possidebunt; et tamen in omnibus talibus, si secundum euangelium baptizati sunt, Christi est baptismus, non ipsorum. unde aqua illa non est aliena, cum ipsi alieni sint quibus dicturus est: non noui uos. cur non ergo potius intellegam aquam alienam et fontem alienum doctrinam esse maligni spiritus, qua decipiuntur et seducuntur alienati a deo per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum, hoc expressius commendante apostolo: spiritus autem manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum? haec est aqua aliena et fons alienus. si enim aqua in bono intellegitur et spiritus sanctus, cur non aqua in malo intellegatur et spiritus malignus? non enim semper, ubi aquam nominat scriptura, hoc uisibile baptismi sacramentum uult intellegi, sed aliquando ipsum, aliquando aliud. iam enim hoc uisibili baptismo etiam alios discipuli domini baptizauerant, antequam ueniret in eos secundum eius promissionem spiritus sanctus, de quo tamen idem Iesus dicit: si quis sitit, ueniat et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina aquae uiuae fluent de uentre eius. et sequitur euangelista et exponit unde sit dictum: hoc autem, inquit, dicebat de spiritu quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri; spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. ecce aquam dicit spiritum [*]( 1 Prou. 5, 15 6 I Cor. 6, 10. Gal. 5, 21 9 Matth. 7, 23 14 I Tim. 4, 1 24 Ioh. 7, 37-38 27 Ioh. 7, 39 ) [*]( 7 baptizati] bapti Oml 12 a om. Oml 16 et doctrinis V; cf. ad p. 29.), 21 27 dicebat bis Oml 28 ii v )
Unde et illud, quod similiter non intellegitis, quod scriptum est: bibe aquam de tuis nasis et de puteorum tuorum fontibus, et fons aquae tuae sit tibi proprius et nemo alienus communicet tibi, et non superfluant tibi aquae foras, et in plateis tuis discurrant aquae tuae, non uisibilem baptismum, quem possunt habere et alieni, id est qui regnum dei non possidebunt. sed hoc donum commendat spiritus sancti, quod proprium est eorum tantum, qui regnabunt cum Christo in aeternum, quoniam caritas dei, sicut dicit apostolus, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. ipsa enim latitudo cordis quam caritas facit, unde illam diffusam dicit et unde ad Corinthios ita loquitur: os nostrum patet ad uos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est, platearum nomine significata est.
Quod ergo aperte audimus: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritum qui ex deo est, hoc figurate audimus: ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis. et quod aperte audimus: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, hoc figurate audimus: fons aquae tuae sit tibi proprius et nemo alienus communicet tibi. multa enim munera dei possunt habere et alieni, non solum ista communia cum lapidibus et arboribus, sicuti est esse et uigere, nec solum communia cum pecoribus, sicuti spirare sentire, sed etiam maiora iam hominum propria, sicuti est ratio, locutio, artes utiles innumerabiles et alia multa. ipsa etiam quae domui dei data sunt nonnulla ex eis habent alieni, [*](4 Prone 5, 15-17 11 Rom. 5, 5 15 II Cor. 6. 11 18 I Ioh. 4, 1 20 Prou. 5, 16 21 Rom. 5, 5 28 Prou. 5, 17 ) [*]( 10 aanctns 0 12 in cordibus bis Oml 16 corinthi Oml 18 audiuimnfl 0 19 spiritum-est] spiritus si ex deo sint v 27 uidere Jlml eommnnia om. Jlml sicut 77 )
Ecce, inquiunt, de corpore domini aqua profluxit . et quid te hoc adiuuat o haeretice? multum, inquit. baptisma enim significat non esse nisi in corpore domini, id est in ecclesia. melius diceres: (de corpore domini, hoc est de ecclesia\', etiamsi iam constet, quod adhuc forte diligentius requirendum est, aqua illa baptismum esse significatum. nam et nos baptismum quem habetis de corpore domini esse [*]( 1 Matth. 7, 28 2 Matth. 7, 22 8 I Cor. 13, 2 16 Rom. 5, 5 25 cf. Ioh. 19, 84 ) [*]( 4 omia 0 9 si s. I. II 18 intellegitis] in Oml in nobis OmS 26 0 om. Jlml 28 melius-de ecclesia om. 0 29 etiamsi iam] etiam snam Oml )
