Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Proinde quod deinceps a me quaeris: si a quo, cumque et quomodocumque datum baptisma rescindi non debet, cur post Iohannem apostoli baptizauerint, tu iam solue quaestionem, si, ut dicis, post Iohannem apostoli baptizauerint. cur post Felicianum quos in sacrilego schismate baptizauerat uestri non baptizauerint, et hinc saltem disce, quidquid illud est quod de Iohannis baptismo uel legitur uel disseritur, ab hac causa esse penitus alienum. quid autem tibi uisum sit nescio, ut Iudaeos, quibus ait Petrus: bapti?etur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi, iam [*]( 6 cf. Ps. 117, 8 8 cf. epist. Cresc. et III 9, 9 16 epiat. Cresc. cf. lIllO, 10 24 epist. Cresc. et Act. 2, 38. cf. III 10, 10 ) [*]( 7 hominem JVYR 8 ideo] in eo JVYR 9 celebrator TVXYmlZ, cf. III 9, 9 10 non dei sed hominis Xml non hominis sed dei Xm2Z 11 antem esse XZ adque R 12 attendis WXYZ filiciano R 14 accessise W 15 alt. dicis JVYmlR 18 tu iam-baptizauerint OM. WYR 19 si, ut] sicut Z post Iohannem om. Z baptizauerunt v 20 baptizauerunt JVml 21 inc R quicquid XYRZ 22 ab] ad WYml 23 hac] ac R 24 ut Iudaeos] ut deos s. I. ir bapticetur unusque W )

528
fuisse a Moyse diceres baptizatos, qui post tot generationes nati fuerunt quam ille dei famulus maiores eorum per Rubram Mare transiecit. aut si propterea a Moyse baptismum habebant, quia ex illis propagati sunt quos in Moyse baptizatos dicit apostolus, aude dicere omnes, qui nascuntur ex fidelibus christianis, christianum habere iam baptismum. quod uides, ut arbitror, quanta uanitate dicatur. sed quomodo se habeat illud, etiamsi post Moysen dei famulum apostoli baptizassent, te urgerem reddere rationem, cur post Felicianum Maxiraianensem sacrilegum uestri non baptizassent.

Iam illud, quod posui: si errabant illi qui uolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est qui uolunt esse Donati?, prioribus partibus epistulae tuae non te refellisse puto, quod etiam ipse consideras in his, quae superius satis diximus. non ergo, sicut tibi uideris et quasi certus exultas, illa omnia, quae a Petiliano uel quolibet alio dicta sunt, recte dicta concludis. ipso quippe ordine, quo a te breuiter uelut recolendo reminiscendo decursa sunt, ego potius in hac causa Maximianensium non ea recte dicta concludo. quia nec conscientia sancte dantis erat in Feliciano, quando Maximiano cohaerens catena sacrilegii trahebatur, et a famosi criminis reo ac per hoc a manifesto perfido baptizabantur qui ab illo baptizabantur, nec origo et radix et caput ad salutem illis erat homo sacrilegus nec arbor bona erat in sacrilegi schismatis societate damnatus et adhuc in eodem sacrilegio constitutus, nec bonus erat qui de bono thesauro cordis sui [*]( 4 cf. I Cor. 10, 2 11 Petil. I 4, 5 et Cresc. III 11, 11 16 cf. epist. Cresc. et III 11, 12 26 cf. Matth. 12, 85 ) [*]( 2 quam1 quas XZ 3 traiecit v a om. IFTB moysi Ym2Rm2 mOlli Rml 4 apostolus dicit XZ 5 audi Xml audeo R 6 iam habere v 7 unitate W se] sed W illud habeat XZ 8 non baptizassent Ym2v 9 urguerem Yml 14 refellisse v defendisse codd., cf. p. 419, 1 16 a om. n. alia Wml 18 uelud R reminiscendo om. v, cf. index s. u. asyndeton 21 coheres WXmlY 22 ac] hac W qui] quia WYR 23 baptizabant W 25 schismaticis Yml 26 constitus W )

529
proferret bona, quando de illo et de aliis eius sociis dicebatur: quorum 08 maledictione et amaritudine plenum est. et tamen, quando cum illo uestri concordauerunt, baptismum quem talis dederat non ipsius esse, sed Christi aliquando ui ueritatis territi cognouerunt.

