Quoniam igitur in scripturis sanctis ecclesia manifeste cognoscitur incipiens ab Hierusalem et per alias gentes crescens, donec omnes occupet usque in finem saeculi, [*]( 3 Matth. 13, 24 7 Col. 1, 6 9 Matth. 18, 89 20 cf. Matth. 18. 30 26 Gal. 1, 9 ) [*]( S caelorum om. 0 4 et om. U 5 hoc] hic U est om. II 8 die 8. 1. 0 alt. in] ad n 10 ergo] enim 0 11 epistola Ov 12 et iam] etiam Oll 17 respondetur II 20 semel 0 24 dignissime a. 1. II 30 crescendo nec 0 )
291
non autem sola frumenta, sed et purgamenta eius commemorantur, prius correcti communicate frumentis, et tunc uidebitis, quid in eis zizania uel paleam dicere debeatis. alioquin et malos bonorum laudibus exornare et bonos malorum criminibus accusare detestando errore cogimini. nempe in manibus documenta gestamus, quibus probemus maiores uestros, quorum schisma sectamini, et municipalibus gestis sanctos libros ignibus tradidisse et ecclesiasticis negare non potuisse, eosdemque inter iudices fuisse illos, qui apud Carthaginem contra Caecilianum et collegas eius absentes sententias contulerunt. nempe idem leguntur gestis et municipalibus et ecclesiasticis traditores, qui postea proferuntur a uobis tamquam traditorum absentium damnatores. nempe Nundinarius illius temporis diaconus uester apud Zenophilum consularem omnes Lucillae nundinas pate fecit, quae damnationem Caeciliani emit ab episcopis, qui ei factus fuerat inimicus uerum praedicans. nempe ipsi postea litteras ad imperatorem Constantinum dederunt datisque ab eo, sicut petiuerant, disceptatoribus episcopis non consenserunt eosdemque postmodum apud illum tamquam iniquos iudices accusauerunt et ab aliis sibi ad Arelatum datis ad ipsum imperatorem appellauerunt eodemque inter partes audiente calumniatores inuenti atque damnati in eadem furoris pertinacia permanserunt. nempe uos ipsi, qui propterea dicitis christianam sanctitatem de tot gentibus, in quibus apostoli eam fundatissimam reliquerunt, penitus esse deletam, quia communicauerunt eis, quos uestri maiores septuaginta episcoporum concilio Carthaginiensi damnauerant, nonne illis, quos trecenti decem Bagaiensi concilio cum Maximiano damnastis, modo communicatis? nonne Praetextatus Assuritanus et in ipso concilio damnatus legitur et gestis proconsularibus a uobis accusatus et oppugnatus, et
[*]( 13 cf. Cresc. III 28, 32 aq. ) [*]( 3 eia Ibng.ml, om. Ov palea 0 8 negare om. 77 18 illius om. II zenofilum 0 zenofiiiam 77 24 eam apostoli eam Oml 26 carthaginensi Oll(fI) 27 bagaiesi 77 29 et om. 77 o concilio damnatus le in ras. llm2 ) [*]( 19* ) 292
tamen in quo damnatus erat honore susceptus et in uestra communione defunctus est? nonne Felicianus Mustitanus eodem modo in eadem causa eodem concilio damnatus ab episcopis, accusatus apud iudices, postea receptus a nobis, nunc Uobiscum episcopus niuit? nonne illi. qui ab istis damnatis baptizati sunt, in eodem baptismo uobis modo communicant? sed uidelicet tot ecclesiae transmarinae apostolico labore fundatae si communicauerint sacramenta cum eis, quos nec apud se accusatos ipsae damnarunt et ab aliis postea purgatos et absolutos audierunt, amittunt salutem religionemque christianam: pars autem Donati et damnat quos uoluerit et in ipsa damnatione sacrilegia schismatis eorum sic exaggerat, ut illis, quos uiuos terra sorbuit, comparare non dubitet, et eis rursus cum uoluerit in eodem honore susceptis communicat et sancta atque integra perseuerat. o regula iuris Numidici, 0 priuilegia Bagaitana! et baptismus Christi exsufflatur in eis, qui eum in ecclesiis apostolicis perceperunt, in eis autem, quos \'damnati sacrilegi\', sicut in Bagaitano concilio scriptum est, Praetextatus et Felicianus baptizauerant, parcitur baptismo Christi, non quia baptismus Christi est, sed quia per eos datos est, qui a suis damnatoribus episcopi recedere et ad suos damnatores episcopi redire meruerunt.
