Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Cernis iam, ut arbitror, quam inaniter dixeris, quod uidearis tibi ad omnia respondisse quae mea epistula continentur. si enim propterea respondisti, quia tacere noluisti, non quidem ad omnia, sed tamen respondisti. si autem ad hoc respondisti, ut ea quae a me dicta sunt euacuares, uideo te quidem ad multa respondisse, sed nihil te uideo refellisse. consideratis autem omnibus, quae a me dicta sunt, puto quod facillime intellegas non deuitandae contentionis causa, quae nulla est cum ueritas quaeritur uel non pro uana gloria litigatur, sed causae malae diffidentia tuos nobiscum nolle conferre. ut enim hanc solam Maximianensium causam in medium proferamus, nibil contradici posse nunc saltem fortasse iam agnoscis. unde non mihi adrogans, sicut credis aut calumniaris, uelut inuictam eloquentiam sic eam uolui commendare, sed magis ut intuerentur, qui legerent, talem esse causam, pro qua adserenda uel potius demonstranda nullius sit facundiae patrocinium requirendum.

Ecce iam non dico tricipitem bestiam errorem uestrum, quia suauissimus uerborum emendator es, sed dico \'calumniam tripertitam\'; nec dico nos ei tamquam tridenti telo ex hac Maximianensium causa debere resistere, sed dico \'tripertita defensione\'; nec dico in eorum fronte configite [*]( 4 cf. epist. Cresc. 21 sqq. Petil. I 27, 29. cf. Cresc. III 78, 89 ) [*]( 1 damoauerant XZ 3 si et] sed R respuunt R 5 in mea Ym2R 9 respondistse tF nil R 10 quod puto WXmlYR 12 quaeritur uel Ym2 uel q. WXYmlZ vel q. uel Rv 13 tuos (t. e. episcopos) WYmJX uos cel. v, cf. III 52, 58 init. nollem WXmlYmlR 15 contradicere potuisti Ym2 contradicere tu isti posse R 17 ut inuicta euan. W uoluit WYuilR 19 ada(-BS-JC)erendain WXmlYml demonstrandam WXmlYml facundia WXml 21 uestiam JVrmlR 22 quia] quasi YR suauissimas IV}R emendator es] emendationes Ym2R 23 caloinniam R, ) [*]( 87* )

580
aut in ora coartate, sed dico (eorum inpudentiam cohibete sermonemque reprimite). numquid, quoniam uerba mutata sunt et ex translatis facta sunt propria. ideo Maximianensium causa mutata est, cuius conpendio sic superamini, ut nihil uobis restet, si aliquando sapiatis, nisi finita peruicaci animositate pacari?