Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Dicis me non seruasse pacem ac lenitatem, quam principio litterarum mearum promiseram, quod satanan Petilianum appellauerim. ego non Petilianum nec quemquam hominem in parte Donati, sed ipsum errorem partis Donati satanae comparaui, ex cuius laqueis homines quos diligo cupio liberari. nam lege consideratius, inuenies. quamquam etsi aliquid durius dixi, lege quae ipsi non in errorem Maximianensium, sed in ipsos homines dixeritis. Felicianum ergo Petilianus imitetur et mihi pacem desideranti non irascatur.

Tibi certe ipse non suscenseo, quod mihi ex obliquo Manicheos obiciendos putaueris propter errorem adulescentiae meae. unde non tam doleo de praeterita infelicitate mea quam gaudeo de perpetua gloria liberatoris mei. et tamen, si placet, [*](2 cf. epist. Cresc. et Peti!. I 24, 26 6 cf. epist. Cresc. 8 cf. Sententia concilii Bagaiensis 14 cf. epist. Cresc. et III 78, 90 17 cf. Petit. I 26, 28 23 cf. epist. Cresc. et III 79, 91 ) [*]( 2 in fundisne Ym2R dominationis WYm1 3 bachationes Y bagationes R potest WYm1 uereo TYYm1 6 meruerant Yml 8 aegiptiorum W 9 littora RZv 11 inesisse Yml inhesistis Ym2 inesistis R 14 hac W 15 promisseram Yml satanam Rv sathanan Z 18 sathanae Z quosj quod Wml 19 es quam euan. W 20 rore euati. W 22 irascantur WXmlYmlR 23 sic censeo Xtnl succenseo Xm2Zv 24 manichaeos Y adolescentiae R 25 de-gaudeo om. YRv confidens suppl. Ym2Rv 26 et tamen] quam v placeat R ) [*]( LIt. August. c. Don. II. ) [*]( 37 )

578
admoneo, ut quaeras et legas, quae et quanta et quomodo aduersus Manicheorum pestilentissimam haeresem scripserim. ibi uidebis, qua fide contra eos christianam defenderim ueritatem eorumque fallacias quanta perspicuitate destruxerim, et noli esse aduersus me incredulus, cum Felicianum credas Primiano fideliter inhaesisse, qui pro Maximiano tanta crimina in eum sententia damnatoria dixerit, contra eundem uero Maximianum et ab eo dissociatus aliquid forsitan scripserit, in quem non, sicut ego in illos, adulescens laicus catechumenus inciderat, sed senex senem ei, cui nunc adiunctus est, aduer- . sarium episcopus episcopum fecerat. unde cum ego epistulam primatis nostri, quia fecisses sub eadem urbana obliquitate mentionem, quam de me ille scripsit iratus, cum in episcoporum concilio probare quod intenderat urgeretur, eius ipsius sententia se corrigentis et de hac re ueniam postulantis legam esse damnatam, tu quaere utrum possis legere, ubi correctus damnauerit Felicianus quae non accusans, sed damnans dixit in Primianum, uel saltem ipse Primianus euacuauerit quae damnans dixit in Felicianum. quod si inueneris, nec sic par erit causa, quia ille accusationem instituerat, quam falsam esse peruidens cum ueniae postulatione damnauit, non aspernans emendationis humilitatem dignitate primatus, sed potius recolens prudens quod scriptum est: quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus et coram deo inuenies gratiam, isti autem non inuicem apud alios accusauerant, sed [*](12 cf. epist. Cresc. et III 80, 92 23 Eccli. 3, 20 ) [*](1 aminoneo XYml 2 manichaeorum YZ haeresim v 3 ubi X uidemus WXmlYml 5 adnersum XZ 6 proiimiano YmlR 7 uero eundem Z 9 adolescens Xm2RZv catecuminus WXY caticuminus R cathecuminus Z 12 quia fecisses scripsi quia fecisse WXml YmlR quia fecisset Ym2 de qua fecisti Xm2Zv, cf. quod proposuisses p. 448, 14 14 urgueretur YmlR, euan. X 15 corrigentes WXmlYml 17 damnas Yml 18 um saltem (7 litt. um salM) euan, W uel om. WYml saltim YmlRZ 19 sic om. XZ 21 adspernans WXm2YmlR adspernens Xml 22 dignitatem WXml 24 humil**a (it eras.) Y )
579
aduersus inuicem iudices sederant. proinde inuicem damnauerunt, damnati concordauerunt. non inuidemus in parte Donati pacem damnatorum, si et Christi pacem non respuant in orbe terrarum.