Nempe haec omnia, quae iam diu commemoro, regalibus litteris et ecclesiasticis et municipalibus et proconsularibus gestis facta recitamus. tamen, o Donatistae, si uos teneretis ecclesiam toto orbe diffusam, quae manifestissimis canonicarum scripturarum testimoniis designata et expressa est, nihil aduersus uos omnia ista ualere deberent, quia neque uobis paleae crimina praeiudicarent, si uos in ea triticum essetis, [*](12 cf. Num. 16 et pag. 199, 11 15 sqq.] cf. Parm. III 4, 21-22 18 cf. Sententia concilii Bagaiensis ) [*](5 illi] alii JJ 8 apud se 0111. 0 9 ipsae scripgi ipri 011\'1 et ab om. II 14 sasceptas Oml 16 Uagaitana (h, 17 acceperant II 18 dampnati (i in ras.) II 20 est christi Ilml 23 dia commemoro in raa. JIm2 25 tenereti Oml tenetis Ilml 29 eam 0 )
293
nec si uos essetis palea et uestra essent crimina, tritico dominicae segetis aliquid praeiudicaretis, quod ita in agro domini seminatum est, ut crescat usque ad messem, id est quod ita in mundo seminatum est, ut crescat usque in finem saeculi. eo ergo modo si forte, quod adhuc nobis numquam probastis, aduersus paleam nostram talia documenta gereretis, nos autem aduersus uos tanta ista quae commemoraui non haberemus, etiam sic nihil frumentis nostris toto orbe diffusis omnino praeiudicaret, quidquid in eorum paleam quamuis uerissimum, quamuis manifestissimum, quamuis probatissimum diceretis. proinde remoueantur omnes moratoriae tergiuersationes. quidquid de peccatis hominum falsum obicitur, conueniatur conscientia et non obiciatur; quidquid de peccatis hominum etiam uerum obicitur et uel probari non potest uel cum debuit probari non potuit, non obiciatur; quidquid de peccatis hominum et uerum et probatum obicitur nec tamen ad frumenta quae inter paleam latent, sed ad ipsam paleam, quae in fine separabitur, pertinet, non obiciatur. haec enim et nos multo copiosius et probabilius obicere possumus, non ea inanitate qua illi, ut in eis causam nostram constituamus, sed ut eis ostendamus non ideo nos nolle talibus fidere, quia non inuenimus talia quae dicamus, sed ne tempus rebus necessariis utile in rebus non necessariis conteramus. quod propterea illi faciunt, quia robusta et firma ueritate subnixa documenta, quibus causam suam tueantur, inuenire non possunt et uolunt uideri aliquid dicere, dum tacere erubescunt et inania loqui non erubescunt. remotis ergo omnibus talibus ecclesiam suam demonstrent, si possunt, non in sermonibus et rumoribus Afrorum, non in conciliis episcoporum suorum, non in litteris quorumlibet disputatorum, non in signis et prodigiis fallacibus, quia etiam contra ista uerbo domini praeparati et »
[*]( 2 ita in om. 0 6 gerretis Oml 7 tanta 8. I. IIm2 8 nihil a. I. Um2 9 quicquid Tl (passim) 10 manifestissimum (stis in ras. et aimuin 8. I.) II 11 moratoratoriae Oml 18 pertinent Oml 29 pr. non-anorura om. 0 ) 294
cauti redditi sumus, sed in praescripto legis, in prophetarum praedictis, in psalmorum cantibus, in ipsius unius pastoris uocibus, in euangelistarum praedicationibus et laboribus, hoc est in omnibus canonicis sanctorum librorum auctoritatibus, nec ita, ut ea colligant et commemorent quae obscure uel ambigue uel figurate dicta sunt, quae quisque sicut uoluerit interpretetur secundum sensum suum. talia enim recte intellegi exponique non possunt, nisi prius ea, quae apertissime dicta sunt. firma fide teneantur.
Quisquis ergo huic epistulae respondere se praeparat, ante denuntio, ne mihi dicat: \'illi codices dominicos ignibus tradiderunt, illi simulacris gentium sacrificauerunt, illi nobis iniquissimam persecutionem fecerunt, et uos eis in omnibus consensistis*. breuiter enim respondeo quod saepe respondi: aut falsa dicitis aut, si uera sunt, non ad frumenta Christi, sed ad eorum paleam pertinent ista quae dicitis\'. non inde perit ecclesia, quae ultimo iudicio uentilata istorum omnium separatione purgabitur. ego ipsam ecclesiam requiro, ubi sit quae audiendo uerba Christi et faciendo aedificat super petram et audiendo et faciendo tolerat eos, qui audiendo et non faciendo aedificant super harenam; ubi sit triticum quod inter zizania crescit usque ad messem, non quid fecerint uel quid faciant ipsa zizania; ubi sit proxima Christi in medio filiarum malarum sicut lilium in medio spinarum, non quid fecerint uel faciant ipsae spinae; ubi sint pisces boni qui, donec ad litus perueniant, tolerant pisces malos pariter inretitos, non quid fecerint uel quid faciant ipsi pisces mali. [*]( 19 cf. Matth. 