Age iam uideamus suo loco, in epistula tua de Maximianensium causa quomodo te exuas. omnes enim, qui has litteras legunt, expectant procul dubio uel quid hinc a te dictum sit ubi dictum est uel a me quid responsum sit. itaque de Optato Gildoniano quod obiectis meis respondisti, nolo discutere, nolo in hominis causa, de cuius a uestris damnatione nihil ago, diutius immorari. facio certe iacturam huius obiecti, et hoc fortasse apud posteros, cum illius fuerit oblitterata memoria. nunc uero, quamdiu sunt homines, qui uitam illius moresque nouerunt, parum me de illo dixisse quam falsum potius conquerentur. neque enim sic legunt litteras nostras ut tu, qui ex me quaeris, ille quem tamquam rabidum fluctum appellauerim quid absorbuerit, cum illic habeas Praetextatum et Felicianum. nam uerba mea illic sic se habent: ita quidem, inquam. isti insultant schismaticis suis, ut eos et mortuos et insepultos uocent. sed certe optare debuerunt ut sepelirentur, ne de multitudine iacentium in litore cadauerum insepultorum Gildonianus Optatus incedens cum agmine militari tamquam rabidus fluctus ultra prosiliens Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet. haec uerba mea cum [*]( 2 Pb. 13, 3 10 cf. epiat. Cresc. et III 12, 15-13, 16 19 Peti!. I 10, 11 ) [*]( 1 sociis eius Z 4 tales Ym2 dederant WY 6 tua scripai tu WXYRv, om. Z, cf. c. 43, 50 init. 8 a te dictum] aeditum IVaedic- tum Xml edictum YR 9 est] ait est YR sit v responsum sit] responsit WYml responsum Ym2Rv 11 nihil ego codd. nil ago v 12 certe s. I. W iactura JVXZ 13 obliterata Xv oblitteratura Z 17 rapidum v 20 schismacis W 21 sepultos Xml 23 littore XZv 24 rapidua v 26 haec uerba—530, 4 postea resorberet om. W ) [*]( LII. August. o. Don. II. ) [*]( 34 )

530
ibi legeris, cur non omnia posuisti, cum eis respondere temptares? cur me ueluti arguis non dixisse quid rabidus fluctus ille sorbuerit, cum ibi scriptum uideas: Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet?

Quid enim aliud uelut ad magnam defensionem suam respondere uestri solent, cum eis obicitur Praetextati et Feliciani talis receptio damnatorum, nisi: \'Optatus hoc uoluit. Optatus hoc fecit\'? quod et ipsae ciuitates Mustitana et Adsuritana testantur, quae se dicunt ex Optati comminatione Gildonianum militem formidantes coegisse episcopos suos ad communionem redire Primiani. uerum tu, quia hoc ab illo factum (non) inpudenter negari posse uidisti, hoc a me scriptum negasti, magis fortassis existimans litteras meas quam illam rem posse nesciri. sed licuerit episcopis uestris nescio quo Donatiano uel Numidico priuilegio de suo ignorare collega quidquid tota Africa conclamabat, cum Afris ab Afris obiecta crimina numquam probata, totiens absoluta orientalibus et occidentalibus terrae finibus ignota esse non sinant; ualeat apud uos baptismus ab Optato datus, quem sic damnare noluisti. ut tamen non fueris ausus absoluere, et non ualeat datus baptismus in ecclesiis apostolico labore fundatis Corinthiorum Galatarum Ephesiorum Colossensium Philippensium Thessalonicensium ceterarumque in sanctis litteris quas et uos legitis conscriptarum, ubi Caeciliani non dico falsum illud crimen, sed forte nec uerum nomen auditum est; habuerit conscientiam sancte dantis Optatus in illa uita, quam tu, sicut scripta tua indicant, etiamsi propter nos damnare erubuisti, tamen propter [*]( 1. 11. 26 cf. epist. Cresc. 9 cf. III 60, 66 19 cf. III 13, 16 ) [*]( 1 reaponderi Xml temptaret X cum ei (eis m2) responderet (responderent m2, temptares om.) Y, del. Ym2 cnrn-temptares om. Rv 2 rapidus v 5 uelud R 8 Optatus om. YR 9 Assnritana v 11 ueru W 12 non addidi 13 fortasses J-VR fortasse XYZ 14 nescire WXmlYR 16 quicquid YRZ 17 toties Rv 21 eclesiis W fundati II" 22 galatharum Z colosensium WXYR philipensium W thesalonicensium WX 23 et om. R legistis WXmlY 25 abuerit W )

