Breviculus Collationis cum Donatistis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Primo loco, cum die intermisso ad memoratum locum, sicut placuerat et constitutum fuerat, conueniretur, obtulit consessum iterum cognitor, deprecans ut fieret. et mox catholici consederunt, Donatistae autem recusauerunt. in qua recusatione inter cetera id quoque dixerunt, quod scriptum sibi esset cum talibus non sedere. ad hoc catholici, ne morae fierent, tunc non responderunt, sed opportuniore loco in tertii diei collatione. tunc ergo etiam ipse cognitor stando se cogniturum esse respondit.

Secundo loco recitata est notoria, quam pridie dederant petentes, ut sibi mandatum catholicorum ederetur, quo [*](20 primo loco] cf. Mansi pag. 167 25 cf. Ps. 25, 4 26 cf. III 9, 18 29 notoria] cf. Mansi pag. 169 ) [*]( 11 fit scripsi sit fv 13 aegrotare coni. v, cf. III 8, 13 extr. commemorasse ausi sunt 15 remanantibus f 19 Secandi diei collatio f )

49
considerato possent in diem constitutum instructi adesse, eo quod exceptores cum conscriptione gestorum occurrere non ualerent, et responsio cognitoris in eandem notoriam, qua iussit fieri quod petebant.

Tertio loco cum quaesisset cognitor, quid etiam de subscriptionibus responderent, id est utrum eis placeret quod edicto proposuerat, ut prosecutionibus suis quisque subscriberet, et respondissent catholici iam se in hoc consensum suum litteris expressisse, illi se multum moueri dixerunt, quod hoc consuetudo non haberet. et cum cognitor interrogasset, utrum eis sufficerent quot dati fuerant gestorum conscribendorum ex utraque parte custodes, dilationem petere coeperunt, ut sibi conscripta gesta ederentur et tunc responderent. hic ortus est diuturnus conflictus cum eis, cum consensus eorum, quo placuerat ut illo die res ageretur, saepe recitaretur ex tabulis. et cum se notas ignorare dicerent, petentes ut prius eis ederentur gesta conscripta, cognitor iussit, ut, quod eorum notarii exceperant, perlatis codicibus, qui signati custodiebantur, eis recitaretur, ne contra suum consensum uenirent. cumque et ipsi saepe de gestorum editione causarentur, quod exceptores non occurrissent gesta conscribere, etiam hoc eis responsum est, quod notoria sua ideo se petisse dixerant edi sibi catholicorum mandatum, ut ad praesentem diem instructi occurrerent, quia exceptores occurrere cum gestorum editione non possent. ubi non inuenientes quod dicerent uoluerunt iterum praescriptionem diei refricare, de qua fuerat eis satis superque responsum et inde iam fuerat primo die transitum. sed tunc eis catholici etiam ad hoc responderunt, quod non solum in edicto cognitoris Calendarum Iuniarum dies constitutus legeretur, sed etiam ipsi octauo Calendas Iunias suum mandatum conscripsissent, cum iam transisset dies, quo dicebant agi debuisse causam, id est quarto decimo Calendas Iunias. dictum est etiam ipsum Primianum ad [*]( 3 eandem notoriam coni. v eadem notaria fv 11 sufficerent quot scripsi aufflceret quod fv, cf. 14 19 recitarentur / 25 quid v ) [*]( LIII. August. c. Don. IQ. ) [*]( 4 )

50
Calendas Iunias se pollicitum occurrere. quae omnia ideo a catholicis dicta sunt, quod audierant eos etiam in populo suo de hac re inuidiose locutos; et tamen inter haec omnia illi in petenda dilatione uehementissime perstiterunt. quod cum uidissent catholici ad hoc eos diu nugari, ut gesta multis uerbis onerarentur, petierunt cognitorem, ut eis quam petebant dilationem concederet. et concessa est sex dierum dilatio respondentibus exceptoribus, quando editio gestorum posset occurrere, et illis promittentibus, cum gesta edita fuerint, se suis prosecutionibus subscripturos.