7, 24-27 21 cf. Matth. 13, SO 23 cf. Cant. 2, 2 25 cf. Matth. 13, 47—48 ) [*]( 1 redditi 8. I. Hm2 2 in ipsius bis Oml uniue om. II 6 uel figurate s. I. IIm2 10 epistolae Ov 11 domini quos 0 ignibus dominicos Iltnl 17 ultimo] optimo JJ 18 purgabitur 1Img.tnS ergo IIinl 19 et faciendo 8. l. Jlm2 21 arenam Ov 22 ipsa zizania uel faciant Ihnl alt. quid om. IIv 23 um malarum in ras. Ilm2 24 sicut Hmg.m2 post uel fort. inserendum quid, cf. lin. 22 et 27 25 ipse in ras. Ibn2 26 irrititos II 27 quid om. II mali 8. l. Jlm2 )
295
Omissis ergo istis morarum tendiculis ostendat ecclesiam uel in sola Africa perditis tot gentibus retinendam uel ei Africa in omnibus gentibus reparandam atque adimplendam, et sic ostendat, ut non dicat: \'uerum est, quia hoc ego dico aut quia hoc dixit ille collega meus aut illi collegae mei aut illi episcopi uel clerici uel laici nostri, aut ideo uerum est, quia et illa et illa mirabilia fecit Donatus uel Pontius uel quilibet alius, aut quia homines ad memorias mortuorum nostrorum orant et exaudiuntur, aut quia illa et illa ibi contingunt, aut quia ille frater noster aut illa soror nostra tale uisum uigilans uidit uel tale uisum dormiens somniauit\'. remoueantur ista uel figmenta mendacium hominum uel portenta fallacium spirituum. aut enim non sunt uera quae dicuntur aut, si haereticorum aliqua mira facta sunt, magis cauere debemus, quod, cum dixisset dominus quosdam futuros esse fallaces, qui nonnulla signa faciendo etiam electos, si fieri posset, fallerent, adiecit uehementer commendans et ait: ecce praedixi uobis. unde et apostolus admonens: spiritus autem, inquit, manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum. porro si aliquis in haereticorum memoriis orans exauditur, non pro merito loci, sed pro merito desiderii sui recipit siue bonum siue malum. spiritus enim domini, sicut scriptum est, repleuit orbem terrarum, et: auris zeli audit omnia, et multi irato deo exaudiuntur, de qualibus dicit apostolus: tradidit illos deus in concupiscentias cordis illorum, et multis propitius deus non tribuit quod uolunt, ut quod utile est tribuat. unde [*]( 7 cf. In Ioh. tractat. 13, 17 8 cf. Petil. II 71, 159 17 Matth. 24, 25 18 I Tim. 4, 1 23 Sap. 1, 7 25 Sap. 1, 10 26 Rom. 1, 24 ) [*]( 6 aut illi episcopi-nostri a. I. Jlm2 7 pr. et om. JIv 11 somnianit dormiens Jhnl 18 autem om. Ov 19 inquit om. 77, cf. 24, 70 21 et doctrinis v, cf. 23, 65. 24, 70 23 recepit thnl siun malum siue bonum 77 24 enimj autem 77 25 audiuit Jlml deo irato 77 27 eorum 0 et Uulg. )
296
idem apostolus ait de stimulo carnis suae, angelo satanae, quem sibi datum dicit a quo colaphizaretur, ne magnitudine reuelationum extolleretur: propter quod ter dominum rogaui, ut auferret eum a me. et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; uirtus in infirmitate perficitur. nonne legimus ab ipso domino deo nonnullos exauditos in excelsis montium Iudaeae, quae tamen excelsa ita displicebant deo, ut et reges qui ea non euerterent culparentur et qui euerterent laudarentur? unde intellegitur magis ualere petentis affectum quam petitionis locum. de uisis autem fallacibus legant quae scripta sunt, et quia ipse satanas transfigurat se tamquam angelum lucis et quia multos seduxerunt somnia sua, audiant etiam quae narrent pagani de templis et diis suis mirabiliter uel facta uel uisa, et tamen dii gentium daemonia, dominus autem caelos fecit. exaudiuntur ergo multi et multis modis non solum christiani catholici, sed et pagani et Iudaei et haeretici uariis erroribus et superstitionibus dediti. exaudiuntur autem uel ab spiritibus seductoribus, qui tamen nihil faciunt nisi permittantur, deo sublimiter atque ineffabiliter iudicante quid cuique tribuendum sit, siue ab ipso deo uel ad poenam malitiae uel ad solacium miseriae uel ad admonitionem quaerendae salutis aeternae. ad ipsam uero salutem ac uitam aeternam nemo peruenit nisi qui habet caput Christum. habere autem caput Christum nemo poterit nisi qui in eius corpore fuerit, quod est ecclesia, quam sicut ipsum caput in scripturis sanctis canonicis debemus agnoscere. non in uariis hominum rumoribus et opinionibus et factis et dictis et uisis inquirere.
