Contra Academicos

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

item respondens ei, cum quo disputabatur: hic plane, inquam, non erras; quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optauerim. hoc licet non serio, sed ioco dictum sit, nollem tamen eo uerbo uti. omen quippe me legisse non recolo siue in sacris litteris nostris siue in sermone cuiusquam ecclesiastici disputatoris, quamuis abominatio inde sit dicta, quae in diuinis libris adsidue reperitur.

In secundo autem libro prorsus inepta est et insulsa illa quasi fabula de philocalia et philosophia, quod sunt germanae et eodem parente procreatae. aut enim philocalia quae dicitur non nisi in nubis est et ob hoc philosophiae nulla ratione germana aut, si propterea est hoc nomen honorandum, quia latine interpretatum amorem pulchritudinis significat et est uera ac summa sapientiae pulchritudo, eadem ipsa est in rebus incorporalibus atque summis philocalia, quae philosophia, neque ullo modo sunt quasi sorores duae. alio loco, de animo cum agerem, dixi: securior rediturus in caelum.

[*]( 2 De Acad. 11,3 8.11 De Acad. I 2, 5 17 1 Petr. 4, t5 20 Ps. 36, 7. lac. 4, 7 21 De Acad. 14,11 24 cf. III Regn. 20,33 Uulg. 25 cf. Ex. 8, 26. Deut. 7, 25. saepissime 27 De Acad. II 3, 7 35 De Acad. II 9, 22 )[*]( 6* )

84
\'iturus\' autem quam \'rediturus\' dixissem securius propter eos, qui putant animos humanos pro meritis peccatorum suorum de caelo lapsos seu deiectos in corpora ista detrudi. sed ego propterea non dubitaui dicere, quia ita dixi \'incaelum\', tamquam dicerem \'addeum\', qui eius est auctor et conditor, sicut beatus Cyprianus non cunctatus est dicere: nam cum corpus e terra, spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus. et in libro Ecclesiastae scriptum est: spiritus reuertatur ad deum, qui dedit illum m. quod utique sic intellegendum est, ut non resistatur apostolo dicenti nondum natos nihil egisse boniaut mali. sine controuersia ergo quaedam originalis regio beatitudinis animi deus ipse est, qui cum non quidem de se ipso genuit, sed de nulla re alia condidit, sicut condidit corpus e terra. nam quod adtinet ad eius originem, qua fit, ut sit in corpore, utrum de illo uno sit, qui primum creatus est, quando factus est homo in animam uiuam, an similiter fiant singulis singuli, nec tunc sciebam nec adhuc scio.

In libro tertio: si quid mihi uideatur quaeris, inquam, in mente arbitror esse summum hominis bonum.

uerius dixissem: in deo; ipso enim mens fruitur, ut oeata sit, tamquam bono summo suo.