Contra Academicos

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Cum ergo reliquissem uel quae adeptus fueram in cupiditatibus huius mundi uel quae adipisci uolebam et me ad Christianae uitae otium contulissem, nondum baptizatus contra Academicos uel de Academicis primum scripsi, ut argumenta eorum, quae multis ingerunt ueri inueniendi desperationem et prohibent cuiquam rei adsentiri et omnino aliquid, tamquam manifestum certumque sit, adprobare sapientem, cum omnia eis uideantur obscura et incerta, ab animo meo, quia me mouebant, quantis possem rationibus amouerem. quod miserante atque adiuuante domino factum est.

Sed in eisdem tribus libris meis non mihi placet totiens me appellare fortunam, quamuis non aliquam deam uoluerim hoc nomine intellegi, sed fortuitum rerum euentum uel in corporis nostri uel in externis bonis aut malis. unde et illa uerba sunt, quae nulla religio dicere prohibet: forte, forsan, forsitan, fortasse, fortuito, quod tamen totum ad diuinam reuocandum est prouidentiam. hoc etiam ibi non tacui dicens: etenim fortasse, quae uulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur, nihilque aliud in rebus casum uocamus, nisi cuius ratio et causa secreta est. dixi quidem hoc, uerum tamen paenitet me sic illic nominasse fortunam, cum uideam homines habere in pessima consuetudine, ubi dici debet: hoc deus uoluit, dicere:

hoc uoluit fortuna. quod autem quodam loco dixi: ita conparat am est siue pro meritis nostris siue pro necessitate naturae, ut diuinum animum mortalibus inhaerentem nequaquam philosophiae portus accipiat et cetera, aut nihil horum duorum dicendum fuit, quia etiam sic sensus posset esse integer, aut satis erat dicere: pro meritis nostris, sicut uerum est ex Adam tracta miseria, nec addere: siue pro necessitate naturae, quando quidem naturae nostrae dura [*]( 3 Aug. Conf. IX 4. 7 6 Cic. Acad. II 28 sq. G6. 68. 76 8 Cic. Acad. II 59. 67. cf. Gell. Xoct. Att. XI 5. 6 12 De Acad. I 1, 1. 9, 25. II 1,1. 3, 9. III 2, 2. 3. 4 18 Do Acad. I 1, 1 23 ibid. )

83
necessitas merito praecedentis iniquitatis exorta est.

itemque illic quod dixi: nihil omnino colendum esse totumque abiciendum quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus adtingit, addenda erant uerba, ut diceretur: quidquid mortalis corporis sensus adtingit; est enim sensus et mentis. sed eorum more tunc loquebar, qui sensum non nisi corporis dicunt et sensibilia non nisi corporalia. itaque ubicumque sic locutus sum, parum est ambiguitas euitata nisi apud eos, quorum consuetudo est locutionis huius.

item dixi: quid censes aliud esse beate uiuere nisi secundum id, quod in homine optimum est, uiuere ? et quid dixerim in homine esse optimum, paulo post explicans: quis, inquam, dubitauerit nihil esse aliud hominis optimum quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare conuenit cetera, quaeque in homine sunt ? haec autem, ne aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest. hoc quidem uerum est — nam quantum adtinet ad hominis naturam, nihil est in eo melius quam mens et ratio — sed non secundum ipsam debet uiuere, qui beate uult uiuere. alioquin secundum hominem uiuit, cum secundum deum uiuendum sit, ut possit ad beatitudinem peruenire, propter quam consequendam non se ipsa debet esse contenta, sed deo mens nostra subdenda est.