Nemo mihi ergo haec opponat qui mihi respondere [*]( 8 II Cor. 12, 8-9 11 II Cor. 11, 14 12 Eccli. 34, 7 14 Ps. 95, 5 ) [*]( 2 colafizaretnr II 5 nam uirtus v 6 raontibus O 7 excelsa otn. 0 et om. JI 11 tamquam] in Ilml, cf. Petil. II 18, 40 18 spiritalibus Ilml 19 qui tamen] quita Oml atque ineffabiliter om. 0 20 retribuendum H, cf. p. 295, 28 21 solatium Ollmlv 22 pr. ad eras. in II ad dampnationem 0 29 ergo om. II )
297
paratus est, quia nec ego dico ideo mihi esse credendum communionem Donati non esse ecclesiam Christi, quia quidam, qui apud eos episcopi fuerunt, diuina instrumenta ignibus tradidisse gestis ecclesiasticis et municipalibus et iudicialibus conuincuntur, aut quia in iudicio episcoporum, quod ab imperatore petiuerant, causam suam non obtinuerunt, aut quia prouocantes ad ipsum imperatorem etiam ab ipso contrariam sibi sententiam meruerunt, aut quia tales sunt apud eos circumcellionum principes, aut quia tanta mala committunt circumcelliones, aut quia sunt apud eos, qui se per abrupta praecipitent uel concremandos ignibus inferant, quos ipsi sibimet accenderunt, aut trucidationem suam etiam inuitis hominibus terrendo extorqueant et tot spontaneas et furiosas mortes, ut colantur ab hominibus, appetant, aut quod ad eorum sepulcra ebriosi greges uagorum et uagarum permixta nequitia die noctuque se uino sepeliant flagitiisque corrumpant. sit ista omnis turba palea eorum nec frumentis praeiudicet, si ipsi ecclesiam tenent. sed utrum ipsi ecclesiam teneant, non nisi de diuinarum scripturarum canonicis libris ostendant, quia nec nos propterea dicimus nobis credi oportere quod in ecclesia Christi sumus, quia ipsam quam tenemus commendauit Mileuitanus Optatus uel Mediolanensis Ambrosius uel alii innumerabiles nostrae communionis episcopi, aut quia nostrorum collegarum conciliis ipsa praedicata est, aut quia per totum orbem in locis sanctis, quae frequentat nostra communio, tanta mirabilia uel exauditionum uel sanitatum fiunt, ita ut latentia per tot annos corpora martyrum, quod possunt a multis interrogantes audire, Ambrosio fuerint reuelata et ad ipsa corpora caecus multorum annorum ciuitati Mediolanensi notissimus oculos lumenque receperit, aut quia ille somnium uidit et ille in spiritu
[*]( 26 cf. Confess. IX 7. De ciu. dei XXII 8 ) [*]( S faerunt episcopi Ibnl 8 circumcelionam Oml 9 circumceliones Oml 10 abruta 0 18 de om. II 20 simus OIIm2, c/. p. 287, 27. 293, 21 27 audiri II 30 reciperet 077 in om. II ) 298
assumptus audiuit, siue ne iret in partem Donati siue ut recederet a parte Donati. quaecumque talia in catholica fiunt, ideo sunt approbanda, quia in catholica fiunt, non ideo ipsa catholica manifestatur, quia haec in ea fiunt. ipse dominus Iesus cum resurrexisset a mortuis et discipulorum oculis uidendum manibusque tangendum suum corpus offerret, ne quid tamen fallaciae se pati arbitrarentur, magis eos testimoniis legis et prophetarum et psalmorum confirmandos esse iudicauit, ostendens ea de se impleta quae fuerant tanto ante praedicta. sic et ecclesiam suam commendauit dicens: praedicari in nomine suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. hoc in lege et prophetis et psalmis esse scriptum ipse testatus est, hoc eius ore commendatum tenemus. haec sunt causae nostrae documenta, haec fundamenta. haec firmamenta.
Legimus in Actibus apostolorum dictum de quibusdam credentibus, quod cotidie scrutarentur scripturas. an haec ita se haberent. quas utique scripturas nisi canonicas legis et prophetarum? huc accesserunt euangelia, apostolicae epistulae, Actus apostolorum, Apocaiypsis Iohannis. scrutamini haec omnia et eruite aliquid manifestum, quo demonstretis ecclesiam uel in sola Africa remansisse uel ex Africa futurum esse ut impleatur quod dominus dicit: praedicabitur hoc euangelium in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet finis. sed aliquid proferte, quod non egeat interprete, nec unde conuincamini quod de alia re dictum sit et uos illud ad uestrum sensum detorquere conemini. uidetis enim unicum illud, quod proferre consuestis: ubi [*](7 cf. pag. 260, 23 sqq. 10 Luc. 24, 47 13 cf. Lnc. 24, 44 16 cf. Act. 17, 11 23 Matth. 24, 14 28 Cant. 1, 6 ) [*]( 1 siue ne] si bene 0 iniret 77 parte Om2 sine ut—Donati om. 0 3 manifestatur catholica lItJ 6 corpus suum 77r 14 he Om2 15 documenta] hec documenta 0 17 cottidie 77 19 epistolae Ov 20 apocalipsis II 22 utrumque affrica 77 23 euangelium] add. regni r, cf. p. 300, 7 et Creac. III 64, 71)
299