Iam sufficiat; desinite talibus agere. omnia, quae huiusmodi protuleritis, aut pro nobis sunt aut, ut multum causae nostrae minuam, incertum est pro quibus sint; sed libenter in opertis immoramini, ne fateri aperta cogamini. ecce ecclesia rogo: quid patimini? ecce ecclesia tot manifestissimis sanctarum scripturarum testimoniis commendata et expressa, praedicta et demonstrata: sicut audiuimus, ita et uidimus. quid tergiuersaris quomodo suscipiaris? cur detrectas sic suscipi, quomodo illa suscipit, cui testimonium perhibet qui mentiri non potuit? doce scripturas canonicas aperte dixisse baptizandum esse in catholica ecclesia, qui apud haereticos in nomine patris et filii et spiritus sancti fuerit baptizatus. quodsi hoc docere non potes, illud doce, huic communioni tuae, id est parti Donati, ubi hoc didicisti, apertum aliquod et manifestum testimonium a scripturis canonicis perhiberi, et fatebor ad te esse transeundum nec aliter esse suscipiendos haereticos quam sicut suscipit ecclesia in qua es, quia tali testimonio declarata est. quid aestuas, quid perturbaris? non inuenis in scripturis canonicis, quod a te iustissime exigimus. nam quod dicere soletis: ubi pascis, ubi cubas in meridie, uides quale sit et quam pro te non sit. noli ergo talia quaerere, [*]( 16 PB. 47, 9 19 cf. Hebr. 6, 18 29 Cant. 1, 6 ) [*]( 2 arenam Ov 3 non om. Oml qua om. JR 5 foras de corpore eius Hml eius] eis Oml 11 protuleritis (tis in ras.) II 12 minuant 0 19 docet Oml 20 babtizandum IhnJ ecclesia catholica 77 24 a OIR. 0 fateor 77 27 inueni 0 )
Ego itaque sic te suscipio, quemadmodum suscipit semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. hoc forte obscurum esset, nisi Paulus aperuisset semen Abrahae, quod est Christus. sic te suscipio, quemadmodum suscipit illa sterilis, cuius multi filii magis quam eius quae habet uirum — quod obscurum esset, nisi Paulus dixisset ipsam esse ecclesiam matrem nostram, cui dictum est: dominus qui eruit te ipse deus uniuersae terrae uocabitur, cui dictum est: terra tua orbis terrarum —, sicut suscipit regina illa, de qua in psalmis dicitur: adstitit regina a dextris tuis, et cui dicitur: pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. postremo, ne multa commemorem, sic te suscipio, sicut suscipit ecclesia per omnes gentes, incipiens ab Hierusalem, sicut suscipit ecclesia, quae testis est Christo in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. ille enim te suscipit, [*]( 3 Ps. 47, 3 5 Cant. 1, 6 9 Ps. 67, 5 16 Gen. 22, 18 17 Gal. 3, 16 19 Esai. 54, 1 20 cf. Gal. 4, 26-27 21 Esai. 54, 5 23 Esai. 62, 4 24 Ps. 44, 10. 17 28 cf. Luc. 24, 47 29 cf. Act. 1, 8 ) [*]( 18 a uobis om. 11 24 astitit 11x 27 ne multa bis Om1 28 ne conicicu incipientibus, cf. p. 261, 6 ecclesia incipiente ab Hierusalem 30 in] ad v )
Quid ergo pluribus teneam? qui respondere cogitat huic epistulae, scrutetur scripturas et aut manifestum de Africa, uel in qua sola uel ex qua sola est pars Donati, proferat testimonium — quod ideo proferre non potest, quia illis tam manifestis, quae a nobis prolata sunt, repugnare scriptura non potest —, aut, si suarum suspicionum uel criminationum uel calumniarum sectatores credulos quaerit et uult traducere in aliud euangelium, quod non est aliud, atque annuntiare nobis praeterquam quod accepimus, etsi angelus de caelo esset, anathema esset, quoniam et diabolus, qui propterea de caelo cecidit, quia in ueritate non stetit, si anathema fuisset homini, quando ei praeterquam quod a domino deo acceperat annuntiauit, primi parentes carnis nostrae nec in poenam mortis incidissent nec de loco felicitatis exissent.