531
deum absoluere timuisti. in illa etiam publica fama, ubi latentem tibi uisum est attendi posse conscientiam, et accusetur conscientia tot tantarumque gentium christianarum, quia remotissimas lites ignorauit Afrorum: numquid etiam crimina istorum, Feliciani scilicet et Praetextati, quos trecenti et decem plenario concilio damnauerunt, similiter ignorare potuerunt?

Et adhuc obicis unitati catholicae nescio qua facta nostrorum, quae aut falsa sunt aut peccata non sunt aut, etiamsi uera atque peccata sunt, bonorum societatem maculare non possunt. neque enim boni communicant peccatis alienis, quibus utique faciendis non consentiunt, quamuis cum ipsis, qui ea faciunt, donec de area dominica sicut palea uentilabro ultimo separentur, non eorum peccata, sed dei sacramenta communicent et intra eandem sagenam uelut pisces boni cum malis usque ad separationem, quae in litore, hoc est in fine saeculi tamquam in fine maris futura est, non ab eis corporum segregatione, sed uitae ac morum diuersitate disiuncti sint; sicut nec undecim apostoli furtis Iudae communicabant et tamen cum illo eidem domino uisibiliter cohaerebant, eundem magistrum audiebant, idem credendum euangelium percipiebant, eadem sacramenta sumebant, corporali cum illo congregatione permixti, spiritali dissimilitudine separati; sicut apostolus Paulus non communicabat contumaciae et inuidiae, hoc est diabolicis uitiis eorum, qui non caste Christum adnuntiabant, et tamen cum eis eundem Christum praedicabat, eiusdem Christi sacramenta participabat et de his dicebat: siue occasione siue ueritate Christus adnuntietur - nam hos martyr Cyprianus amantissimus [*]( 7 cf. epist. Cresc. 12 cf. Matth. 3, 12 15 cf. Matth. 13, 17. 50 24 cf. Phil. 1, 17 26 Phil. 1, 18 27 cf. Cypr. epist. 73, 14 et De bapt. UII 7, 10 ) [*]( 3 tantorumque WYR 7 qua scripsi quo W quae cet. v, cf. index 8 inter quae et aut eras. adhuc obicis W 10 possum W communicant boni Zml 11 tique Xml 13 separarentur JrXmlYR 15 littore XZv 17 sunt JVYRZv 18 eidem] idem WYml 20 ab eo idem Ym2 praeciebant Frpraecipiebant XmlY 22 communicabant WmJ 25 Christi om. W 27 adnunjaetur W annuntietur XZv martir Jf ) [*]( 34* )

532
unitatis non aliquo schismate uel haerese separatos, sed fratribus corporali congregatione fuisse commixtos et intellexit et scripsit —; sicut idem ipse Cyprianus auaritiae rapinis faenori collegarum non communicabat, quos dicebat e sur i en t i bus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere, quod malum etiam idololatriae conparauit, quorum tamen corporalem congregationem non refugiebat, ad eadem altaria consistebat, eundem sacratissimum cibum potumque sumebat. illi enim non aliis, sed sibi iudicium manducabant et bibebant, ille autem cum talibus non eorum peccata, sed mysteria Christi communicabat, coniunctissimus coetibus, disiunctissimus moribus. ad hoc enim et illae similitudines in scripturis et illa exempla praemissa sunt, ut disceremus frumentum esse nec aream dominicam propter paleae commixtionem deserere, pisces boni esse nec propter commixtionem malorum disruptis retibus foras ire, uasa esse misericordiae in honore facta atque mundata nec propter uasa perditionis et contumeliae de domo magna fugere. nulla enim causa in utrorumque temporali congregatione atque permixtione laudabiliter tolerantur mali, nisi ne damnabiliter deserantur boni. quod cum et uos in uestris tam multis et tam manifestis malis eadem necessitate faciatis, potes facile, si uelis, aduertere, quod non nisi animositate sacrilega uos a christianis tot ac tantis gentibus separatis.