pascis, ubi cubas in meridie, quemadmodum excussis omnibus eiusdem loci uerbis longe aliud indicat quam uos putatis, et si hoc sonaret quod uultis, Maximianistae uos in eo uincerent. magis enim meridies prouincia Byzacium Tripolis, ubi illi sunt quicumque sunt, quam Numidia, ubi uos praepolletis. ita ergo ipsi germanius et distinctius possunt de meridie gloriari, ut eos excludere ab hac sententia non possitis, nisi in illis uerbis uerum sensum et catholicum teneatis, ostendentes eis\' secundum quattuor angulos orbis terrarum ab austro magis quam ab africo esse meridiem, secundum figuratas autem scripturarum locutiones perfectam mentis illuminationem feruoremque maximum caritatis uocari meridiem, unde scriptum est: et tenebrae tuae tamquam meridies erunt. aliquid ergo proferte quod non contra uos uerius interpretetur, sed quod interprete omnino non egeat, sicut non eget interprete: in semine tuo benedicentur omnes gentes, quia semen Abrahae Christum non ego sed apostolus interpretatur; sicut non eget interprete: tu enim uocaberis uoluntas mea et terra tua orbis terrarum, quia ei dicitur quam nemo christianus nisi ecclesiam Christi intellegit; sicut non eget interprete: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium, quia in eo psalmo dicitur, ubi passio domini etiam teste euangelio declaratur; sicut non eget interprete: quia oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenit\'entiam et remissionem peccatorum in omnes
[*](4 cf. cap. 3, 6 13 Esai. 58, 10 16 Gen. 22, 18 17 cf. Gal. 3, 16 18 Esai. 62, 4 21 Ps. 21, 28-29 25 cf. Matth. 27, 35. Ioh. 19, 23 26 Luc. 24, 46-47) [*]( 4 bizantiam 0 byzantiom Jl 7 in s. I. 0 9 quatuor OJIv angeloa Oml 10 affrica (sic) R 14 ergo om. Jlml 18 uolaptas 0 21 conaertantar Oml 27 eius 8. I. JIm3 28 in Jlml per 0Jlm2v cf. p. 259, 17. 263, 20. 288, 23. cap. 22, 63) 300
gentes, incipientibus ab Hierusalem; sicut non eget interprete: et eritis mihi testes in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram - coepisse enim ecclesiam ab Hierusalem atque inde isse circum Iudaeam et Samariam et ceteras gentes consequentia gesta testantur canonicis firmata documentis —; sicut non eget interprete: et praedicabitur hoc euangelium in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet finis — interrogatus enim dominus de fine huius saeculi cum quaedam initia parturitionum dixisset, ait: sed nondum est finis; finem autem futurum praedixit post praedicationem euangelii in uniuerso orbe in omnibus gentibus —; sicut non eget interprete: sinite utraque crescere usque ad messem, quia, cum egeret interprete, ipse dominus interpretatus est et ipse exposuit cui nemo contradicere potest, maxime in ea parabola quae ab illo prolata est et ipse ait bonum semen esse filios regni, agrum mundum, messem finem saeculi. tale aliquid proferte uel unum, quo apertissime Africa declaretur uel in reliquis sola derelicta uel ad principium renouandi et implendi orbis sola seruata. neque enim tot testimoniis commendaretur quod erat cito periturum, et sic taceretur aut quod solum esset relinquendum aut ex quo solo totum esset reparandum et implendum. si autem non potestis quod tam iuste a uobis flagitamus ostendere, cedite ueritati, conticescite, obdormiscite, a furore expergiscimini in salutem.
An adhuc dicitis: si apud uos est ecclesia, ut quid nos ad eius pacem persequendo compellitis? aut si mali sumus, quid nos quaeritis? et si xixania sumus, sinite nos crescere usque ad messem? quasi nos, quibus modis possumus, aliud [*](2 Act. 1, 8 6 Matth. 24, 14 9 cf. Matth. 24, 8 10 Matth. 24, 6 12 Matth. 13, 30 16 cf. Matth. 13, 38-39) [*](2 pr. et om. 11 7 eaangelium] add. regni in uniuerso orbe v, cf. 24, 70 18 quod Oml reliquiis 0 19 ad] a Oml 20 quod erat-taceretur om. 0 24 conticiscite 01Z)
301
agamus nisi ne triticum simul eradicetur, dum ante tempus zizania separantur. quicumque enim boni in aeternum futuri sunt. etsi ante tempus mali sunt, non zizania, sed triticum sunt in praescientia dei. sic autem nos accusatis, quare uos quaeramus si mali estis, quasi non in eo perieritis quo mali estis et ideo sitis quaerendi quia peristis, ut perditi quaeramini. quaesiti inueniamini, inuenti reuocemini sicut illa ouis a pastore, sicut illa dragma a muliere, sicut ille filius qui mortuus erat et reuixit. perierat et inuentus est. ille uos enim quaerit. qui in sanctis habitat et imperat ut quaeramini.
De persecutione autem uestra querela sedabitur, si cogitetis et intellegatis prius non omnem persecutionem esse culpabilem; alioquin non laudabiliter diceretur: detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar. nam cotidie uidemus et filium de patre tamquam de persecutore suo conqueri et coniugem de marito et seruum de domino et colonum de possessore et reum de iudice et militem uel prouincialem de duce uel rege, cum illi plerumque ordinatissima potestate sibi homines subditos per terrores leuium poenarum a grauioribus malis prohibeant atque compescant, plerumque autem a bona uita et a bonis factis minando et saeuiendo deterreant. sed cum a malo et illicito prohibent, correctores et consultores sunt, cum autem a bono et licito, persecutores et oppressores sunt. culpantur etiam qui prohibent a malo, si modum peccati modus cohercitionis excedat. item iure culpandi sunt, qui turbide atque inordinate in eos cohercendos insiliunt, qui nulla sibi lege subiecti sunt.
