Breviculus Collationis cum Donatistis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Tertio die collationis, id est sexto Idus Iunias, ingressis partibus primo loco utrum edita eis gesta fuerint cognitor inquisiuit. respondit officium se ante diem quam promiserat edidisse, quod ex utriusque partis cautionibus probaretur. et recitatae sunt cautiones, quibus constitit catholicos accepisse gesta octauo Idus Iunias hora diei quinta, Donatistas autem eodem die tertia.

Secundo loco cum cognitor iussisset principale negotium iam proponi, dictum est a catholicis olim se agere uelle principale negotium et hoc esse, ut crimina, quae solent Donatistae dicere in ecclesiam toto orbe diffusam, si possent, probarent. responsum est a Donatistis, ut prius quaereretur qui essent qui agerent, ut morae fierent de discussione personarum. de qua re cum diu confligeretur, catholicis recusantibus et ut remotis superfluarum morarum tergiuersationibus ad causam ueniretur uehementer instantibus, contra Donatistae obnixissime contendebant, ut personae discuterentur, et flagitabant, ut exprimerentur qui petissent ab imperatore istam fieri collationem. uolebant enim, ut constaret catholicos esse petitores, ut ex forensi iure possent discutere personas petitorum, cum iam in actione prima recitatum fuisset catholicorum mandatum, ubi se ostendebant non petitores esse, sed [*](31 cf. I 10 ) [*]( 5 eis diu negari v 9 cum gesta] congesta f )

51
defensores aduersus crimina, quae illi eorum communioni obicere solent; cum ipsi prius exegerint, ut ecclesiae causa non forensibus formulis, sed magis diuinarum scripturarum testimoniis ageretur, confessique fuerint lecto catholicorum mandato scripturis sanctis eos ecclesiae causam firmare uoluisse, seque ex eadem diuinae legis auctoritate uicissim acturos esse promiserint. tunc ergo quasi obliti, quid exegerint et quid etiam ipsi polliciti fuerint, cum de ecclesiae criminatione et purgatione catholici proposuissent agi oportere, coeperunt personas quaerere petitorum, ut eas possent ex forensi iure discutere. contra ergo catholici resistebant et propter praescindendas moras, quas eos et praeparare audierant et innectere iam uidebant, perseueranter instabant, ut ecclesiae causa potius ageretur. in conflictu peruentum est, ut imperatoris praeceptum, quo collationem iussisset fieri, legeretur, ut eo modo petitorum persona constaret. uidebatur enim et cognitori, ne quid Donatistis etiam de ipso iure forensi ueluti iusta poscentibus negaretur, prius petitorum constituendas esse personas. praecepto ergo imperiali recitato collationem petisse catholicos declaratum est eamque esse concessam. tunc Donatistae etiam preces, quibus ab eis illa collatio petita est, postulare coeperunt. hic cum eis ipse cognitor responderet in pragmatico rescripto preces inseri non solere, ad id se conuerterunt, ut mandatum catholicorum, quo mandauerant peti. ab imperatore collationem, eosdemque legatos, quos ad hoc impetrandum miserant, sibi ederent atque proderent, asserentes discutere se debere quae mandata sunt, atque ibi inuenire posse [mandata catholicorum] quae de illis imperatori locuti sunt. hoc cum intellegerent catholici ad hoc inquiri, ut inuenirentur occasiones, quibus prolixi temporis morae ac dilationes ingererentur, asserebant omnino quod peterent ad causam non pertinere, quandoquidem collationem ab eis petitam ipse imperator apertissime ostenderet, qui cognitorem dederat, ut [*](24 cf. Gesta tertiae cognitionis cap. 85 sqq. ) [*]( 9 coeperant f 28 mandata catholicorum deleui 83 qui] cui f ) [*]( 4* )
52
superstitionem manifesta ratio confutaret, et uehementer urgebant, ut remotis omnibus morarum interpositionibus et aliarum interponendarum inquisitionibus id potius ageretur, quod ea collatione agi ab imperatore praeceptum est, quam et petitam ab illo et concessam esse constabat.

Inter haec etiam de catholico nomine, apud quos potius esset, pauca ab utraque parte inuicem dicta et obiecta sunt, et iussum est principali causae potius reseruari. et post aliquanta identidem cum catholici nominis facta mentione dicerent Donatistae apud se potius esse catholicam, interlocutus est cognitor se interim sine cuiusquam praeiudicio non posse aliter appellare catholicos, quam eos appellauit imperator a quo cognitor datus est, illos autem, quanto magis se esse catholicos dicerent, tanto magis iam causam ipsam remotis morarum interpositionibus agere debere, in qua probare possent se potius esse catholicos. hic Donatistae post tantas moras et tot interlocutiones cognitoris contra eos prolatas, exigentis ut causa potius ageretur atque testantis de legatorum personis uel mandato, quod eis iniunctum est, nec ad causam aliquid pertinere nec sibi aliquid ut hinc requireret fuisse praeceptum, dixerunt, ut, si in legatis uel mandato quod eis datum est manifestando noluissent catholici obtemperare iudicatis, saltem hoc responderent, utrum loco petitorum consisterent, multum mirantibus catholicis, cur eos Donatistae dixerunt in edendo legatorum mandato non parere iudicatis, cum potius contra ipsos tam multis interlocutionibus cognitor pronuntiauerat. interrogauerunt ergo catholici, quibus iudicatis non paruerint, et Donatistis ad hoc non respondentibus interlocutus est cognitor, ad illud, quod de loco petitoris Donatistae quaesierant, catholici responderent. et responderunt se hoc proponere, ut crimina, quae solent Donatistae communioni eorum obicere, uel probentur uel diluantur, ut possit Donatistarum separatio uel defendi uel corrigi. tunc cognitor cum responsionem a Donatistis exigeret, responderunt Afros, qui se catholicos [*]( 1 urgebant scripsi urgebantur fv )

53
dicerent, alienam causam uelle defendere, hoc est totius orbis ecclesiam, de qua sibi nihil debere praeiudicari, cum inter Afros hoc negotium uentiletur, et expectare potius ecclesiam transmarinam, ut qui uicerint ipsi ad eam pertinere uideantur et ipsi habeant catholicum nomen; sed in fine prosecutionis suae rursus de persona petitoris ut sibi responderetur postulauerunt. hic catholici ad utrumque breuiter responderunt, et quia de personis iam primo et secundo iudicio quaestio fuerit terminata, et quia ecclesiae toto orbe diffusae, cui testimonium perhibet scriptura diuina, ipsi, non Donatistae communicant, unde catholici merito et sunt et uocantur. Donatistae autem responderunt non catholicum nomen ex uniuersitate gentium, sed ex plenitudine sacramentorum institutum, et petiuerunt, ut probarent catholici sibi communicare omnes gentes. quod catholici cum gratissime acciperent et peterent, ut hoc probare permitterentur, rursus illi de mandato illo, quod legatis iniunctum edi sibi petiuerant, quaestionem refricare coeperunt et a causa ecclesiae, quae iam in medium discutienda peruenerat, iterum resilire, modo mandatum supradictum petendo, modo de petitoris persona ut constaret instando, modo ut\' de his ipsis quae petierant iudicaret cognitor exigendo, de quibus iam totiens fuerat interlocutus et eos illa frustra petere pronuntiauerat.