Itaque non solum Optatus in illa Gildoniana societate notissimus, sed quilibet obscurus apud uos te sciente [*]( 4 Cypr. De lapsis c. 6 8 cf. Cypr. epist. 55, 27 et De bapt. IIII 4, 6 11 cf. I Cor. 11, 29 15 cf. Matth. 3, 12 16 cf. Matth. 13, 47—48 17 cf. II Tim. 2, 20-21 ) [*]( 1 non] non in XZ heresi Xm2Z(v) 2 commisBos R 3 idem etiam ipse Ym2Rv fenori codd. v 7 fenus Rv 8 idolalatriae Xm2 idolatriae JVYRZ 11 niaebant JVYR 12 misteria TFXB communicabant Xml 13 hoc om. W 16 conmixtionem Y disserere W bonos Ym2R 17 commiitione W 21 ne] te Xml 23 potest JVYR 27 scienti Yml )

533
. mali aliquid fecerit, cum eum non potueris a uestra communione separare, quia uel non tibi creditur accusanti uel accusare non audes, ne non ualeas conprobare, aut deserenda tibi est pars Donati aut talis eris, qualis ille cuius peccatum non ignoras, quamuis dissimiliter uiuas. hoc non secundum ueram, sed secundum uestram sententiam uobis rectissime dicitur. quis enim nescit te alienum esse ab illius malo, si consensione peccato eius non communicas? sed hinc agnoscere cogeris. quanta impietate obiciatis orbi christiano uel falsa uel certe ignota crimina Afrorum, cum tibi obici nolis quod de altero scis, quia hoc eis non potes persuadere, a quorum non uis societate discedere. ita, ne deseras quos putas bonos, ferre cogeris quos nosti malos, ac per hoc omnes conuincit ueritas malos, qui propter aliena crimina seu uera seu falsa, ceteris tamen incognita, sibi autem non offutura. disrupta unitate tot gentium deseruerunt bonos. hoc tam magnum nefas partis Donati ne aliquo modo excusare possetis, causa uobis Maximianensium procurata est, in quo uelut speculo uestram prauitatem conspectam, si uolueritis, corrigatis, si autem nolueritis — nolo quicquam grauius dicere, quando scio te cor habere. quid enim contra ista dicturus es?

Bene quia ipse scribis, cum de Maximianensibus damnatis et receptis legisses totum quod inserui litteris meis, ualde te fuisse permotum. credo: prorsus uideo causam quae ualde debuerit permouere. uideamus ergo, tua ista permotio quanam reddita ratione sedata est. statim te dicis a uestris episcopis diligentius inquisisse atque ipsis docentibus et decretum concilii et sententiam in eos qui damnati sunt [*]( 22 cf. epist. Cresc. et III 14, 17 ) [*](8 est tibi Z 4 cusus II* 7 nesci IV H peccata W 10 obicis Z 11 scis] sis v suadere W 13 omnis WXmlYml conuicit R 15 obfatara v disrnptam JVXml dirapta Z unitatem JVXmIYml 20 nolaeris Y uolueris R quidquam Wv 24 te om. WXYmlZ credo) credere Wml crede Wm2XmlYmlR causa WXml 25 debuerat R 26 quandam WXmJYmlR qua Xm2Z )