Proinde circumcellionum uestrorum inordinatas licentias et superbas insanias iuste reprehendimus, etiam cum aliquibus [*]( 1 cf. Matth. 13, 29 7 cf. Luc. 15 10 cf. Ps. 21, 4 13 Ps. 100, 5 22 cf. pag. 116, 4 sqq. ) [*]( 3 etsi-mali sunt om. 0 4 sunt.] simul 0, om. 77 sic] si Om2 5 in om. 77 8 drachma v 11 quaerela 77ml 14 proximo sno occulte] secreto proximo suo 77 et Uulg. 15 cottidie 77 17 pronnincialem Oml 19 leniorum TIv 25 cohertionis 0 cupandi 0 26 tubide Oml 28 circumcelionum Oml )
302
pessimis uiolenti sunt, quia illicita illicite uindicare et ab illicitis illicite deterrere non est bonum. cum uero et innocentes uel causa incognita uel iniquissimis inimicitiis persequuntur, quis eorum sceleratissima latrocinia non perhorrescat? at uero quod Maximianistarum furorem legibus publicis cohercendum putastis, ut eos per iussa iudicum et exsecutionem officiorum et auxilia ciuitatium pulsos de basilicis quas tenebant ad considerationem sui sceleris urgeretis, non reprehendimus, nisi quia hoc in eis insectati estis quod ipsi fecistis, immo multo leuius quam fecistis. illi enim aduersus partem Donati, uos autem aduersus orbem terrarum et aduersus eius uerba, qui ecclesiam suam incipientem ab Hierusalem per omnes gentes commendauit, sacrilegae dissensionis altare erexistis. porro si Maximianistae iussionibus iudicum aduersus se impetratis illicite et furiose resistere auderent, nonne ipsi sibi iudicium adquirerent dicente apostolo: qui enim resistit potestati dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi sibi iudicium adquirunt. principes enim non sunt timori bono operi sed malo? cum ergo eorum malum opus existeret, quod uos per ordinatas potestates cohibere conabamini, si uellent illi pro ipso malo opere suo peiore opere legibus aduersari, numquid a uobis et non a se ipsis, quidquid eis mali accideret, paterentur? . quemadmodum quicumque uoluisset dicere blasphemiam in deum Sidrac Misac Abdenago et secundum edictum regis cum domo sua disperderetur, numquid hoc ab ipsis tribus uiris, quibus de igne liberatis rex commotus illud edixerat, aut uero etiam ab ipso rege, ac non potius a se ipsis illa digna mala paterentur? si etiam quadraginta illi Iudaei, qui Paulum
[*]( 16 Rom. 13, 2-8 25 cf. Dan. 8, 29 (96) 29 cf. Act. 28, 12-33 et Petil. II 92, 206 extr. ) [*]( 3 perseqantar Hml 4 sceleratissima om. 77 perhorreacit 77 6 coercendum Ov exsequutionem 0 7 ciuitatum Om2JIv 8 urfUeretis II 15 aduersum II 16 dicentes Oml 18 autem jx ras. llm2 25 eydrac 0 sedrac II Sidrach, Misach et 11, cf. PeIiZ. II 92, 211. Gaud. I 19, 20 27 illud s. I. 77 ) 303
interficere coniurauerant, in armatos, a quibus ordinata tuitione idem Paulus deducebatur, irruissent, numquid eos Paulus ac non se ipsi potestatibus resistendo peremissent?
Quapropter et uos sine tumultu animi, sine turbulenta contentione, sine amaritudine odiorum considerate diligenter ea, quae contra uos reges nostrae communionis constituunt, qua çausa patiamini, et si uos in ecclesia Christi esse inueneritis, gaudete et eiultate, quia merces uestra multa est in caelis. uos enim tamquam martyres coronamini, illi autem tamquam persecutores martyrum iudicantur. si autem uos contra ecclesiam Christi altare erexisse et a christiana unitate, quae toto orbe diffunditur, sacrilego schismate separatos esse et corpori Christi, quod est ecclesia toto orbe diffusa, et rebaptizando et blasphemando et quantum potestis oppugnando aduersari sancta et canonica scriptura conuincit, uos impii atque sacrilegi, illi autem, qui uos pro tanto scelere tam leuiter damnorum admonitiionibus uel locorum uel honorum uel pecuniae priuatione deterrendos cohercendosque decernunt, ut cogitantes quare ista patiamini sacrilegium uestrum cognitum fugiatis et ab aeterna damnatione liberemini, et rectores diligentissimi et consultores piissimi deputantur. hanc uobis dilectionem debent christiani catholici imperatores, ut sacrilegia uestra et propter cbriatianam mansuetudinem non pro merito punienda decernant et propter christianam sollicitudinem non omnino inpunita dimittant. hoc in eis deus operatur, cuius misericordiam etiam in his molestiis de quibus conquerimini non uultis agnoscere. nos autem, quantum in nobis est, quantum dominus donat atque permittit, nec ipsas leges lenissimae cohercitionis aduersus uos mouemus, nisi ut [*](8 Matth. 5, 12. ) [*]( 3 resistendo 8. I. JI 5 diligenter considerate Ilml 12 sacrilogo. (s eras.) II 13 corpore 0 14 rebaptizando. H 17 leniter v 18 coercendosque Oo 21 nltores II (correctores et consultores p. 301, 22) 22 debet II iimperatores II 23 raansuetudinem christianam 0 25 demittant II 26 cumqaeriimni Oml 29 coercitionis Ov )