Quapropter uos, carissimi, quibus hanc epistulam scribo, praeceptum pastoris, qui animam suam posuit pro ouibus suis et nunc glorificatus et exaltatus sedet ad dextram dei patris, corde fidelissimo et firmissimo retinete dicentis: quae sunt oues meae uocem meam audiunt et sequuntur me. audistis eius uocem manifestissimam non solum per [*]( 8 I Tim. 4, 1 9 I Tim. 3, 16 19 cf. Gal. 1, 8 26 cf. Ioh. 10, 11. 15 29 Ioh. 10, 27 ) [*](6 alt. et om. II 12 epistolae Ov 16 si om. 0 crimina Oml 21 anathe j fuisset (om. ma) II 25 epistolam Ov 27 ad] a 0 deiteram IIv 28 dei om. 0 et firmissimo om. 0 )
Itaque et in aliis gentibus saepe nonnulla membra ecclesiae praeualentibus haeresum et schismatum seditionibus pressa atque obumbrata sunt et tamen, quia inerant, paulo post nullo dubitante claruerunt, et in ipsa Africa post illud Secundi Tigisitani apud Carthaginem seditiosum turbulentumque concilium, ubi et a femina nobili Lucilla operata corruptio postea iudicialibus gestis commemorata est, cum inde litterae paene per totam Africam, qua ecclesiae Christi iam germinauerant, missae fuissent, creditum est litteris concilii — neque enim aliter oportebat — et quasi uisa sunt per aliquam partem agri frumenta dominica defecisse; nullo modo autem defecerant, quae uere frumenta erant praedestinata atque seminata et alta radice feraciter germinantia. salua enim conscientia litteris concilii crediderant; neque enim ab hominibus de aliis hominibus [*](7 Matth. 24, 23. 26 11 Matth. 5, 14 21 sqq.] cf. cap. 18, 46 et . Optat. I 15 sqq. ) [*]( 1 eius om. 77 7 tert. ecce s. I. Hm2 15 etiam om. 77 22 sedioeum 0 23 corrutio Oml postea a 0 24 per p Om1 )
Nonnulli etiam bonae uoluntatis per carnalem caliginem etiam post confirmatum contra ecclesiam dei malignorum furorem in illa dissensione diutius errauerunt, tamquam si adhuc mollia conculcarentur frumenta et radice uiua herbae uigor attereretur. etiam ipsa tamen frumenta sua nouerat deus, quamuis ut reuiuiscerent arguenda et increpanda. non enim eo modo dictum est Petro: redi post me, satanas, quo modo dictum est de Iuda: unus ex uobis diabolus est. quidam quoque et apertissimae ueritati malo studio contradixerunt. illi uero eradicati uel praecisi erant, sed non permanentes in infidelitate, sicut de quibusdam ramis fractis [*](24 Matth. 16, 23 25 Ioh. 6, 70 28 cf. Rom. 11, 17-28 ) [*]( 2 furiosam pertinaciam Ov 3 contentioue obstinatissima Ollv, correxi; cf. Petil. I 1, 1 animosam peruersitatem pertinacia Btoltiore defenderent 7 pr. de om. 0 toto om. H 8 maluerunt (runt add. m2) H 12 a om. Oml 14 nitebatur] tenebatur JI 16 pr. et om. II ■ 17 fructificauit. Ovil crescit Oml sicut] sic 0 21 et radicefrumenta om. 0 24 Satana v )
Uos autem, innitentes tot euidentissimis testimoniis legis prophetarum psalmorum, ipsius domini et apostolorum de sancta ecclesia toto terrarum orbe diffusa, exigite ab istis, ut ostendant ex Africa, quod attinet ad partem Donati, aliqua manifesta de canonicis libris testimonia. neque enim, sicut iam dixi, ullo modo fieri posset, ut ecclesia, sicut dicunt et quod absit, tam cito ex tot gentibus peritura tot testimoniis tam sublimiter et tam indubitanter praedicaretur et de ista, quam uolunt suam, quae usque in finem sicut contendunt permansura fuerat, taceretur. mementote enim quid illi diuiti [*]( 4 Gal. 5, 21 26 cf. pag. 300, 20 ) [*]( 2 sed MftpNt et OIIv 5 apertissime 011 12 sollempnitas 0 20 scarrilitate 0 25 ex] dAx parjpartem 0 30 sua IIv 31 faerant Oml ) [*]( liH. Aogust. o. Don. II. ) [*]( 21 )