534
dictam et rei totius ordinem cognouisse. deinde etiam me credens adhuc ignorare quid gestum sit atque admonens, ut quid habeat ueritas discerem, narrasti plane non quid ueritas habeat, sed quid incautis et neglegentibus uestri pro ueritate subponant. dicis enim, cum quam plurimos episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a uestris concilio in eos omnes, qui in eius schismate perstitissent, prolatam esse sententiam, quam me quoque legisse commemoras. quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuisse tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur. sic esse factum, ut non solum duo illi quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes ecclesiae redderentur, quorum ideo putas baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur nec, cum baptizarent, fuissent ab ecclesia separati, necdum scilicet transacti temporis meta definita disiuncti. hic ego in ea ipsa falsitate narrationis tuae, quandoquidem non solum sententias, uerum et ipsa uerba tua posui, miror ingenium tuum, miror animum ingenio reluctantem. numquam uspiam sic apparuit, quantum ualeat praeiudicium praesumptionis humanae uel ad non intuendam manifestissimam ueritatem uel ad adfirmandam inpudentissimam falsitatem. itane te tam aperte repugnantia posuisse non sentis, ut uix credibile sit, quod unus homo dicere utraque potuerit? tu nempe dicis in eos omnes, qui in Maximiani schismate perstitissent, prolatam esse sententiam et placuisse dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur. quomodo ergo tu ipse item dicis non eos [*]( 5 of. epist. Cresc. et III 15, 18 ) [*]( 1 dicta W tocius rei Z S habeat] habeat sed in W dicerem WXmtYmlR alt. quod YmJ 4 quid] inquid W inquit Yml 5 supponant WXYZ errori WYmlH 6 contendere JVXmlYml 10 quia Xm2Zv 12 illi duo v 17 disiuncta R ergo TVYB 21 non om. W 28 te] et codd. aperta WXmlYR 26 schiamate] add. et TT 27 quis Xm2Zv )
535
extra ecclesiam baptizasse, antequam se ab illo schismate correxissent? sic, quando cum Maximiano erant, non erant extra ecclesiam? aduertisne quid dicas, inuenis qua exeas, quo confugias. ubi te abscondas?

Uides certe, dum manifestos errores defendere conaris alienos, nihil te agere nisi subiungere manifestiores tuos. ecce lege uerba tua — sic a me prorsus commemorantur ut a te scripta sunt —: cum cum plurimos, inquis, episcopos error sibi Maximiani sociare contendere, contracto a nostris concilio in eos omnes, qui in eius schismate perstitissent, prolata sententia est, quam in quoque tu legisse testaris. quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur. haec dicens sicine contra te ipsum sensus claudis, ut non aduertas, quod hi omnes, qui propterea contra se ferri sententiam concilii meruerunt, quia Maximiano sociabantur. antequam se intra dilationis tempus corrigerent. in eodem schismate consistebant? ibi ergo etiam baptizabant. obsecro te: quid inanem caliginem perspicuis rebus aspergis, quam rursus tuorum uerborum non minore perspicuitate dispergis? dico enim Praetextatum et Felicianum Maximiani ordinatores in eo quod commiserunt sacrilego schismate baptizasse et ab eis baptizatos cum eis esse susceptos non rescisso baptismate, quod in schismate dederant, quod sacrilegi ministrauerant, quod ore maledictione pleno, quod labiis cum ueneno [*]( 8 epist. Cresc. cf. III 15, 18 ) [*]( 1 eitra] ex WYm/R ecclesia Ym21i 2 sic scripsi si codd. v non om. cod. Michaelinus (Abrinc. 94 saee. XII) 7 commemorentur WYmllt 8 episcopus WYmlR 9 errore WXmlYmlB 11 lege IVYml testaris] certaris W 12 sentia JFml 13 concilio WYmlB quis Xm2Zv 14 innocentis W siccine Zv 16 propterea om. Z 18 ibi] tibi Tf-YR 19 perspucuis W 20 non] no W 23 resciso W 24 chismate W dederunt WXYmlZ 25 maledictioni WYml )

536
aspidum consecrauerant. talia quippe in eos dicuntur ea sententia, quam in eos omnes prolatam esse non negas.