304
ecclesia catholica propter infirmorum fragilitatem, ut eis liceat sine timore eligere quid teneant uel sequantur. a uestris terroribus libera praestetur, ut, si aliquid uestri in nostros uiolenter fecerint, tunc uos, quos tamquam obsides in fundis et in ciuitatibus habemus, non qualia uestri faciunt patiamini, sed per ordinata iudicia subiecti legibus damno pecuniario uapuletis. quod si uobis graue uidetur, uestri uobis parcant et quiescant; si autem in uos non quiescendo illi saeuiunt qui uel sub uobis uel uobiscum sunt, quid de nobis conqueramini non habetis, qui in uestra uel uestrorum potestate posuimus, ut etiam sectantes haeresem uestram nulla damna patiamini, si nullas catholica siue a uobis siue a uestris uiolentias patiatur. quodsi aliquae factae fuerint uobis inuitis et compescere non ualentibus, misericorditer ipsis damnis et iuste admonemini, quales habeatis a quibus uos contaminari non putatis, atque hinc intellegere cogimini, quam inanes calumnias ecclesiae Christi toto orbe diffusae faciatis, neque iam nobis obiciatis quod persequimur uos, sed uestris potius, si et nos suis uiolentiis infestari et uos publicis legibus malunt conteri quam se a solito furore sedari. si quid sane a nostris christianae caritatis modum uotumque non custodientibus odiose et perniciose patimini, non esse illos nostros cito dixerim, sed aut futuros si se correxerint, aut in fine separandos si in malitia perdurarint; nos tamen nec propter pisces malos retia rumpimus nec propter uasa in contumeliam facta domum magnam deserimus. quodsi uos quoque illos, a quibus talia catholica patitur, non esse uestros eadem regula dicitis, probate animum uestrum, corrigite errorem, amplectimini
[*]( 4 tamquam obsides] cf. Petil. II 83, 184 extr. 24 cf. Matth. 13, 47 25 cf. II Tim. 2, 20 28 cf. Eph. 4, 3 ) [*]( 4 fecerunt 77 7 nobia parcant v 8 nos v 9 quod v, cf. 22, 63 (bis). 24, 70 11 hereeim 0m2 12 si] si in Oml spaciatar Oml 15 quibus] quabus 77 uos om. 77 16 hinc om. 0 cogamini 77 quam] qua 0 calumpnias ecclesias ecclesiae 77 21 custodientibna] odientibus 0 23 finem 77 ) 305
unitatem spiritus in uinculo pacis. nam si nec uos illi contaminant nec nos isti, non nobis inuicem alienis criminibus calumniemur: in una caritate frumenta crescamus, simul usque ad uentilabrum paleam toleremus.
Quamobrem si nullo interprete indigent canonicarum scripturarum testimonia, quae commendant ecclesiam in totius orbis communione consistere, et separationi uestrae in Africa constitutae ex eisdem libris nulla talia potestis inuenire suffragia, nec iuste de persecutionibus conquerimini, quas grauiores ipsa perpetitur quo latius diffunditur, ac fide et spe et caritate omnia tolerat non tantum talia, qualia uestri circumcelliones et eorum similes ubi possunt membris eius infligunt, sed omnia uariarum iniquitatium scandala per uniuersum mundum scatentia, de quibus dominus exclamauit: uae mundo ab scandalis. grauius enim persequitur filius patrem male uiuendo quam pater filium castigando, et grauius ancilla Sarram persecuta est per iniquam superbiam quam eam Sarra per debitam disciplinam, et grauius dominum persequebantur propter quos dictum est: zelus domus tuae comedit me quam eos ipse, cum eorum mensas euertit et eos flagello de templo expulit.
Quid habetis amplius quod dicatis? an illud ultimum uestrum iam placet in medium proferamus? ecce, inquiunt, uos tenetis ecclesiam. quomodo nos suscipitis, si ad uos transire uoluerimus? breuiter respondeo: \'sic uos suscipimus, quomodo suscipit ecclesia quam in sanctis libris canonicis inuenimus\'. deposita quippe animositate contradicendi, qua tument omnes qui ueritate dei uinci nolunt et sua peruersitate uincuntur, facile potestis intellegere et in bonis esse et [*]( 10 cf. I Cor. 18, 13. 7 14 Matth. 18, 7 16 cf. Gen. 16 19 Ioh. 2, 17 20 cf. Ioh. 2, 15 28 aqq.] cf. § 63 init. Caes. § 2 init. ) [*]( 2 calampniemus ex calupniemini Oml 6 commeudant] tamen (in ras.) dant O 8 constituta et ex eisdem 27 iisdem Of) 10 pr. et 8. I. II 11 cerciceliones Om1 18 iniqmtatam Om2v 14 ue II 16 saram et 17 aara Om2H(v) 23 immediom 0 25 sascipit Oml 26 ecclesiam 0 28 aeritatem 0 29 bonis] nobis 0 ) [*]( LII. Augost. c. Don. II. ) [*]( 20 )
306
in malis sacramenta diuina, sed in illis ad salutem, in illis ad damnationem; et cum tantum distet inter eos qui haec digne indigneque tractauerint, ipsa tamen eadem sunt illis ad praemium ualentia, illis ad iudicium.