Hic tu respondes, quod non solum duo isti quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes intra diem dilationis se ecclesiae reddiderunt. quo uerbo me adiuuas, quo uerbo mecum asseris ueritatem caliginemque illam, quam conabaris offundere, discutis. cum enim dicis eos se ecclesiae reddidisse, procul dubio fateris eos extra ecclesiam fuisse. ubi ergo antequam se ecclesiae redderent fuerunt, ibi baptizauerunt; ergo extra ecclesiam baptisma fuit quod dederunt. ab hoc inexplicabili inplicamento dum te conaris euoluere, rursus inuolueris. dicis enim ideo eorum baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur. quomodo ergo dicis ante diem restitutionis non fuisse ab ecclesia separatos, quos ante diem dilationis confiteris ecclesiae restitutos? si homines sumus. si qualemcumque rationem, si sensum habemus humanum, si non pecora pecoribus, si non ligna et lapides lignis et lapidibus loquimur. non meis tantum, sed ipsis etiam tuis uerbis eminet apparet elucet in Maximiani sacrilego schismate baptismum datum uestros ausos non fuisse rescindere, qui homines baptizatos in ecclesiis, quas in gratia domini proprio labore apostoli propagarunt, non dubitant christianos negare exsufflare rebaptizare. tu dicis, tu scribis — ecce te ipsum audi, lege te ipsum —, tu, inquam, dicis, tu scribis in eos omnes, qui in Maximiani schismate perstitissent, contracto a uestris concilio prolatam esse [*]( 3. 12. 25 cf. epist. Cresc. et III 15, 18 ) [*]( 1 eam sententiam JVYml eamque sententiam (om: quam) Ym2R eaque sententia quam v 8 respondis WYml 5 reddiderint 22 6 aseris Jr caligineque Z illa W quam om. JVYml 7 decatis Ym2R 10 fuit quod] baptisma (del.) quod JV, om. XZ" ab] ad WYml 11 inexplicandi (i. t. inexpJicauili) W 13 praestitam Jr restitai Xml 14 terentur W tenentur Yml 15 dilectionis ir 16 qualicumque ratione R 19 etiam ipsis v 21 qui] quia Yml 22 labare Wml propagauerunt Yv propagauerint R 23 exufflare Z 24 lige W tu inquam] tamquam IIT )

537
sententiam; tu dicis, tu scribis hac sententia consensu omnium confirmata placuisse tamen dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur; tu dicis, tu scribis non solum duos inde quos memoro, sed multos alios purgatos atque innocentes se uestrae ecclesiae reddidisse; tu dicis, tu scribis ideo eorum baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tene. quomodo.

Quid, quid tantum praeualet in ingenio tam bono causa tam mala, homo cordate, homo litterate? isti, in quos propterea est illa prolata sententia, quia, sicut ipse dicis, in Maximiani schismate persistebant, antequam, sicut dicis, restituerentur, ubi erant ibi sacramenta celebrabant, ibi baptizabant et, ut uerbis illius plenarii concilii magis utar, ibi uiperei seminis noxios partus tardo calore uaporabant, ibi publici facinoris et parricidii sui feta scelerum uota gignebant, ibi parturiebant iniustitiam, concipiebant laborem et pariebant iniquitatem, ibi iam non confusa criminum silua nomina eorum designabantur ad poenam, ibi eis (in) indulgentiae fine, dum clementiae dimitteretur linea, iam causa quos puniret inuenerat, illuc eorum tamquam in asperos scopulos ueridica unda naufraga membra proiecerat, eorum pereuntium ibi erant litora Aegyptiorum exemplo funeribus plena, nec ipsam inuenientium sepulturam, ibi non solum Maximianum fidei aemulum, [*]( 14 cf. Sententia concilii Bagaiensis 16 cf. Ps. 1, 15 ) [*]( 1 ac WYmlR 3 quis Zv 4 quod Yml 5 se] sen TVYml 6 qui W 7 restitni Xml teneretur WYrnl 9 quid, quid scripat quidquid W quicquid XYmlZ quid Ym2Bo in om. v 11 sicut dicis ipse dicis W 13 celebrant W 14 illis v 15 aemijminis W niiios Yml tardaB Wml 16 fetaj facta Tf" faeta XmlYmlZ foeta XmHYmil 17 laborem mg. Y, dolorem in textu del., ef, Em. 10 18 ibiam W fusa (con om.) W 19 designabatur WYml in addidi indulgenti WXYmlZ fine scripsi fune JVXYmlZ funis Ym2Rv, rf. Em. 10 21 ueredica Ym2 naufragia TVYm] 22 menbra YR erat Xtnl littora XZv 23 egiptiorum W funebus Wml funebris XZ inuenientia TVXmIYR. cf. c. 16, 18 )

538
ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excusserat nec solum mors iusta sui sceleris condemnabat, sed etiam trahebat ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, ibi erat uenenum aspidum sub labiis eorum, ibi eorum os maledictione et amaritudine plenum, ibi ueloces eorum pedes ad effundendum sanguinem, ibi contritio et infelicitas in uiis eorum, ibi uiam pacis non cognoscebant nec erat timor dei ante oculos eorum, ibi iacebant abscisa membra, quae pestifera putredo ita corruperat, ut plus haberet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis, ibi erant famosi criminis rei Uictorianus Carcabianensis et ceteri cum isto duodecim, inter quos Praetextatus Adsuritanus et Felicianus Mustitanus, de quibus receptis agimus, qui eundem Maximianum praesentes ordinauerant, hoc est funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinauerant, ubi tanto facinori tamquam inlicito incestui clerici Carthaginis lenocinium praebuerunt. tales ministri sacramentorum nondum correcti, nondum uobis redditi ac restituti in schismate Maximiani baptizauerunt, post tales ministros sacramentorum correctos redditos restitutos uestri non rebaptizauerunt.

Quid sola in uobis praeualet animositas? aliquando adtendatur, aliquando audiatur et ueritas. quid iniciuntur inanissimae nebulae dilationis datae? non ipsis data est, de quibus dictum est: damnatos esse cognoscite, de quibus etiam praedictum est quales fuerint, quid fecerint, cur eos oportuerit iam sine dilatione damnari, quod scilicet [*]( 5 cf. Ps. 13, 3 25 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 dathe WY datae X core JVYR chore Zv ministrum et abiron Zml 3 eui sceleris] suis clericis WYmlR 6 pedes eorum Z 7 saguinem W 8 ibi] et v 9 membra abscisa v 11 famasi TV 12 carcabianenses WYml cum isto caeteri XZ 13 Assuritanus v mustitatua WYmlR 16 feculenta WYml feculentia XZ fulentia R ibi Ym2R tanti W 17 incertui W cartaginis YR laenocinium W praebuerint R 19 baptizauerint WXmlYml baptizauerant YmXRv et post R 23 attendatur WXYZ 27 iam om. Z )

539
Maximianum inpositis manibus praesentes ordinauerunt; hoc est enim quod significarunt dicendo, quod funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinauerint. illis autem data est dilatio, qui ordinationi Maximiani non interfuerunt quamuis in eius societate atque schismate constituti. tantum quia manus ei, quod absentes fuerant, non inposuerunt. sic enim a damnatis ordinatoribus eius eadem concilii sententia distinguntur. nam cum dixissent illos) — quorum et nomina conscripserunt — \'damnatos esse cognoscite\', eos autem, inquiunt, quossacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. quid planius, quid distinctius, quid apertius? illos dicunt famosi criminis reos, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite, hos autem dicunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. et quia ex illis damnatis duo postea saluo honore suscepti sunt, non inuenitur hoc quemadmodum defendatur, nisi ut omnibus dicatur dilatio fuisse concessa.

Sed concessa sit omnibus. nempe quotquot ad uos ab illo schismate redierunt, antequam redirent, illic fuerunt, illic baptizauerunt, inde ad uos sine destructione sui [*]( 2 cf. Sententia concilii Bagaiensis 9 Sentontia concilii Bagaiensis ) [*]( 3 feculentia WXYmlRZ 6 posuerunt UP si enim WXmlr, del. Y, om. Rv 7 eius om. Rv distinguuntur Rv Enam Wml 9 inquiunt autem eos Xml inquiunt eos autem Xm2Z sacrilegii Yml 10 a om. W 11 manuB] mane W 12 traxerant WXmlYmlR, ttem lin. 19 13 ante quid planiuB del. hoc est W 15 feculenta WYml feculentia XRm2 fuculentia Rml 18 a om. W 20 permisimus redire v ex e. I. Y 24 Sed concessa om. W quotquod Yml 25 redierunt] rddierint R 26 unde Zml distructione R )

540
honoris et baptismi redeuntes, si frons adsit, ora uestra clauserunt. cum enim quaerimus. antequam se, sicut ipse dixisti. ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti fuissent, ubi erant, quid aliud uos res ipsa respondere conpellit nisi (in schismate Maximiani\\ propter quod in omnes illa est prolata sententia? ibi ergo baptizarunt eos, in quibus ad uos simul inde uenientibus baptismum Christi non ausi estis rescindere, quia coacti estis agnoscere. unde ipso facto uestro, opere uestro, iudicio uestro aduersus uos merito recteque concluditur agnoscendum esse baptismum Christi, etiamsi extra ecclesiam datus fuerit, et ideo nos hoc pie cognoscere in uestris, uos impie rescindere in nostris.