Quapropter quando plures quam Iohannes dominus baptizabat, sicut in euangelio scriptum est, ubi subiecit euangelista: quamuis ipse non baptizabat sed discipuli eius, cum tantum distaret inter Petrum et ludam, nihil tamen distabat inter baptismum qui dabatur per Petrum et qui dabatur per ludam. illud enim quod per eos dabatur unum erat, cum ipsi non essent unum, et illud Christi erat, illorum autem unus ad membra Christi, alter ad partem diaboli pertinebat. cum uero Iohannes Baptista et Paulus apostolus unum essent, quia uterque sponsi amicus erat, tamen, quia non erat unus baptismus qui dabatur a Iohanne et qui dabatur a Paulo, iussit Paulus Christi baptismo baptizari eos, qui baptismo Iohannis fuerant baptizati. itaque ille baptismus Iohannis dictus est, qui autem per Paulum datus est non est dictus baptismus Pauli, sed: iussit eos, inquit, baptizari in Christo. ecce unum sunt Iohannes et Paulus, et non unum dant; ecce non sunt unum Petrus et ludas, et unum dant; at uero Petrus et Paulus et unum sunt et unum dant. Abraham et Cornelius ex fide iustificati unum sunt, et non unum sacramentum acceperunt, itemque Cornelius et Simon magus non sunt unum, et unum sacramentum acceperunt; at uero Cornelius et ille spado, quem Philippus in itinere baptizauit, et unum sunt et unum sacramentum acceperunt. cum ergo unum est sacramentum, nec diuersi datores nec diuersi perceptores faciunt, ut non sit unum quod unum est.
Isti autem, dum uolunt hominum esse quod Christi est, res falsissimas et absurdissimas persuadere conantur, ut [*](7 Ioh. 4, 2 14 cf. lob. 3, 29 18 Act. 19, 4 22 cf. Gal. 3, 6 et Act. 10 23. 25] cf. Act. 8 ) [*]( 1 alt. in illiej in malis v 5 quando 8. ras. 3 litt. JIm2 20 ecce non sunt—21 unum dant om. 0 23 idemque OmlH 24 Bjmon 0 29 cam 77 30 absordissimas 77 )
307
prope tot sint baptismi quot homines per quos dantur. itaque illud, quod dominus ait de homine et opere hominis: arbor bona bonos fructus facit et arbor mala malos fructus facit, isti ad hoc detorquere conantur, ut a bono baptizatus bonus sit et a malo baptizatus malus sit. unde sequitur eos, etiamsi nolint, ut a meliore baptizatus melior sit et ab inferiore baptizatus inferior sit. ex quo fit ut illi, quos ante domini passionem non ipse Iesus baptizabat, sed discipuli eius, multo sanctius nascerentur, si ab ipso baptizarentur. quis enim uel cogitare possit, quantum intererat inter ipsum et discipulos eius a quibus baptizabantur? ergo inuidit eis sanctiorem generationem, quos a discipulis suis sese hic constituto maluit baptizari? quod utique quisquis credit insanus est. quid ergo dominus eo ipso demonstrare dignatus est nisi suum esse quod daretur, per quemlibet daretur, et se baptizare, de quo amicus ille sponsi dixerat: hic est qui baptizat, per cuiuslibet manus ministri baptizaretur qui credidisset in eum? dicit etiam Paulus: gratias deo quod neminem uestrum baptizaui nisi Crispum et Gaium, ne quis dicat quod in nomine meo baptizaui. et iste ergo credatur inuidisse hominibus meliorem sanctificationem, si, quanto melior erat, tanto melius poterant baptizari qui ab illo baptizarentur? immo uero ad hoc ipsum uigilauit cautissimi et fidelissimi dispensatoris intentio, ne quisquam ideo sanctius se baptizatum putaret, quod a ministro sanctiore baptizaretur, et quod domini erat seruo tribueret.
Cum igitur boni et mali dent et accipiant baptismi sacramentum nec regenerati spiritaliter in corpus et membra Christi coaedificentur nisi boni, profecto in bonis est illa [*]( 2 Matth. 7, 17 16 Ioh. 1, 33 18 I Cor. 1, 14-15 29 cf. Eph. 2, 22 ) [*](3 et om. Ih fructus malos 77 6 nolunt 77 8 baptizat 0 11 baptizabatnr 0 eia om. Oml 12 se 77 18 domino 0 21 quantam H, ef. Gresc. IIII 10, 12 27 dant Oml 28 regenenarati 0 spiritualiter Olfo ) [*]( 20* )
308
ecclesia cui dicitur: sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum. in his est enim qui aedificant super petram, id est qui audiunt uerba Christi et faciunt, quia et Petro confitenti se Christum filium dei sic ait: et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. non est ergo in eis qui aedificant super harenam, id est qui audiunt uerba Christi et non faciunt. ipse enim dixit: qui audit uerba mea haec et facit ea, similabo eum uiro sapienti, qui aedificat domum suam super petram, et ibidem paulo post: qui audit, inquit, uerba mea haec et non facit ea, similabo eum uiro stulto, qui aedificat domum suam super harenam. qui ergo compage caritatis incorporati sunt aedificio super petram constituto et lilio inter spinas candenti, ipsi utique possidebunt regnum dei; qui autem super harenam aedificant uel in spinis deputantur, quis dubitauerit quod regnum dei non possidebunt? nihil utique talibus prodest baptismi sacramentum, nec tamen propter eorum instabile fundamentum sterilemque malitiam etiam sacramento quod habent ulla iniuria facienda est.