Sed forte paenitet talia te uerba posuisse, quae hanc ueritatem nimis urgerent, quoniam dixisti: factum est ut se ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur, ut responderetur tibi: *quomodo se ecclesiae reddiderunt, quomodo eidem restituti sunt, si ab ea non erant separati? aut si separati erant, quomodo baptizabant?\' sed quid aliud diceres, nisi quod ab eis audieras quos consuluisti, cum ex hac causa litteris meis ualde permouereris? et tamen fortassis te arguant reprehendant, quod talia uerba incaute posueris. est quod te aduersus eos maxime muniat ac tuam tristitiam consoletur. nam et ipsi in eiusdem concilii decreto talia posuerunt; unde si nobis lecto isto opusculo nostro ita respondere uoluerint, quod eis non praeiudicent uerba laici sui, uerba ipsorum continuo recitabimus: eos autem, inquiunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias [*]( 14 epist. Creec. cf. 113 15, 18 25 cf. pag. 366, 10 26 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 4 ibi WXntl con(-m-A\')pellis WXmlYml 5 illa in omnes r 6 baptizanerunt JiZv 9 nos et Zml 10 si etiamsi W 11 foirit Tl «»7 13 te talia Z 14 orgaerent R 16 sentia W 18 ant si separati erant om. B 20 consoluisti W ac Wml permoueris WXYmlZ 21 te reprehendant v 28 consuletur WYml in eiosdem om. R 25 aolnernnt WYtnJ ab eis Trml 28 est] e Xml a OM. W )

541
manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. cum enim eis dicitur: \'isti, quos ad matrem ecclesiam redire permisistis, antequam redirent, ubi erant?\', similiter urgentur ac tu paulo ante uerbis a te positis urgebaris. ubi enim eos fuisse respondebunt nisi in schismate Maximiani? sed ubi uolunt eos fuisse contendant: certe qui ad ecclesiam redire permissi sunt in ecclesia non fuerunt. ergo extra ecclesiam baptizauerunt et simul baptizatores et baptizati ad ecclesiam redeuntes nec illi honores quos extra gesserant nec illi baptisma quod extra acceperant amiserunt.

Et tu quidem, quantum potuisti in causa mala, caute locutus es, ut diceres: placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur. illi autem nec corrigendos eos fuisse dixerunt quibus data est illa dilatio, sed tamquam omnino inpolluti atque innocentes in Maximiani societate fuerint, sic de illis loquuntur, cum ipsam prorogant dilationem. quid est enim aliud quod dicunt: eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem ecclesiam redire permisimus, nisi: \'quos non polluit consortium Maximiani, ad matrem ecclesiam redire permisimus\'? ac ne parum sit, uide quid adiungant: quanto enim de reorum, inquiunt. morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. cur itaque tu dicis placuisse dilationem temporis dari. intra quod si qui corrigi uellet innocens haberetur, cum eam uideas inpollutis atque innocentibus datam? sed uidelicet [*]( 13 epist. Cresc. cf. III 15, 18 19. 23 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 traxerunt WXYtnlR 2 eia om. XZ 4 nrguentur Rae] nt Ym2R 5 urgnebaris R 6 uoluit Zml 7 quid li\' permissi snnt] permisimus in ras. W permisi sunt YR 10 illi] ili W 14 quis XmflZtJ 15 habere W illa Wml 17 atque] at Jr 19 quos om. R 20 plantariam WYmJ 21 nisi quos-permisimus om. WYRv quos] quod X 23 morte inquiunt XZ 24 mortem JVYml 26 quis XmlZv noluisset Z haberet TT\' )

542
tu timuisti, ne tibi diceretur: \'quare dabatur dilatio eis, quos non polluerat Maximianus?\' ideo dilatione illa corrigendos esse censuisti. illi timuerunt, ne sibi diceretur: \'quare in suis honoribus pollutos suscipere uoluistis?\' ideo se inpollutis dilationem dedisse dixerunt.